martes, 13 de abril de 2021

De gynæcocratia quadam Holbergiana

Postquam docta illa iuvenis Latinitatis magistra, nomine Irene Regini, tam dilucide, ut mos est eius, ac iucunde explicavit Ludovici Holbergii mythistoriam cui index Nicolai Klimii Iter Subterraneum, in serie acroaseon quas Robertus Carfagni, egregius ille iuvenis Latinitatis præceptor, feliciter excogitavit instituitque, huius mirifici operis pagellas rursus evolvere statui et in hunc incidi locum. Est enim narratio vere lepida, quam Holbergius hac forsitan mente finxit, ut superbi viri docti europæi, fabula ea lecta, meditarentur ac secum volverent num opiniones moresque quos amplecterentur vere iusti essent: 

“Ingens eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat virgo. Male ob  istud facinus passim audivit puella, et audiebam inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatæ adhuc vitæ fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.

Tunc ego mecum tacitus: “O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres cæce adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinæ potius aut automata quam substantiæ libero arbitrio præditæ videantur.”

Non ausus sum, dum inter iuniperos hos versabar, perversam hanc consuetudinem palam damnare. At egressus urbe præcipua, nonnullis indicavi contra naturam hic agi, cum e iure universali et suffragiis omnium gentium constet ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istæ, quæ in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e rei publicæ huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanæ modestæ sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnæ; contra viri leves præcoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid præcipitanter aut præmature actum est, dicunt incolæ: dandam esse veniam impotentiæ virili. [...]
Inter splendidissima huius urbis ædificia erat gynæceum regium trecentis, qua viris qua adolescentibus speciosissimæ formæ instructum. Hi omnes alebantur sumptibus reginæ, cuius deliciis inserviebant. Cum audirem formam corporis mei a nonnullis extolli, veritus ne in gynæceum istud a venatoribus abriperer, iter maturavi, et... pedibus metus addidit alas.




sábado, 10 de abril de 2021

"Vae peditibus!" sive de haud illepido carmine Petri H. Damsté (1860-1943)

Hisce novissimis sæculis Latinitati plerumque infestis, nonnulli egregii poetæ elegantiorisque prosæ scriptores strenuam operam dederunt ad ingentissimum latinarum litterarum patrimonium excolendum ac pro viribus augendum, ditandum, locupletandum. Quibus præterea recentissimis auctoribus assiduam operam dare studeo, ut veterum auctorum aliorumque ævo antiquo posteriorum studia mea aliquo pacto amplificare queam simulque comperire quemadmodum pervenusta illa eademque pervetus lingua novissimis rerum inventis belle accommodari possit.

Ut horum igitur studiorum novum afferam testimonium, poetæ Nederlandici, itemque philologi classici, Petri H. Damsté (1860-1943) nomine, carmen quoddam a me recens lectum hic exscribam, cuius editiunculam ad usum discipulorum adumbratam hac altera in pagina feci. Cuius quidem carminis argumentum est de viis stratis ineuntis sæculi vicesimi, quæ peditibus periculosiores ac nonnumquam, proh dolor, infestissimæ evenerunt, cum currus, rædæ ceteraque id genus vehicula automata in dies magis magisque eas frequentarent.

Qua in editiuncula ad usum discipulorum adumbrata, carmen legitur in læva columna. In altera vero, legentibus dextra videlicet columna, exstat paraphrasis oratione numeris soluta ac planiore, ut equidem spero, sermone facta, quo discipuli aliis verbis freti facilius carmen intelligere valeant. Quibusdam porro imaginibus carmen illustrandum curavi si quem forte vel iuvare vel delectare queant.

Carmen præterea pro viribus recitandum curavi. Oro, ut in transitu dicam, mihi ignoscatis propter menda quæ in recitatione commiserim.

Petri H. Damsté carmen intellectu facile mihi videtur, emendato præterea integroque sermone latino exaratum, cuius in versibus quibusdam referuntur duo illi egregii  poetæ veteres, Vergilium dico Horatiumque. Initio vero, iuxta carminis inscriptionem Propertii versus excerptus exscriptusque a poeta selectus carminis argumentum prænuntiat.  Nihilominus vero, ut solent optimi recentioris Latinitatis auctores, valuit poeta noster, cum de curribus vel rædis automatis scriberet, novam quandam vitæ condicionem vetere certe simulque perenni sermone exprimere, illustrare ac poetice narrare.

Ceterum, eo de auctore, inter alia multa, hæc fere verba, quorum latinam interpretationem deinceps exscribam, leguntur in annuario Societatis Nederlandicarum litterarum :

 

Damsté, sicut nemo fere alius, latine sciebat eamque linguam tantopere amabat quam suam ipsius vernaculam. Latine elegantissime scribebat ac prompte expediteque loquebatur, quinimmo et latine cogitare valebat atque Camenæ litabat!  

 

Nunc denique, ne longus sim, huic præfationi finem facio aliquando.

 

En igitur tibi, iamiam lecturienti, Petri Damsté carmen, distichis constans, cuius videlicet inscriptio est:

 

VAE PEDITIBVS!

  

Ambulet: et subito mirantur funus amici.

(Propertius).

  

Vrbis per plateās quondam spatiābar amœnās,

dum comes ex sociīs ūnus et alter erat;

grātum erat intereā blandīs sermōnibus hōrās

fallere et umbrōsās īre subinde viās.

Nēmō nōn etiam mediō tūtissimus ībat:

omnibus innocuum quodque patēbat iter.


Sī quōs incautōs peditēs aurīga vidēbat,

sollicitā docilēs arte tenēbat equōs.

Pūblicus in quōvīs nōn stābat trāmite custos,

dextrā quī dominā datque negatque viam.


Iam vērō sonipēs ācer vix cernitur ullus

nec nisi rāra piger claustra caballus agit.

Automatī currūs intentant undique mortem,

vīsū terribilēs monstriferīque simul:

Cadillac, Rolls-Royce, Citroën, Buick, Hudson et Essex

et quæ prætereā barbara monstra furunt.

 

Impete pervolitant nunc oppida rūraque cæco,

nulla rotātōrī sēmita sancta ferō est.

Nullus iam peditī locus est per strāta viārum

impia turba dehinc occupat omne solum.

 

Horrendum faciunt strepitum spīrantque mephitin,

haud semel et miserōs dūriter interimunt.

Crēdibilī māiōra putās mē plangere, lector?

Quin age et expertō postmodo crēde virō!

Accidit ut cāsūs nūper spectātor adessem

(Horrescō referens!) tristis et insolitī.

 

Ībam forte Viā Lātā,sīcut meus est mōs,

cum crebrō titubans est mihi vīsus homo.

Ille merō gravis est (mēcum meditābar) amāro,

quod nātālis adest coniugiīve diēs.

Scīlicet indulsit geniō veterātor amīcō,

at, crēdō, fuerant pōcula mixta parum.

 


Prōtinus obstipuī: subitō nam passibus ægrīs

trāiectūrus erat compita trīta rotīs.

Multōrum ad monitum, “Cave Fīat!” mussitat ille

“Quid fīat caveam?” tum sine mōre ruit,

in sua fāta ruit, nam magnō turbine currus

exitiālis adest comminuitque virum!

 

Quī modo vīsus erat lætans Bacchōque beātus,

illius, infandum! membra minūta iacent.

Quid quod et illa superveniens cito corripuit Ford!

Ræda quidem vīlis spōlia digna tulit!

Undique iam, lector, fūnesta perīcula surgunt;

circumstant hominem fāta sinistra nimis.

Inde ego quæ moneō, memorī sīs mente repōnas:

Parce exīre forās! Ātria tūta tenē!

Ūna salūs peditī, patriōs servāre Penātēs:

Istīc Mnēmosynē gaudia larga feret.

Sī quis forte neget fīdō pārēre monentī,

ambulet et iam iam flēbile fūnus erit!