miércoles, 3 de julio de 2013

DE COMICO DEQVE PHILOSOPHO -An Cartesius locis Plautinis, Tullianis et Augustini nixus sit ad illud "cogito ergo sum" proferendum confirmandumque.-


Mirabitur fortasse, lecta quidem huius commentatiunculae inscriptione, quisquis certe putaverit illud sapientiae studium, philosophiam scilicet, ad altiores gravissimasque hominis res pertinere, neque ullum igitur commercium habere cum iocis, nugis, deliramentisque comicorum.  Quum alia multorum scriptorum, tum haec Iohannis Ludovici Vivis verba exemplo nobis sint ad istam sententiam illustrandam de graviore sapientiae studio nullum cum iocis nugisque commercium habenti:
illudque ante omnia positum sit nobis oportet, quod nemo sapiens ignorat, non esse nos ad ludum jocumque natos, non ad puerilem vitam, semper inter nuces, ceterosque agendam lusus, hoc est, inter nugas atque ineptias, a natura genitos, sed ad gravitatem et sapientiam, ad ea quae non tam hac nostri corporis sarcina, quamm mentis nostrae praestantia, quae est plane divina, digna sunt




Nec Erasmi illius Roterodami verba ad hanc rem spectantia silentio praeterire possum, qui in epistula ad Thomam Morum, familiarissimum suum, qua ei dicavit tuendumque tradidit Encomium Moriae, haec de iocis non indoctis lectu dignissima iucundissimaque rettulit:

"Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot saecula Βατραχομυομάχιαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit apotheôsin, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus. Proinde, si videbitur, fingant isti me laterunculis interim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam quae tandem est iniquitas, cum omni vitae instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis?"


Neque tamen is sum qui hoc scripto mirum in modum, inepteque sane, autumare audeam studia illa philosophica ad iocos atque risus pertinere.  cum tamen hominis natura et seria et ioca, et leviora et graviora vel separatim vel una simul facile complectatur, quid mirum si etiam quidam graviores philosophi salibus iocisque comicorum fructi sint. 
Etenim, cum philosophia ad humanitatis medullam pertineat, cogitanti mihi de ipsa hominis natura deque ludicra eius parte, statim in mentem venit illorum verborum “aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.” a Plinio Iuniore prolatorum.   


Neque oblivione praetereundae sunt quorumdam sententiae eruditorum hominum, quos inter Ludovicus Holbergius, cuius Nicolai Klimii Iter Subterraneum hoc anno maximo cum gaudio legi, qui, secus ac alter Ludovicus de quo supra mentionem feceram, Vivem dico, haec de philosophia quasi in transitu dixit, fictae suae narrationis naturam ludicram ac iocosam excusans: 
             Illi enim philosophi, graves scilicet magnique ingenii homines, cum essent doctrina longe provecti, adeo certe eruditi fuerunt ut etiam politiorum litterarum opera, nonnulla dumtaxat, et Graeca et Latina legerint –de iis dumtaxat loquor philosophis qui ante haec novissima tempora fuerint atque in scholis, studiorum universitatibus vel academiis erudiebantur quarum in rationibus studiorum lectiones illae veterum scriptorum, qui quidem optimi traderentur, severe praescribebantur-.  
            Quos inter philosophos, qui politioribus litteris Latinis Graecisque ab adulescentia imbuti essent, Renatus ille Cartesius facile annumeratur, qui praeterea primus fuisse traditur aetatis Modernae, quam historici nominant, philosophus.   



Etenim, in primis paginis opusculi sui quod inscribitur Dissertatio de methodo recte utendi ratione et veritatem in scientiis investigandi, quum paucis referret de litterarum studiis quibus animus ad humanitatem informaretur, Cartesius, novo consilio capto veritatem inquirendi sua ipsius via atque ratione, potius quam aliorum adminiculis litterariis nisus, quum alia, tum: 
Verum jam – inquit- satis temporis linguarum studio, et lectioni librorum veterum, eorumque historiis et fabulis me impendisse arbitrabar.”

Ut denique redeam illuc unde digressus sum, Cartesii dissertationem de methodo legenti mihi veri simile visum est non modo ipsius Plauti, festivissimi, ut notum est, ingenii comici, fabulas palliatas lectas fuisse ab hoc gravi philosopho moderno, verum etiam in iis comoediis -praeprimis in Amphitryone- nescio quid sapientiae inesse, unde fortasse Gallus philosophus materiam aliquam sibi comparare potuerit, ad doctrinam de ipso ego cogitanti conformandam.  quam quidem asseverationem, statim collegi utriusque scriptoris locos conferens quos deinceps describam:



Etenim, in comoedia cui index Amphitryo, quae est de personarum identitate a deo Iove abrepta, illusa atque confusa, miser servus Sosia, omnino turbatus atque deceptus Mercurii verbis, quum, secum cogitans, certior fieri conatur se nullum alium esse hominem nisi semetipsum, id est, Sosiam, haec, inter alia, dixit:
"sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui” ac paulo postea ad suam ipse identitatem agnoscendam suis ipsius cogitationibus haec: “sane –inquit- sapio et sentio.
Apud Cartesium vero, haec clarissima verba reperiuntur:
"Sed statim postea animadverti, me, quia caetera omnia ut falsa sic rejiciebam, dubitare plane non posse quin ego ipse interim essem. (...) videbam veritatem hujus pronuntiati:
"Ego cogito, ergo sum," sive "existo."
 
Verisimile igitur est -id quod, ut in transitu dicam, nonnulli iam harum litterarum indagatores repperisse visi sunt sibi- Plautum a Cartesio haud neglegenter lectitatum fuisse. 

Neque tamen hisce verbis asseverare audeam Cartesii philosophiam ex ingenio Plautino ortam esse, totamque ex illo comico emanasse, quamquam nos certe, ut mea fert opinio, eis in lepidissimis comoediis -earumque Graecis exemplaribus- non modo nugas, sales, iocosque iucundissimos, verum etiam gravis cuiusdam sapientiae fontem reperire possumus.

Ceterum, ut in transitu dicam, alios audivi dicentes illud Cartesii praeclarissimum enuntiatum originem duxisse a divo Augustino, qui suo in opere De Civitate Dei, ut scepticos sibi pugnare ostenderet, eorumque sententiam, qua nos quid sit verum scire non posse asseverant, refelleret haec scripsit:
"quid si falleris? si enim fallor, sum.  Nam qui non est, utique nec falli potest." 







Etiam apud Ciceronem, in primo Tusculanarum libro, haec de animo invenimus, de cuius quidem cognitione, asseverat Tullius, dubitare non possumus –ne dubitare quidem possumus, -nisi locum perperam interpretatus sim- quin animus ipse sit, id quod recentiores philosophi exsistentiam appellant-:

"sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ejus ignores et locum et formam. In animi autem cognitione, dubitare non possumus". 

Altero dumtaxat Tusculanarum loco similem legimus sententiam quam Renatus Cartesius legisse verisimile est: 

"Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic quaeso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem se?"

His denique diversorum auctorum locis animadversis consideratisque, facili coniectura adduci possumus ut credamus tales supra laudatos auctores a Renato Cartesio non modo lectitatos fuisse, verum etiam huic philosopho Gallo quasi fontes fuisse.  Quos quidem fontes Cartesius adiisse videtur velut ad aquandum atque ad lectorum animos studio veritatis aspergendos atque imbuendos.