miércoles, 12 de diciembre de 2018

Dē Rūfō Batty, persōnā fābulae c.i. "Blade Runner", dēque Gulielmī Blake versibus quibusdam.




In praeclārā fābulā cinēmatographicā cuius Anglica inscrīptio est Blade Runner, quaedam ex persōnīs quae prīmās agunt partēs, automatum enim anthrōpomorphum, nōmine Roy Batty, in scaenā ubi oculōrum subtilissimā arte factōrum perītissimum hominem interrogat, hōsce versūs, dum in gelidum tenuīque lūmine vix illustrātum ergastērium, sociō eius comitante, ingreditur, sīc recitat:


Fiery the angels fell; deep thunder rolled around their shores; burning with the fires of Orc.


Quōs quidem versūs scaenicus actor, Rutgerius Hauer nōmine, quī partēs illius Roy Batty mīrā certē sollertiā agēbat, fabulae appositē ac bellē accommodāvit ex versibus inclitī Gulielmī Blake, quī leguntur in opere cuī index America: A Prophecy.




Fiery the angels rose,
and as they rose deep thunder roll'd. Around their shores:
indignant burning with the fires of Orc.

            Adeo igitur sum tālibus mōtus versibus ut mē continēre nōn possim quin eōs, prō vīribus meīs, quās nē nimis sint mediōcrēs vereor, Latīnā veste donāre, pāce tuā, audeam deinceps:

Tunc autem Furiīs agitātī dēsuper ignei
Dēlapsī cecidērunt dē caelīs Superī illī.
Alta tonītrua lītoribus circumque tonandō
Combustīs exaudīrēs atrī ignibus Orcī.

Quōs praetereā versūs sat līberē, ut patet, Latīnē vertere constituī. Ut ūnum afferam exemplum, Orcum praeproperē ac nescio an praeposterē reddidī fābulōsum illud nūmen ex Gulielmī Blake ingeniō nātum cuius prīmigenium genuīnumque nōmen est Orc

Valē.

sábado, 23 de junio de 2018

De tautogrammatico quodam ac festivo carmine s. XVII composito.


Lepidum sane atque iocosum carmen, canum cum catis certamen inscriptum, quorum vocabula omnia eadem littera, c videlicet, incohantur, a poeta quodam Dano, nomine Henrico Hardero, vertente saeculo septimo et decimo argute ac salse compositum est.



Mihi igitur in animo est discipulos meos qui litteras Latinas primis, ut aiunt, labiis gustant, certiores facere quum de eo supra laudato carmine, tum de aliis eiusdem generis, superioribus saeculis compositis, velut De pugna porcorum, saeculo XVI in lucem edito.



Vale pancratice!