jueves, 19 de junio de 2014

De illo quod appellatur "ego"

Quid vere sit illud quod appellatur ego maxima quaestio mihi esse videtur.



Quum mecum haec volvo, de natura sive essentia mei ipsius cogitans, haec sunt quae percepta habere mihi videor:

1. sensibus percipio aliqua;
2. ea, quae sensibus percipio, iudico, hoc est, certa notione definio, nomino, memoriae denique mando;
3. quae praeterea iudicia omnia serere possum, scilicet ope legum rationis, itaque disserere, argumenta facere, ratiocinari, quantitates denique numerare eaque elementa ad calculos revocare; 
4. sermonis denique ope, quae sentiam, aperire et communicare cum aliis queo...
4. insuper mente fingere possum quaelibet atque coniecturā assequi valeo ea quae futura esse credo...
5. quae praeterea omnia cogitata convergere atque collineari videntur in centrum aliquod proximum, immo intimum ac profundum unde sensus omnis oritur...quod quidem centrum memet ipsum esse sentio...

Ceterum, ex me quaero an, certis notionibus, a sapientiae studiosis, Europaei vel Christiani cultus participibus, sat dilucide definitum sit discrimen inter illud quod nominari forsan potest ego personale, ego historicum, vel etiam ego autobiographicum, -ut obiter dicam, ignoscant mihi, precor quaesoque, purioris sermonis Latini cultores vindicesque quum pronomine quod est ego utar, haud scio an forte abutar, eo pacto velut si neutri generis esset, quod praeterea quidam nostrae aetatis Latine scribentes fecisse videntur. ut enim de subtilioribus quaestionibus philosophicis simili insuper mente agere possim atque ea quam habent recentiores philosophi, ab integra ac pura Latinitate recedendum est mihi, ni fallor, aliquantillum- quod quidem personam et partes agit hac in mundi veluti scaena, ut ita dicam, et, altera ex parte, illud altius ac profundius memetipsum quod vix definiri potest, centrum quod sit altioris sensūs; illud, inquam, quod animadvertit omnia quae sub sensum cadere possunt, quod fit conscium cogitationum omniumque animi motuum, animique perturbationum, quod fit denique sui ipsius conscium.
Etenim, legi apud nostrae aetatis scriptores quosdam, quos inter, Eckehardus Tolle numeratur, discrimen esse faciendum, inter cogitationes cogitatave quaelibet atque, altera vero ex parte, illud, nescio vere quid sit, cuius ope gratiave animadvertimus eas ipsas cogitationes qualescumque sunt animoque contemplamur ea omnia quae mente volvimus, ipsumque denique animum ea omnia considerantem quasi ex summa elatissimaque specula cuius speciem, prae nebulis altissimis vel prae eius caligine impenetrabili, nullo prosus pacto cernere valemus.




Quod praeterea discrimen inter

1) facultates cogitandi, hoc est, definiendi, iudicandi, nominandi ea quae sensibus percipimus, eaque omnia commemorandi, ex iudiciis sententiisve argumenta serendi, disserendi, ratiocinandi, atque, ope sermonis, proferendi...et
2) facultatem animo contemplandi, animadvertendi vel intelligendi eas cogitationes omniave cogitata, 

non videtur mihi prospicienti tantum et a limine, ut aiunt, salutanti sat dilucide, perspicue ac manifeste factum esse apud nostrates scriptores quum veteres tum recentiores -nostrates autem eos appello qui Europaeum cultum humanum participent qui praeterea sunt orbis, ut nunc dicitur, occidui-, sed apud sapientiae studiosos extremi, quem appellant, orbis orientalis. An totus fallor? Pergratum igitur mihi faciet fortasse aliquando, horum commentariorum lector aliquis, utpote qui sit huius rei peritus, siquidem de iis omnibus me certiorem facere haud dedignabitur.



Nescio enim an haec sentiens fallar totoque caelo errem...
Ex me igitur quaero an fuerint certe apud philosophos sapientiaeve studiosos occidentales multi, fuerintne nonnulli dumtaxat, qui sat dilucide ac definite eiusmodi discrimen fecerint.
Etenim, orbis occidui philosophi, quos quidem vel de quibus in enchiridiis historiae philosophicae legerim, videntur mihi haud satis dilucide tale discrimen fecisse inter mentis cogitationes cum suis notitiis omnibus et ipsam mentem sibimet manifestam, quod crediderint animum mentemve seu rationem -vel quocumque id nomine  significetur- idem esse ac facultatem cogitandi cum cogitatis omnibus, cui quidem menti opponatur corpus, cum affectibus, cupiditatibus, appetitibus animique motibus...


Ut unum exemplum afferam, praeclarum illud Cartesii cogito ergo sum sive exsisto, subintelligere videtur animum sive mentem esse cogitandi facultatem, hoc est, dubitandi, iudicandi, argumenta serendi ac disserendi, ratiocinandi, commemorandi aliaque id genus, siquidem natura sive essentia eius in eo consistit ut cogitet, nec discrimen ullum fieri videtur inter cogitationes illas atque id quo statim animadvertimus ipsum cogitandi actum eaque omnia quae mente volvimus.  
Duplicem igitur homini naturam esse Cartesius asseverasse videtur, itemque, nisi me animus fallit, alii philosophi permulti et ante et post eum, qui animal rationis compos hominem esse perhiberent, in corporis compaginibus inclusum. Et haec quidem Platonis fere eorumque sescentorum auctorum, recentiorum etiam, qui, Platonis viam ingressi, sapientiae studuerunt, quos inter, ut in transitu dicam, Picus ille Mirandulae, qui de libero hominis arbitrio iudicans duplicem eius naturam esse quum rationalem eandemque incorpoream ac divinam, tum corpoream animatamque facili coniectura assequi possum ut credam.



Quid vero de subtiliore eo discrimine inter mentem cogitantem ac mentem puram eandemque liberam ab omni cogitationum turba, animadvertentem insuper ea quae secum volvit, sentientem sese infinitum atque ineffabile spatium esse contemplandi, sentiendi, comprehendendi, intelligendi denique praesentia quaeque adsunt? estne haec notio singularis ac propria eorum qui Buddhisticam doctrinam aliasve ei similes, velut illam quam Iaponice Zen appellant, amplexantur?




De hisce vero nihil certus dicere possum, quippe cui multa sint opera legenda interque se conferenda ut, tandem aliquando ad opinionem testimoniis firmatam roboratamque pervenire queam. Nunc vero non nisi crassa, ut aiunt, vel forte -quod averruncent superi- invita Minerva hanc rem agere possum, probabilia tantum coniectura neglegentius sequens...

Quum tamen, proh dolor, unius tantum Ciceronis unum opus philosophicum Latine recens perlegerim, -alterum certe opusculum philosophicum Latine versum iampridem legeram Renati, inquam, Cartesii dissertationem de methodo-, nempe Tusculanarum disputationum libros quinque, quumque satis recenter studere coeperim illis placitis philosophorum extremi orbis orientalis quorum disciplinae radices agunt in Buddhistica doctrina vel Taoistica et in illa haud mala -quod incogitantiam nescioquam colat- sed liberatrici, quieta nempe ascesi, supra cogitationes quaslibet, quae vulgo Zen nuncupatur, vix me continere possum quin utriusque disciplinae -orientalis scilicet occidentalisque- sententias conferam, comparem, velut ex uno sapientiae humanitatisque studio altissimo fonte exortas esse haud scio quomodo et nescio quare coniciens...


Num vero, ut unius Ciceronis exemplis utar, Tusculanarum Disputationum auctor propius accedit ad illorum orientalium, de quibus modo mentionem feci, sententias de turbulenta cogitationum voragine, animi intentione compescenda, cum asseveret, quum alia tum haec:


ex opinionibus mali praesentis, malique futuri oriuntur animi perturbationes?   itaque si opiniones quaedam causa sunt aegritudinum, tunc illa animi intentione non solum corporis dolores, aegritudinesque mentis, sed ipsae opiniones pravae, perversae, malae compescendae sunt...

Ex me igitur quaero an exinde colligere possimus animum cogitationum conscium semovendum esse ab ista cogitandi facultate, ut docent quidam extremi orbis orientalis auctores quorum disciplinas supra laudavi.

Estne denique vinculum inter placita eorum auctorum et ea supra relata quae apud Ciceronem legi? estne denique vinculum inter eorum placita et ea quae alii orbis occidentalis philosophi scripserunt?




Quid praeterea dicam de vocibus, de vocabulis ipsis, Latinis dumtaxat, -ut de Graecis nunc taceam, quae subaudiuntur fortasse in verbis Latinis ab auctoribus usurpatis qui Latine verterunt opera Graecorum philosophica-, quibus usi sunt orbis occidui scriptores illi ad mentem, animum, rationem significanda? Num illud nescio quid quod manifestatur velut animadversio omnium quae mente volvimus sat definito verbo Latine aliisve linguis Europaeis significatum est? Fortasse locutionibus quae sunt animi sensus vel mentis acies?

Quid tandem sit illud spatium circumspectionis, animadversionis verbis notionibusque per se circumscribi ac definiri nequit, alioquin menti obiectum quoddam esset, quod tamen non est.  igitur non est aliquid -definitum scilicet-, nec tamen omnino nihil est.  
Quae praeterea mihi consideranti videntur propius accedere ad ea quae, inter alios, philosophus neoplatonicus Plotinus rettulisse fertur de uno, deque ente et non-ente...


Suntne igitur, ut praeteriens dicam, haec similia atque ea quae proferuntur ab iis qui disciplinam zen nominatam exercent, de vacua, quam appellant, mente?

Ceterum, nescio vere utrum animus sui conscius vel potius acies mentis sibi manifesta, ut videtur, incognitum spatium comprehensionis animadversionisque sit ultra hanc corporis compaginem, quam quidem compaginem psychosomaticam nominare possumus; an sit potius facultas quaedam ipsius corporei cerebri.

Utut est, licet animus ille non nisi cerebri nondum satis bene percepta facultas corporea sit, singulare tamen quiddam est quod hominem ad arcanum seu mysterium adducit.

Ea denique omnia, fatendum est mihi, prorsus ignoro.  Quamobrem opera est mihi danda in perlegendis auctoribus mihique elaborandum ut ad metam illam praeoptatam perveniam aliquando.




No hay comentarios:

Publicar un comentario