sábado, 23 de junio de 2018

De tautogrammatico quodam ac festivo carmine s. XVII composito.


Lepidum sane atque iocosum carmen, canum cum catis certamen inscriptum, quorum vocabula omnia eadem littera, c videlicet, incohantur, a poeta quodam Dano, nomine Henrico Hardero, vertente saeculo septimo et decimo argute ac salse compositum est.



Mihi igitur in animo est discipulos meos qui litteras Latinas primis, ut aiunt, labiis gustant, certiores facere quum de eo supra laudato carmine, tum de aliis eiusdem generis, superioribus saeculis compositis, velut De pugna porcorum, saeculo XVI in lucem edito.

Ceterum, hac pagina colliguntur facetissima eius generis carmina. 

Vale pancratice!