jueves, 9 de julio de 2020

De Jani Passerati (1534-1602) carmine quodam ac NIHIL amplius

Heri, felici quodam casu,  dum alia in Rete quæritabam, in mirum carmen incidi ab Ioanne Passeratio, vulgo Jean Passerat, (1534-1602) poeta exaratum dicatumque ad amicum professorem Erricum Memmium.




Quod quidem carmen cur mirum habuerim fortasse requiratis. Nihil est enim de quo eo carmine agitur. Gustum ut habeatis en aliquot versus excerpti: 


POEMA CI N. JOANNIS PASSERATI REGII IN ACADEMIA PARISIENSI PROFESSORIS AD ORNATISSIMVM VIRVM

ERRICVM MEMMIVM


[de nihilo]


Janus adest, festæ poscunt sua dona kalendæ. 

Munus abest festis quod possim offerre kalendis.

siccine Castalius nobis exaruit humor?

usque adeo ingenii nostri est exhausta facultas,

immunem ut uideat redeuntis ianitor anni?                        

quod nusquam est, potius noua per uestigia quæram.

Ecce autem partes dum sese uersat in omnes

inuenit mea Musa NIHIL, ne despice munus.

nam NIHIL est gemmis, NIHIL est pretiosius auro.

huc animum, huc igitur uultus aduerte benignos:                        

res noua narratur quæ nulli audita priorum,

Ausonii et Graii dixerunt cætera uates,

Ausoniæ indictum NIHIL est Græcæque Camenæ.

E cælo quacunque Ceres sua prospicit arua,

aut genitor liquidis orbem complectitur ulnis                       

Oceanus, NIHIL interitus et originis expers.

Immortale NIHIL, NIHIL omni parte beatum.

(...)

conspectu lucis NIHIL est iucundius almæ,                        

uere NIHIL, NIHIL irriguo formosius horto,

floridius pratis, Zephyri clementius aura;

in bello sanctum NIHIL est, Martisque tumultu:

justum in pace NIHIL, NIHIL est in fœdere tutum.

felix cui NIHIL est, (fuerat hæc uota Tibullo)                        

non timet insidias: fures, incendia temnit:

sollicitas sequitur nullo sub iudice lites.

ille ipse inuictis qui subiicit omnia fatis

Zenonis sapiens, NIHIL admiratur et optat.

Socratici gregis fuit ista scientia quondam,                        

scire NIHIL, studio cui nunc imcumbitur uni.

nec quicquam in ludo mauult didicisse juuentus,

ad magnas quia ducit opes, et culmen honorum.

(...) 

et Phœbo ignotum NIHIL NIHIL altius astris.

tuque, tibi licet eximium sit mentis acumen,

omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,                        

pace tua, Memmi, NIHIL ignorare uideris.

sole tamen NIHIL est, et puro clarius igne.

tange NIHIL, dicesque NIHIL sine corpore tangi.

cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque colore.

surdum audit loquiturque NIHIL sine uoce, uolatque                        

absque ope pennarum, et graditur sine cruribus ullis.

absque loco motuque NIHIL per inane uagatur.

humano generi utilius NIHIL arte medendi.

(...)

uulneribus sæui NIHIL auxiliatur amoris.

uexerit et quempis trans mæstas portitor undas,

ad superas immo NIHIL hunc reuocabit ab Orco.

inferni NIHIL inflectit præcordia regis,                        

parcarumque colos, et inexorabile pensum.

obruta Phlegræis campis Titania pubes

fulmineo sensit NIHIL esse potentius ictu:

porrigitur magni NIHIL extra mœnia mundi:

diique NIHIL metuunt. quid longo carmine plura                       

commemorem? uirtute NIHIL præstantius ipsa,

splendidius NIHIL est; NIHIL est Ioue denique maius.

sed tempus finem argutis imponere nugis:

ne tibi si multa laudem mea carmina charta,

de NIHILO NIHILI pariant fastidia uersus.


Nec tamen nihil movit me huius poetæ epitaphium a semet ipso pereleganter scriptum:


Hic situs in parvā Jānus Passertius urnā

Ausoniī doctor rēgius ēloquiī

Discipulī memorēs tumulō date serta magistrī

ut variō flōrum mūnere vernet humus

Hoc cultū officiō mea molliter ossa quiescent

Sint modo carminibus non oneranda malīs.