viernes, 7 de junio de 2013

Loci Tulliani de homine veri similium potius quam integrae veritatis capaci


His Tusculanarum locis, quos quidem notaverim, M. Tullius Cicero proxime accedit ad sententiam Academicorum recentiorum qui, ni fallor, asseverabant hominem non valere ea omnia quae vera sunt cognoscere satisque perspecta habere, sed leviter attingere posse ea dumtaxat quae veri similia essent, ac probabilia coniecturā sequi:

"Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens.  ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent ii, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientis esse profitentur. " Tusc. I

"nos qui sequimur probabilia nec ultra quam id quod veri simile occurrit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus." Tusc. II

"Sed defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus. Quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus." Tusc. IV

"Reperiam fortasse, sed illud ante: videsne, quanti fuerit apud Academicos verecundia? ... Peripateticis respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere.
Tusc. IV


"...nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitramur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus" Tusc. V

"nos in diem vivimus, quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus; itaque soli sumus liberi." Tusc. V 




Quid tamen alibi Tullius de veritate num ab homine integre cognosci possit, senserit, nondum didici. In Tusculanis dumtaxat, ut supra dixi, scepticismum, quem appellant, etsi moderatum, profiteri videtur.

miércoles, 5 de junio de 2013

Pauca de Ludovico Vive, iuvene Ciceronis lectore, -aetate illa qua in philosophis omnibus Aristoteles regnabat-

Perlecto iam Ludovici Vivis opusculo De initiis, sectis et laudibus Philosophiae, variis ex indiciis facile adducor ut credam Johannem nostrum Ludovicum, tunc temporis et praestantis ingenii et ampliore in dies doctrina excultum iuvenem, nixum esse, inter alia, Ciceronis libris Tusculanarum Disputationum ad id opusculum concinnandum.
Etenim, quum aliis ex indiciis, tum hoc loco id quod coniectura sum assecutus confirmari posse credo, nam Tullius in quinto Tusculanarum, philosophiam veluti studium doctrinae sapientiaeque summopere laudat, atque, inter alia, haec scripsit:
"est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti immortalitati anteponendus". Iohannes vero noster Ludovicus Vives opusculo suo, quo divinis ornat laudibus talem Philosophiam, hisce verbis finem facit "quum sit unus dies, bene et ex praeceptis huius, actus, toti etiam immortalitati anteponendus". 


Talem enim scripsi philosophiam, quod uterque scriptor, amplissimo videlicet temporis intervallo inter sese disiunctus, similem, nisi toto caelo erro, de Philosophia tamquam studio et doctrinae et sapientiae notionem habebat.  Non enim agitur hic de Philosophia quam, strictiore sensu, hisce novissimis temporibus secernimus a scientiis empirico-mathematicis dictis, sed de quovis studio sapientiae ac doctrinae, deque veritatis indagatione ad humanitatem excolendam.




Alterum afferam exemplum, locum enim in quo iuvenis ille Vives rettulit de origine vocis Philosophiae a Pythagora Samio, modestiae causa, fictae.  Quae quidem omnia facile comparantur cum his quae Tullius olim scripserat in quinto Tusculanarum.

Quanti igitur momenti fuerint illi Tusculanarum libri quum aliunde fortasse, tum ex hac ipsius Erasmi Roterodami, -quem minime gentium inter Ciceronianos morosiores numerandum esse persuasum habemus- epistula ad Iohannem Ulattenum colligere possumus:



Quamquam, si Friderico Augusto Wolfio, viro eruditissimo fidem adhibemus, Tusculanae illae Disputationes rarius in scholis discipulorum manibus terebantur -illa saltem Wolfii aetate, ducentis videlicet vel etiam pluribus annis post Ludovicum illum Vivem- quam alia Ciceronis opera philosophica, ut puta, De Officiis, multo tamen, teste eodem Wolfio, accommodatiores atque digniores sunt, quibus aditus ad Philosophiam per linguam Latinam excolendam tironibus praebeatur expeditior ac tutior. Quam quidem magnam Tusculanarum utilitatem fortasse iuvenem illum Vivem vel eius praeceptores ineunte saeculo sexto decimo minime fugit.


Una tamen mihi haec consideranti exoritur dubitatio num Vives ille iuvenis ea omnia quae Tusculanarum libris contineantur tanquam exemplaria ac vera sibi proposuerit Philosophiam illustri laude celebranti elegantique sermone concinenti, nam ubi utriusque scriptoris ea confero quae ad Peripateticorum disciplinam spectant, Vivem aliam ingressum esse viam atque Ciceronem –quibus  tamen de causis dicere non certus queo– sat dilucide apparet.


Etenim Vives Aristotelem aliosque ab Stagiritae disciplina profectos tantis cumulat laudibus ut eos ad deorum naturam propius quam ad humanam accessisse credideris, unumque affert Ciceronis locum ubi Peripateticos aperte laudat. Qui quidem locus est in quinto De Finibus libro. Attamen, in Ciceronis opere superius laudato, Tusculanarum dico libros quinque, Tullius graviter atque acriter perstringit Peripateticos, quorum auream illam mediocritatem saepius ac ubique fere in moralibus decantatam carpit improbatque.
Adde quod eo in quinto De Finibus libro, Cicero Aristotelem philosophum infra Platonem habendum esse affirmat.  Quam, ut in praeteriens dicam, Ciceronis sententiam Vives Peripateticos supra modum fortasse laudans, omisit quum Tullii locum referret.


Quid igitur causae fuit –praeter ipsum scilicet criticum ac liberum animi iudicium– cur Vives, quum iuvenis esset, non ea in parte assensus sit illi Ciceroni, cuius tamen Tusculanarum libris –inter alia opera– nixus esse videatur ad opusculum De Philosophiae laudibus concinnandum, planius fortasse intellegam aliquando si altius ac penitius incubuero in historiam philosophicam, in historiam rerum gestarum cultusque civilis, etiam in litterarum Latinarum historiam, in ipsa denique tempora in quibus Ludovico nostro, tum iuveni doctissimo praeclarique ingenii, vivere contigit.  Illam certe aetatem dico qua Tullius Cicero tantis laudibus praedicabatur a plerisque, ni fallor, studiorum Humanitatis cultoribus, –quos tamen suspicor non tantopere polluisse quam illius Stagiritae cultores sectatoresve–.
Quid demum causae fuit cur adeo Vives Aristotelem Peripateticosque fere omnes laudaverit, paulo melius fortasse intellegere possim si in eadem certe studia Historica supra dicta diligentius incubuero.