martes, 16 de septiembre de 2014

Epistula salutigerula ad eos qui Latinitati per usum studere coeperunt.


 Epistula salutigerula ad omnes qui student Latinitati per usum excolendae:

(Hasce litteras superiore aestate scripsi discipulis destinatas qui scholas aestivas audituri essent ad linguam Latinam per usum excolendam ac percallendam).

Salvete pariter omnes!
Nisi toto, ut aiunt caelo, erro, hoc ipsum C.AE.L.V.M., cursum scilicet institutorium, emetiri vultis idque feriarum aestivarum tempore, exeunte videlicet mense augusto, quoniam hunc sermonem Latinum amatis sine dubio, eumque amatis ut linguam! itaque vultis fortasse, ut ipse volo, eum sermonem perdiscere ac percallere sicut veram linguam, hoc est, per usum – etsi cum doctrina opportune coniunctum–.


           
      Quamobrem, ni fallor, studiosi estis eius rationis eiusque viae et discendi et docendi linguam Latinam quam, Studiorum Humanitatis fautores, vindices, cultores ac praeceptores, vulgo humanistae appellati, olim straverunt, quam praeterea viam, recentiore aetate, exemplum nobis imitatione dignum exhibens, strenue ingressus est Iohannes ille Montaurius sive Ørberg. 





Quaedam tamen difficultas est in eo quod non sumus assuefacti usu eius linguae. Ceterum, iam pridem haec perennis Latinitas nullius gentis sermo patrius est, sed eruditorum tantum sermo quem, saeculorum decursu, ope librorum magistrorumque auxilio, discere debebant eumque ad exempla veterum auctorum conformatum, etsi artificio quodam, usurpare.

Iam equidem multos annos linguae Latinae operam dedimus et nobis comparavimus praecepta grammatica atque vocabulorum copiam aliquam. Attamen, si volumus Latine ex tempore, subito, imparati, fortuito loqui, tunc haeremus, offensamus, intersistimus…
Addite quod non solum emendato sed etiam, quantum possumus, puro sermone Latino uti debemus quo melius integram Latinitatem nobis comparemus, quo quidem modo facilius poterimus perlegere atque intellegere opera auctorum qui optimi traduntur, qui per saecula Latine scripserunt…
Quid igitur agendum est nobis?
            Ubi sunt linguae Latinae praeceptores qui nos docere possint?

Hoc ipsum hisce annis expertus sum. Quum iam pridem absint ac desiderentur homines quorum sermo patrius sit Latinus; quum admodum pauci homines puri atque emendati sermonis Latini praeceptores esse videantur quibus familiariter uti queamus; magistri tamen nobis sunt libri! Qui tamen qualesve libri?
            Ei scilicet libri quibus sermo cotidianus certe, tamen emendatus atque purus ac meracus, innotescit.  siquidem, eis in operibus, sermonis eius cotidiani ac familiaris elementa reperiuntur quibus aliquo modo sermocinari possumus cum auctoribus linguae, ut peritissimus ille artis Latine discendi et docendi pervestigator ac praeceptor, nomine Aloisius Miraglia, his verbis asseveravit in oratione de optima Latine docendi ratione inscripta:

loquendo enim, scribendo et cogitando Latine efficimus ut ea lingua quasi alter nobis patrius sermo evadat, adeo ut non iam maiorum nostrorum scripta, quasi aliena et extranea lingua exarata, nobis magna cum animi contentione interpretanda, perscrutanda, rimanda sint, ut vim verbis subiectam ex tam obscura, caliginosa, tenebricosa aurifodina multum diuque desudantes et elaborantes eruamus; sed fiat tandem sermo nobis et eis, qui ante nos has terras incoluere, communis, quo illi nobiscum sua sensa et cogitata communicent.

Etenim, si talium librorum ope, ea sermonis cotidiani elementa nobis comparaverimus, tum denique quoad eius facere potuerimus, per usum discemus linguam, -ut nos optimis argumentis atque perspicuis documentis docet Eduardus Engelsing in commentatione glottologica vere digna quae perlegatur-. Sic tandem eius linguae ope, recta quidem via, penetrare quibimus in mentem ipsorum auctorum qui quidem eodem sint usi sermone. 

            Non omnia opera enumerare possum, sed summatim exponere eorum genera praecipua:
I.        veterum auctorum opera quales sunt fabulae scaenicae1, dialogi2, cet.
II.     recentiorum auctorum, qui optimi traduntur, opera ad hanc metam attingendam conscripta:
-colloquia scholastica3;
-fabulae scaenicae4;
-corpora phraseologica5;
-lexica6 Latina –etiam Latine explicata-;
-de vita ac moribus veterum Romanorum7 libri Latine scripti…
-grammaticae8 Latine conscriptae…
Quae quidem opera si nobis tradita sunt in editionibus Latine explicatis, eo melius, quoniam hoc modo verba locutionesque Latinae aliis verbis Latinis exponuntur, explicantur ideoque non sumus coacti relinquere sermonem quem perdiscere volumus, sed semper eo sermone legere, recitare, loqui, cogitare…

1.      Quanti momenti sint veterum auctorum fabulae scaenicae ad sermonis cottidiani elementa nobis comparanda, hoc documento satis dilucide ostenditur: 
Plautus in Bacchidibus nobis verba praebet ad hominem significandum parum acutae mentis:
“Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.”
2.      Etiam veterum auctorum opera per dialogos conscripta –ut Ciceronis opera philosophica- magno usui esse possunt ad sermonis cotidiani elementa nobis comparanda. Conferamus, exempli gratia, hunc Tullii locum, ubi verbum dare speciali quodam sensu adhibetur ut significare possimus nos concedere vel comprobare aliquid:
-    Do vero.”
alio Tusculanarum loco haud illepidam invenimus locutionem qua puro sermone Latino eodemque cottidiano alteri collocutori dicere possumus eum sibi non satis constare sibique contradicere:
-    “Pugnantia te loqui non vides?”

3.      Ut unum exeplum afferam, Erasmi colloquiorum familiarium excerpta quaedam paucissima exscribam, quibus auctor nos docet quibus verbis verborumque iuncturis gratiam habere eique gratias agenti respondere satis Latine possimus:

-    “Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possim, referre nequaquam…”
Responsio:
-    Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere.”
Alibi vero, diversas invenire possumus formulas loquendi quibus sententia quaepiam significetur, ut, inter alia: ignosce mihi, sed non intellego. potesne mihi rursus omnia clare ac distincte explicare? :
-    Dic istud explanatius nam non satis assequor, quid velis.

4.      Et recentiore aetate fabulae scaenicae sunt et factae et actae vereque dignae quae legantur, immo ex quibus sermonis cotidiani elementa sumere possimus. Confer, exempli gratia, societatis Iesu theatrum Latinum, ex quo abundanti fonte sorbillemus hunc melle dulciorem haustum, locum nempe Plautini sermonis imitatione expressum, ex Martini Du Cygne comoedia cui index Dormientes petitum:

-    Quo ambulas, qui capillo et veste advena es?
-    Quid id exquiris?...
-    Ionius an Rhodius?
-    Utcumque animo collibitum.
-    Ain’ vero? [confer Plauti locum ex Amph. 284, ain vero, verbero?]
-    Aio enimvero.
-    At iam faciam ut patriam discas dicere.
-    Quid eo opus est?
-    Possumne scire, quo profectus, cuius sis, aut quid veneris?”

Nec tantum a societatis Iesu sodalibus est drama Latinum excultum, sed ab aliis quoque eruditis hominibus ex quibus permultis unum deligam auctorem, Georgium Ruggle, qui anno 1615º comoediam scripsit Latinam, verbis nonnumquam hic e Gallico, illic ex Anglico sermone petitis, cuius comoediae titulus est Ignoramus. En particulam eius prologi in quo personae sunt caballus ludicrus, quidam Equiso vocatus et Cursor:

-    Caballus: Sat habet fautorum semper caballus bonus.
-    Equiso: Se iam facetum putat…
… Numquis iam emet ridiculum hunc caballum?
-    Cursor: Sine ut inspectem, phi, vetulus est; at caudam pulchellam habet, et perquam robustum orrhopygium.
-    Cab.: Cauda est pulchra satis, hac muscas a Musis abigo.
-    Eq.: Quin tu ipse iam musca es; quippe qui mensas alienas nec invocatus advolas.”

5.      Quid praeterea de corporibus phraseologicis dicam? Ea nempe utilissima esse posse nobis ex tempore dicturientibus idque non solum emendate, sed et pure Latine, secundum veterum auctorum, qui optimi traduntur, consuetudinem loquendi, integri enim ac meraci sermonis propriis peculiaribusque verborum iuncturis…
Multa quidem sunt opera phraseologica, e quibus hoc vobis G. B. Bonini demonstro Italice inscriptum Dizionariometodico et phraseologia della lingua latina unde haec excerpsi vobis:
        Anno ineunte [hoc est, initio anni]
        Anno vertente [hoc est, anni mensibus intermediis]
        Anno exeunte [hoc est, ultimis seu postremis mensibus anni]
dies illucescit [hoc est, orto iam sole, diei initium fit]
dies praecipitat sive inclīnat [hoc est, occidente iam sole, dies abire incipit, iamque   advesperascit.]

6.      Linguam nobis discentibus Latinam, necesse esse videtur lexicis operam dare. Multa sunt eademque utilia. Heic tantum de lexicis uno sermone Latino concinnatis paucis vobis dicturus sum, nec meis tamen verbis, sed Antonii illius Bacci, scientia ac peritia linguae Latinae praestantissimi viri:

"…ac nōn mediōcrī etiam auxiliō fore experiēris optimum lexicon, Forcelliniānum praesertim, nocturnā versāre manū, versāre diurnā”.

Praeter illud autem Forcellinianum lexicon, alia sunt minora, quibus verba Latina aliis vocibus Latinis exponuntur, explicantur, illustrantur…etiam testimoniis auctorum locupletantur atque roborantur.
Unum exemplum afferam ex Comenii illius lexico atriali Latino-Latino:

             "Confundere: Mutum reddere.  Conturbare aliquem.  Deturbare aliquem de mente.  Dejicere de statu adversarium, Cic.  Differre aliquem oratione, dictis, Plaut.  Eripere mentem alicui, Virg.”.

      Ceterum, quid si de rebus condicionibusque agendum sit nobis, a veteribus Romanis prorsus ignotis?
Ad hanc lacunam explendam, praesto nobis sunt lexica recentiora quibus colliguntur verba post veterum Romanorum aetatem in thesaurum linguae Latinae inducta, quorum tria recentissima vobis exempli causa exhibeo: Davidis illius Morgan, beatae memoriae viri, adumbratum lexicon recentioris aetatis , lexicon Hispanice explicatum ab indefesso Latinitatis cultore, Iohanne Del Col, atque hoc optimum lexicon Galaico-Latinum ab alio strenuo Latinitatis cultore, nomine Iosepho López Díaz, ad usum linguae Latinae nostris novissimis temporibus.
Sunt praeterea, inter alia, haec duo maximi momenti lexica, Ducangii glossarium dico et litterarum recentiorum pervestigatoris, Iohannis Ramminger nomine, lexicon, quorum in priore colliguntur vocabula Medio, quod appellant, Aevo a variis scriptoribus proposita usurpataque, in altero vero, vocabula quae recentiores auctores in Latinitatem induxerunt inde a Petrarcae aetate usque ad annum 1700.

7.      Dē vītā ac mōribus veterum Rōmānōrum etiam textūs Latīnōs legendo certiōrēs fierī possumus. Nōnnullī sunt librī Antiquitātēs inscrīpti. Decerptam vērō particulam vobis exemplī causā ostendō ex Christophorī Cellariī Compendiō Antiquītātum Rōmānārum, ed. 1817º:
"dii, qui … magni vocantur, distinguebantur in consentes et selectos…
Consentes… quod ii fuerint, quos Iuppiter ad concilium adhibuerit, numeranturque duodecim.”

8.      Nec denique artes grammaticae sunt prorsus negligendae nobis, quibus cordi sit linguam Latinam per usum imprimis perdiscere ac percallere, cui quidem usui certa doctrina accedat oportet. Cur vero? Quoniam praecepta grammatica nobis auxilio sunt ad verba componenda sententiasque verbis conficiendas apte, recte atque secundum normam Latinitatis aureae, quam appellant, litterarum aetatis. Confer, puta, gravissima Philipphi illius Melanchthon verba, quibus solum usum sermonis ad linguam discendam improbat ac vituperat:

 "…Nam illi, qui non norunt regulam, etiamsi legunt exempla in auctoribus linguae, tamen loqui non satis audent, quia non habent certam rationem, ad quam dirigant compositionem verborum.”

Nec tamen est cur maximo labore memoriae mandare cogamur sexcentas illas atque subtilissimas praeceptiones grammaticas quibus spissi ingentisque magnitudinis referti sunt atque abundant –nisi exundant- codices aliquot. Sufficit ediscere praecipuas normas grammaticas quod tamen diligentissime faciamus oportet, ut Erasmus ille Roterodamus nos monet:

"…praecepta volo esse pauca, sed optima: quod reliquum est arbitror petendum ex optimis quibusque scriptoribus aut ex eorum colloquio qui sic loquuntur ut illi scripserunt.”

Etenim, ut Comenius ille scripsit, “Omnis lingua usu potius discitur quam praeceptis, id est, audiendo, legendo, relegendo, imitationem manu et lingua temptando quam creberrume.”
Profecto, usu potius, nec tamen solo usu…
               
                 Sescenti, id est, innumeri sunt libri atque enchiridia quibus perlectis grammatica praecepta ediscere possimus. Quum tamen iuvet nos, doctrina aliquantulum provectiores, Latinitatem per semet ipsam perdiscere, pauca tantum aliquot enchiridia grammatica Latine explicata vobis allaturus sum:
           
Praeter ipsa praecepta grammatica quae in postremo Familiae Romanae capitulo colliguntur ex Donati Arte grammatica minore, alia etiam sunt opera grammatica recentioribus saeculis Latine conscripta quae me saltem legere iuvat, alios etiam magistros fortasse: loquor de Emmanuelis Alvari tribus libris de institutione grammatica, de Thomae Ruddimanni Institutionibus grammaticae Latinae, de aliis minus vulgo notis ut Simonis Verepaei, Andreae van Iseghem,Thomae Ihre , cet…

Quali vero sermone Latino, qualive scribendi dicendive genere nos uti oporteat, ut optimorum, qui traduntur, auctorum vestigia securi prementes ad nostram tamen aetatem accommodemus nostram elocutionem, sat dilucide atque apposite explicat nobis egregius professor atque linguae litterarumque Latinarum optimus pervestigator Americanus, Terentius Tunberg nomine, hac in commentatione lectu dignissima. Necnon, ut finem epistulae faciam, lectu dignissima est haec Michaelis ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime meriti viri, oratio scripta, qua quidem oratione usum linguae Latinae in philologia Latina optimis allatis argumentis ac documentis commendat ac proponit. 

Hisce denique viis rationibusque atque assiduo linguae usu, sensim sine sensu, nisi fallor, sermonis Latini familiaritate magnos, immo maximos fructus capere valebimus.

Valete!

martes, 2 de septiembre de 2014

Dē ingentī quōdam opere Historiam Philosophicam Latīnē illustrantī

Fuit olim in Germania vir quidam, Jacobus Bruckerus nomine, 



qui quidem vir, inter alia opera, quoddam magnae quidem molis de Historia Philosophica opus strenue certe diligenterque elucubravisse videtur, idemque satis, nisi totus fallor, emendato ac puro sermone Latino scriptum, inscriptum vero Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta.
Huius magnae molis operis sex numero sunt libri seu tomi:

Tomus primus, in quo, praeter praefationem dissertationemque praeliminarem, quam appellat auctor, fata philosophiae narrantur a mundi nascentis origine ad initia monarchiae romanae;
Tomus vero secundus complectitur historicam philosophiae narrationem ab initiis monarchiae romanae ad repurgatas usque litteras;
Tomus tertius est altera pars de fatis philosophiae a Christo nato ad repurgatas usque litteras;
Tomus autem quartus conspectum nobis exhibet philosophiae ab hominibus in regionibus ad occidentem spectantibus excultae a tempore resuscitatarum in occidente litterarum ad nostra tempora, auctoris scilicet.
Tomus praeterea quintus alteram quarti partem complectitur; 
Sextus denique tomus continet appendicem, accessiones, observationes, illustrationes atque supplementa, a. 1767º editus.
Cuius praeterea Historiae Philosophicae operis utile quoddam compendium ad usum studiosae iuventutis postea concinnandum curavit Johannes Jacobus ille Brucker, cuius quidem compendii titulus est institutiones Historiae Philosophicae. 



Hoc enim compendium et Latine scriptum paulatim legere animum induxi, ut historiae philosophicae conspectum quendam quasi universum haberem, licet non omnibus in locis, quos iam lectitaverim, auctori assentiar, etiamsi, id quod est dolendum, opus non ad nostram novissimam aetatem sit perductum, quamquam denique, ipsorum auctorum opera legere longe praestat.

Ceterum, desiderantur hisce temporibus, nisi me, -utinam vero!-, animus fallit, optima historiae philosophicae ad nostram novissimam aetatem perductae opera, quae sat puro atque emendato sermone Latino scripta sint.  etenim, rariores in dies libri philosophici lingua Latina scribebantur iam inde ab undevicesimo saeculo.  multae tamen novae vel antea prorsus inauditae notiones philosophicae excogitatae sunt quae sermone vernaculo proferebantur ab hominibus qui plerumque cultum atque usum linguae Latinae, variis de causis, minus diligenter quam superiore aetate suscipiebant.  quae quidem omnia novissima sermone, specie saltem, Latino explanare sunt conati recentissimi quidam scriptores.  ut pauca tantum hac de re exempla tibi, amice lector, afferam, considera, sis, haec verba quae de illius Darwin pervestigationibus atque repertis, sermone Latino sunt prolata hac in commentatione, vel haec alia quae, in libro quodam ad philosophiam spectanti, vir fidei catholicae adhaerens scripserat.
Hunc denique librum, si, levi, ut aiunt, obtutu, percurrimus, animadvertere possumus auctorem et verbis -quorum, ut praeteriens dicam, nonnulla, etsi, specie dumtaxat, Latina, modernas tamen linguas vernaculas valde resipere videntur atque forsitan paulo neglegentius in locum veterum verborum similia significantium suffecta- et grammatica Latina scripsisse, minus tamen puro atque integro sermone Latino quem apud veteres auctores, vel apud eos recentiores qui sic plerumque scripserunt ut illi locuti sint, percipimus. 
Nec tamen desunt breves commentationes Latinae, lectu dignae, quae recentis, etiam recentissimae philosophiae fata complectantur. 
Ut illud denique redeam, unde digressus sum, Johannis Jacobi Brucker compendium historiae philosophicae sum perlecturus, ut duos parietes, quod aiunt, de eadem fidelia dealbare possim, ut nempe Latine legam, quod quidem mihi maxime est cordi, itemque philosophiam aliqua ex parte colere pergam.
Haec tamen cursim, amice lector, hactenus scripsi. Alias fusius et, quoad eius facere potuerim, diligentius scribam oportet.




jueves, 19 de junio de 2014

De illo quod appellatur "ego"

Quid vere sit illud quod appellatur ego maxima quaestio mihi esse videtur.



Quum mecum haec volvo, de natura sive essentia mei ipsius cogitans, haec sunt quae percepta habere mihi videor:

1. sensibus percipio aliqua;
2. ea, quae sensibus percipio, iudico, hoc est, certa notione definio, nomino, memoriae denique mando;
3. quae praeterea iudicia omnia serere possum, scilicet ope legum rationis, itaque disserere, argumenta facere, ratiocinari, quantitates denique numerare eaque elementa ad calculos revocare; 
4. sermonis denique ope, quae sentiam, aperire et communicare cum aliis queo...
4. insuper mente fingere possum quaelibet atque coniecturā assequi valeo ea quae futura esse credo...
5. quae praeterea omnia cogitata convergere atque collineari videntur in centrum aliquod proximum, immo intimum ac profundum unde sensus omnis oritur...quod quidem centrum memet ipsum esse sentio...

Ceterum, ex me quaero an, certis notionibus, a sapientiae studiosis, Europaei vel Christiani cultus participibus, sat dilucide definitum sit discrimen inter illud quod nominari forsan potest ego personale, ego historicum, vel etiam ego autobiographicum, -ut obiter dicam, ignoscant mihi, precor quaesoque, purioris sermonis Latini cultores vindicesque quum pronomine quod est ego utar, haud scio an forte abutar, eo pacto velut si neutri generis esset, quod praeterea quidam nostrae aetatis Latine scribentes fecisse videntur. ut enim de subtilioribus quaestionibus philosophicis simili insuper mente agere possim atque ea quam habent recentiores philosophi, ab integra ac pura Latinitate recedendum est mihi, ni fallor, aliquantillum- quod quidem personam et partes agit hac in mundi veluti scaena, ut ita dicam, et, altera ex parte, illud altius ac profundius memetipsum quod vix definiri potest, centrum quod sit altioris sensūs; illud, inquam, quod animadvertit omnia quae sub sensum cadere possunt, quod fit conscium cogitationum omniumque animi motuum, animique perturbationum, quod fit denique sui ipsius conscium.
Etenim, legi apud nostrae aetatis scriptores quosdam, quos inter, Eckehardus Tolle numeratur, discrimen esse faciendum, inter cogitationes cogitatave quaelibet atque, altera vero ex parte, illud, nescio vere quid sit, cuius ope gratiave animadvertimus eas ipsas cogitationes qualescumque sunt animoque contemplamur ea omnia quae mente volvimus, ipsumque denique animum ea omnia considerantem quasi ex summa elatissimaque specula cuius speciem, prae nebulis altissimis vel prae eius caligine impenetrabili, nullo prosus pacto cernere valemus.




Quod praeterea discrimen inter

1) facultates cogitandi, hoc est, definiendi, iudicandi, nominandi ea quae sensibus percipimus, eaque omnia commemorandi, ex iudiciis sententiisve argumenta serendi, disserendi, ratiocinandi, atque, ope sermonis, proferendi...et
2) facultatem animo contemplandi, animadvertendi vel intelligendi eas cogitationes omniave cogitata, 

non videtur mihi prospicienti tantum et a limine, ut aiunt, salutanti sat dilucide, perspicue ac manifeste factum esse apud nostrates scriptores quum veteres tum recentiores -nostrates autem eos appello qui Europaeum cultum humanum participent qui praeterea sunt orbis, ut nunc dicitur, occidui-, sed apud sapientiae studiosos extremi, quem appellant, orbis orientalis. An totus fallor? Pergratum igitur mihi faciet fortasse aliquando, horum commentariorum lector aliquis, utpote qui sit huius rei peritus, siquidem de iis omnibus me certiorem facere haud dedignabitur.



Nescio enim an haec sentiens fallar totoque caelo errem...
Ex me igitur quaero an fuerint certe apud philosophos sapientiaeve studiosos occidentales multi, fuerintne nonnulli dumtaxat, qui sat dilucide ac definite eiusmodi discrimen fecerint.
Etenim, orbis occidui philosophi, quos quidem vel de quibus in enchiridiis historiae philosophicae legerim, videntur mihi haud satis dilucide tale discrimen fecisse inter mentis cogitationes cum suis notitiis omnibus et ipsam mentem sibimet manifestam, quod crediderint animum mentemve seu rationem -vel quocumque id nomine  significetur- idem esse ac facultatem cogitandi cum cogitatis omnibus, cui quidem menti opponatur corpus, cum affectibus, cupiditatibus, appetitibus animique motibus...


Ut unum exemplum afferam, praeclarum illud Cartesii cogito ergo sum sive exsisto, subintelligere videtur animum sive mentem esse cogitandi facultatem, hoc est, dubitandi, iudicandi, argumenta serendi ac disserendi, ratiocinandi, commemorandi aliaque id genus, siquidem natura sive essentia eius in eo consistit ut cogitet, nec discrimen ullum fieri videtur inter cogitationes illas atque id quo statim animadvertimus ipsum cogitandi actum eaque omnia quae mente volvimus.  
Duplicem igitur homini naturam esse Cartesius asseverasse videtur, itemque, nisi me animus fallit, alii philosophi permulti et ante et post eum, qui animal rationis compos hominem esse perhiberent, in corporis compaginibus inclusum. Et haec quidem Platonis fere eorumque sescentorum auctorum, recentiorum etiam, qui, Platonis viam ingressi, sapientiae studuerunt, quos inter, ut in transitu dicam, Picus ille Mirandulae, qui de libero hominis arbitrio iudicans duplicem eius naturam esse quum rationalem eandemque incorpoream ac divinam, tum corpoream animatamque facili coniectura assequi possum ut credam.



Quid vero de subtiliore eo discrimine inter mentem cogitantem ac mentem puram eandemque liberam ab omni cogitationum turba, animadvertentem insuper ea quae secum volvit, sentientem sese infinitum atque ineffabile spatium esse contemplandi, sentiendi, comprehendendi, intelligendi denique praesentia quaeque adsunt? estne haec notio singularis ac propria eorum qui Buddhisticam doctrinam aliasve ei similes, velut illam quam Iaponice Zen appellant, amplexantur?




De hisce vero nihil certus dicere possum, quippe cui multa sint opera legenda interque se conferenda ut, tandem aliquando ad opinionem testimoniis firmatam roboratamque pervenire queam. Nunc vero non nisi crassa, ut aiunt, vel forte -quod averruncent superi- invita Minerva hanc rem agere possum, probabilia tantum coniectura neglegentius sequens...

Quum tamen, proh dolor, unius tantum Ciceronis unum opus philosophicum Latine recens perlegerim, -alterum certe opusculum philosophicum Latine versum iampridem legeram Renati, inquam, Cartesii dissertationem de methodo-, nempe Tusculanarum disputationum libros quinque, quumque satis recenter studere coeperim illis placitis philosophorum extremi orbis orientalis quorum disciplinae radices agunt in Buddhistica doctrina vel Taoistica et in illa haud mala -quod incogitantiam nescioquam colat- sed liberatrici, quieta nempe ascesi, supra cogitationes quaslibet, quae vulgo Zen nuncupatur, vix me continere possum quin utriusque disciplinae -orientalis scilicet occidentalisque- sententias conferam, comparem, velut ex uno sapientiae humanitatisque studio altissimo fonte exortas esse haud scio quomodo et nescio quare coniciens...


Num vero, ut unius Ciceronis exemplis utar, Tusculanarum Disputationum auctor propius accedit ad illorum orientalium, de quibus modo mentionem feci, sententias de turbulenta cogitationum voragine, animi intentione compescenda, cum asseveret, quum alia tum haec:


ex opinionibus mali praesentis, malique futuri oriuntur animi perturbationes?   itaque si opiniones quaedam causa sunt aegritudinum, tunc illa animi intentione non solum corporis dolores, aegritudinesque mentis, sed ipsae opiniones pravae, perversae, malae compescendae sunt...

Ex me igitur quaero an exinde colligere possimus animum cogitationum conscium semovendum esse ab ista cogitandi facultate, ut docent quidam extremi orbis orientalis auctores quorum disciplinas supra laudavi.

Estne denique vinculum inter placita eorum auctorum et ea supra relata quae apud Ciceronem legi? estne denique vinculum inter eorum placita et ea quae alii orbis occidentalis philosophi scripserunt?




Quid praeterea dicam de vocibus, de vocabulis ipsis, Latinis dumtaxat, -ut de Graecis nunc taceam, quae subaudiuntur fortasse in verbis Latinis ab auctoribus usurpatis qui Latine verterunt opera Graecorum philosophica-, quibus usi sunt orbis occidui scriptores illi ad mentem, animum, rationem significanda? Num illud nescio quid quod manifestatur velut animadversio omnium quae mente volvimus sat definito verbo Latine aliisve linguis Europaeis significatum est? Fortasse locutionibus quae sunt animi sensus vel mentis acies?

Quid tandem sit illud spatium circumspectionis, animadversionis verbis notionibusque per se circumscribi ac definiri nequit, alioquin menti obiectum quoddam esset, quod tamen non est.  igitur non est aliquid -definitum scilicet-, nec tamen omnino nihil est.  
Quae praeterea mihi consideranti videntur propius accedere ad ea quae, inter alios, philosophus neoplatonicus Plotinus rettulisse fertur de uno, deque ente et non-ente...


Suntne igitur, ut praeteriens dicam, haec similia atque ea quae proferuntur ab iis qui disciplinam zen nominatam exercent, de vacua, quam appellant, mente?

Ceterum, nescio vere utrum animus sui conscius vel potius acies mentis sibi manifesta, ut videtur, incognitum spatium comprehensionis animadversionisque sit ultra hanc corporis compaginem, quam quidem compaginem psychosomaticam nominare possumus; an sit potius facultas quaedam ipsius corporei cerebri.

Utut est, licet animus ille non nisi cerebri nondum satis bene percepta facultas corporea sit, singulare tamen quiddam est quod hominem ad arcanum seu mysterium adducit.

Ea denique omnia, fatendum est mihi, prorsus ignoro.  Quamobrem opera est mihi danda in perlegendis auctoribus mihique elaborandum ut ad metam illam praeoptatam perveniam aliquando.