martes, 16 de septiembre de 2014

Epistula salutigerula ad eos qui Latinitati per usum studere coeperunt.


 Epistula salutigerula ad omnes qui student Latinitati per usum excolendae:

(Hasce litteras superiore aestate scripsi discipulis destinatas qui scholas aestivas audituri essent ad linguam Latinam per usum excolendam ac percallendam).

Salvete pariter omnes!
Nisi toto, ut aiunt caelo, erro, hoc ipsum C.AE.L.V.M., cursum scilicet institutorium, emetiri vultis idque feriarum aestivarum tempore, exeunte videlicet mense augusto, quoniam hunc sermonem Latinum amatis sine dubio, eumque amatis ut linguam! itaque vultis fortasse, ut ipse volo, eum sermonem perdiscere ac percallere sicut veram linguam, hoc est, per usum – etsi cum doctrina opportune coniunctum–.


           
      Quamobrem, ni fallor, studiosi estis eius rationis eiusque viae et discendi et docendi linguam Latinam quam, Studiorum Humanitatis fautores, vindices, cultores ac praeceptores, vulgo humanistae appellati, olim straverunt, quam praeterea viam, recentiore aetate, exemplum nobis imitatione dignum exhibens, strenue ingressus est Iohannes ille Montaurius sive Ørberg. 





Quaedam tamen difficultas est in eo quod non sumus assuefacti usu eius linguae. Ceterum, iam pridem haec perennis Latinitas nullius gentis sermo patrius est, sed eruditorum tantum sermo quem, saeculorum decursu, ope librorum magistrorumque auxilio, discere debebant eumque ad exempla veterum auctorum conformatum, etsi artificio quodam, usurpare.

Iam equidem multos annos linguae Latinae operam dedimus et nobis comparavimus praecepta grammatica atque vocabulorum copiam aliquam. Attamen, si volumus Latine ex tempore, subito, imparati, fortuito loqui, tunc haeremus, offensamus, intersistimus…
Addite quod non solum emendato sed etiam, quantum possumus, puro sermone Latino uti debemus quo melius integram Latinitatem nobis comparemus, quo quidem modo facilius poterimus perlegere atque intellegere opera auctorum qui optimi traduntur, qui per saecula Latine scripserunt…
Quid igitur agendum est nobis?
            Ubi sunt linguae Latinae praeceptores qui nos docere possint?

Hoc ipsum hisce annis expertus sum. Quum iam pridem absint ac desiderentur homines quorum sermo patrius sit Latinus; quum admodum pauci homines puri atque emendati sermonis Latini praeceptores esse videantur quibus familiariter uti queamus; magistri tamen nobis sunt libri! Qui tamen qualesve libri?
            Ei scilicet libri quibus sermo cotidianus certe, tamen emendatus atque purus ac meracus, innotescit.  siquidem, eis in operibus, sermonis eius cotidiani ac familiaris elementa reperiuntur quibus aliquo modo sermocinari possumus cum auctoribus linguae, ut peritissimus ille artis Latine discendi et docendi pervestigator ac praeceptor, nomine Aloisius Miraglia, his verbis asseveravit in oratione de optima Latine docendi ratione inscripta:

loquendo enim, scribendo et cogitando Latine efficimus ut ea lingua quasi alter nobis patrius sermo evadat, adeo ut non iam maiorum nostrorum scripta, quasi aliena et extranea lingua exarata, nobis magna cum animi contentione interpretanda, perscrutanda, rimanda sint, ut vim verbis subiectam ex tam obscura, caliginosa, tenebricosa aurifodina multum diuque desudantes et elaborantes eruamus; sed fiat tandem sermo nobis et eis, qui ante nos has terras incoluere, communis, quo illi nobiscum sua sensa et cogitata communicent.

Etenim, si talium librorum ope, ea sermonis cotidiani elementa nobis comparaverimus, tum denique quoad eius facere potuerimus, per usum discemus linguam, -ut nos optimis argumentis atque perspicuis documentis docet Eduardus Engelsing in commentatione glottologica vere digna quae perlegatur-. Sic tandem eius linguae ope, recta quidem via, penetrare quibimus in mentem ipsorum auctorum qui quidem eodem sint usi sermone. 

            Non omnia opera enumerare possum, sed summatim exponere eorum genera praecipua:
I.        veterum auctorum opera quales sunt fabulae scaenicae1, dialogi2, cet.
II.     recentiorum auctorum, qui optimi traduntur, opera ad hanc metam attingendam conscripta:
-colloquia scholastica3;
-fabulae scaenicae4;
-corpora phraseologica5;
-lexica6 Latina –etiam Latine explicata-;
-de vita ac moribus veterum Romanorum7 libri Latine scripti…
-grammaticae8 Latine conscriptae…
Quae quidem opera si nobis tradita sunt in editionibus Latine explicatis, eo melius, quoniam hoc modo verba locutionesque Latinae aliis verbis Latinis exponuntur, explicantur ideoque non sumus coacti relinquere sermonem quem perdiscere volumus, sed semper eo sermone legere, recitare, loqui, cogitare…

1.      Quanti momenti sint veterum auctorum fabulae scaenicae ad sermonis cottidiani elementa nobis comparanda, hoc documento satis dilucide ostenditur: 
Plautus in Bacchidibus nobis verba praebet ad hominem significandum parum acutae mentis:
“Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.”
2.      Etiam veterum auctorum opera per dialogos conscripta –ut Ciceronis opera philosophica- magno usui esse possunt ad sermonis cotidiani elementa nobis comparanda. Conferamus, exempli gratia, hunc Tullii locum, ubi verbum dare speciali quodam sensu adhibetur ut significare possimus nos concedere vel comprobare aliquid:
-    Do vero.”
alio Tusculanarum loco haud illepidam invenimus locutionem qua puro sermone Latino eodemque cottidiano alteri collocutori dicere possumus eum sibi non satis constare sibique contradicere:
-    Pugnantia te loqui non vides?”

3.      Ut unum exeplum afferam, Erasmi colloquiorum familiarium excerpta quaedam paucissima exscribam, quibus auctor nos docet quibus verbis verborumque iuncturis gratiam habere eique gratias agenti respondere satis Latine possimus:

-    Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possim, referre nequaquam…”
Responsio:
-    Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere.”
Alibi vero, diversas invenire possumus formulas loquendi quibus sententia quaepiam significetur, ut, inter alia: ignosce mihi, sed non intellego. potesne mihi rursus omnia clare ac distincte explicare? :
-    Dic istud explanatius nam non satis assequor, quid velis.

4.      Et recentiore aetate fabulae scaenicae sunt et factae et actae vereque dignae quae legantur, immo ex quibus sermonis cotidiani elementa sumere possimus. Confer, exempli gratia, societatis Iesu theatrum Latinum, ex quo abundanti fonte sorbillemus hunc melle dulciorem haustum, locum nempe Plautini sermonis imitatione expressum, ex Martini Du Cygne comoedia cui index Dormientes petitum:

-    Quo ambulas, qui capillo et veste advena es?
-    Quid id exquiris?...
-    Ionius an Rhodius?
-    Utcumque animo collibitum.
-    Ain’ vero? [confer Plauti locum ex Amph. 284, ain vero, verbero?]
-    Aio enimvero.
-    At iam faciam ut patriam discas dicere.
-    Quid eo opus est?
-    Possumne scire, quo profectus, cuius sis, aut quid veneris?”

Nec tantum a societatis Iesu sodalibus est drama Latinum excultum, sed ab aliis quoque eruditis hominibus ex quibus permultis unum deligam auctorem, Georgium Ruggle, qui anno 1615º comoediam scripsit Latinam, verbis nonnumquam hic e Gallico, illic ex Anglico sermone petitis, cuius comoediae titulus est Ignoramus. En particulam eius prologi in quo personae sunt caballus ludicrus, quidam Equiso vocatus et Cursor:

-    Caballus: Sat habet fautorum semper caballus bonus.
-    Equiso: Se iam facetum putat…
Numquis iam emet ridiculum hunc caballum?
-    Cursor: Sine ut inspectem, phi, vetulus est; at caudam pulchellam habet, et perquam robustum orrhopygium.
-    Cab.: Cauda est pulchra satis, hac muscas a Musis abigo.
-    Eq.: Quin tu ipse iam musca es; quippe qui mensas alienas nec invocatus advolas.

5.      Quid praeterea de corporibus phraseologicis dicam? Ea nempe utilissima esse posse nobis ex tempore dicturientibus idque non solum emendate, sed et pure Latine, secundum veterum auctorum, qui optimi traduntur, consuetudinem loquendi, integri enim ac meraci sermonis propriis peculiaribusque verborum iuncturis…
Multa quidem sunt opera phraseologica, e quibus hoc vobis G. B. Bonini demonstro Italice inscriptum Dizionariometodico et phraseologia della lingua latina unde haec excerpsi vobis:
        Anno ineunte [hoc est, initio anni]
        Anno vertente [hoc est, anni mensibus intermediis]
        Anno exeunte [hoc est, ultimis seu postremis mensibus anni]
dies illucescit [hoc est, orto iam sole, diei initium fit]
dies praecipitat sive inclīnat [hoc est, occidente iam sole, dies abire incipit, iamque   advesperascit.]

6.      Linguam nobis discentibus Latinam, necesse esse videtur lexicis operam dare. Multa sunt eademque utilia. Heic tantum de lexicis uno sermone Latino concinnatis paucis vobis dicturus sum, nec meis tamen verbis, sed Antonii illius Bacci, scientia ac peritia linguae Latinae praestantissimi viri:

"…ac nōn mediōcrī etiam auxiliō fore experiēris optimum lexicon, Forcelliniānum praesertim, nocturnā versāre manū, versāre diurnā”.

Praeter illud autem Forcellinianum lexicon, alia sunt minora, quibus verba Latina aliis vocibus Latinis exponuntur, explicantur, illustrantur…etiam testimoniis auctorum locupletantur atque roborantur.
Unum exemplum afferam ex Comenii illius lexico atriali Latino-Latino:

             "Confundere: Mutum reddere.  Conturbare aliquem.  Deturbare aliquem de mente.  Dejicere de statu adversarium, Cic.  Differre aliquem oratione, dictis, Plaut.  Eripere mentem alicui, Virg.”.

      Ceterum, quid si de rebus condicionibusque agendum sit nobis, a veteribus Romanis prorsus ignotis?
Ad hanc lacunam explendam, praesto nobis sunt lexica recentiora quibus colliguntur verba post veterum Romanorum aetatem in thesaurum linguae Latinae inducta, quorum tria recentissima vobis exempli causa exhibeo: Davidis illius Morgan, beatae memoriae viri, adumbratum lexicon recentioris aetatis , lexicon Hispanice explicatum ab indefesso Latinitatis cultore, Iohanne Del Col, atque hoc optimum lexicon Galaico-Latinum ab alio strenuo Latinitatis cultore, nomine Iosepho López Díaz, ad usum linguae Latinae nostris novissimis temporibus.
Sunt praeterea, inter alia, haec duo maximi momenti lexica, Ducangii glossarium dico et litterarum recentiorum pervestigatoris, Iohannis Ramminger nomine, lexicon, quorum in priore colliguntur vocabula Medio, quod appellant, Aevo a variis scriptoribus proposita usurpataque, in altero vero, vocabula quae recentiores auctores in Latinitatem induxerunt inde a Petrarcae aetate usque ad annum 1700.

7.      vītā ac mōribus veterum Rōmānōrum etiam textūs Latīnōs legendo certiōrēs fierī possumus. Nōnnullī sunt librī Antiquitātēs inscrīpti. Decerptam vērō particulam vobis exemplī causā ostendō ex Christophorī Cellariī Compendiō Antiquītātum Rōmānārum, ed. 1817º:
"dii, qui magni vocantur, distinguebantur in consentes et selectos
Consentes quod ii fuerint, quos Iuppiter ad concilium adhibuerit, numeranturque duodecim.

8.      Nec denique artes grammaticae sunt prorsus negligendae nobis, quibus cordi sit linguam Latinam per usum imprimis perdiscere ac percallere, cui quidem usui certa doctrina accedat oportet. Cur vero? Quoniam praecepta grammatica nobis auxilio sunt ad verba componenda sententiasque verbis conficiendas apte, recte atque secundum normam Latinitatis aureae, quam appellant, litterarum aetatis. Confer, puta, gravissima Philipphi illius Melanchthon verba, quibus solum usum sermonis ad linguam discendam improbat ac vituperat:

 "…Nam illi, qui non norunt regulam, etiamsi legunt exempla in auctoribus linguae, tamen loqui non satis audent, quia non habent certam rationem, ad quam dirigant compositionem verborum.

Nec tamen est cur maximo labore memoriae mandare cogamur sexcentas illas atque subtilissimas praeceptiones grammaticas quibus spissi ingentisque magnitudinis referti sunt atque abundant –nisi exundant- codices aliquot. Sufficit ediscere praecipuas normas grammaticas quod tamen diligentissime faciamus oportet, ut Erasmus ille Roterodamus nos monet:

"praecepta volo esse pauca, sed optima: quod reliquum est arbitror petendum ex optimis quibusque scriptoribus aut ex eorum colloquio qui sic loquuntur ut illi scripserunt.

Etenim, ut Comenius ille scripsit, Omnis lingua usu potius discitur quam praeceptis, id est, audiendo, legendo, relegendo, imitationem manu et lingua temptando quam creberrume.
Profecto, usu potius, nec tamen solo usu…
               
                 Sescenti, id est, innumeri sunt libri atque enchiridia quibus perlectis grammatica praecepta ediscere possimus. Quum tamen iuvet nos, doctrina aliquantulum provectiores, Latinitatem per semet ipsam perdiscere, pauca tantum aliquot enchiridia grammatica Latine explicata vobis allaturus sum:
           
Praeter ipsa praecepta grammatica quae in postremo Familiae Romanae capitulo colliguntur ex Donati Arte grammatica minore, alia etiam sunt opera grammatica recentioribus saeculis Latine conscripta quae me saltem legere iuvat, alios etiam magistros fortasse: loquor de Emmanuelis Alvari tribus libris de institutione grammatica, de Thomae Ruddimanni Institutionibus grammaticae Latinae, de aliis minus vulgo notis ut Simonis Verepaei, Andreae van Iseghem,Thomae Ihre , cet…

Quali vero sermone Latino, qualive scribendi dicendive genere nos uti oporteat, ut optimorum, qui traduntur, auctorum vestigia securi prementes ad nostram tamen aetatem accommodemus nostram elocutionem, sat dilucide atque apposite explicat nobis egregius professor atque linguae litterarumque Latinarum optimus pervestigator Americanus, Terentius Tunberg nomine, hac in commentatione lectu dignissima. Necnon, ut finem epistulae faciam, lectu dignissima est haec Michaelis ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime meriti viri, oratio scripta, qua quidem oratione usum linguae Latinae in philologia Latina optimis allatis argumentis ac documentis commendat ac proponit. 

Hisce denique viis rationibusque atque assiduo linguae usu, sensim sine sensu, nisi fallor, sermonis Latini familiaritate magnos, immo maximos fructus capere valebimus.

Valete!

No hay comentarios:

Publicar un comentario