miércoles, 25 de diciembre de 2024

Theodori Collini (1535-1604) adolescentis carmen de itinere ad montem Utliacum.

 

Mirari non desino quam emendata ac pura Latinitate, litteris renatis, scribere valuerint iuvenes adolescentes veluti Theodorus Collinus (1535-1604), qui, sedecim annos natus, carmen elegum pereleganter exaravit ut verbis depingeret iter montanum quod, duce Iohanne Fabricio Montano magistro, cum aliis condiscipulis fecit. Quo quidem carmine, ingeniose composito, veterum poetarum quorundam præclara verba hic illic apposite referuntur:


Nox erat, et curis animalia cuncta solutis

carpebant somni munera palliduli.

Solus ego longas vigilando demoror horas

mecum sollicita talia mente querens:

 

“Certum est Utliacos montes ascendere, certum est

Utliacas prima visere luce deas.

Ergo, Aurora, veni, pulcherrima sola dearum,

Tithoni croceum linque cubile, dea!

Tu nitidi genitrix es sola benigna diei

atque color nullis te sine rebus adest.

 

Te sine nullæ artes pulchræque bonæque coluntur,

unica Musarum es tu socia atque comes.

Ite, soporiferæ, procul hinc, procul ite, tenebræ;

Luciferum roseis tu, dea, profer equis!”

 

Dum queror hæc, invecta novis dea lutea bigis

purpuream nitido lumine spargit humum.

 

Corripio e stratis cito corpus et induo vestes

atque Deum precibus rite saluto piis.

 

Est domus illustris Tiguri tua, Limage, iuxta

litora; vestales incoluere prius.

 

Nunc sacris studiis usu meliore dicata

hospitio Musas Fabriciumque fovet.

 

Hanc peto; quo socii simulac convenimus omnes,

protinus Utliacas pergimus ire vias.

 


Pæne sed ut ventum est ad summa cacumina montis,

fons ubi perspicuis limpidus exit aquis,

constitimus; Nymphas illic veneramur agrestes,

agrestes Nymphas nam locus ille tenet.


Frigora dant rami, flores muscumque virentem

præbet humus, fons et dulcis abundat aqua.

 

Progredimur, vires herbarum et nomina monstrat

Fabricius (nostræ dux erat ille viæ).

 

Omnia miramur taciti, tum pectore ab imo

ex nobis aliquis talia voce refert:

 

“Sit tibi laus, æterne Deus, pulcherrima mundi

machina mirandum te arguit esse Deum!”

 

Venimus interea celsa ad fastigia montis,

cuncta ubi prospectu liberiore patent.

 

“En Tigurum iacet hic - patria o carissima, salve,

sospitet æternum teque tuosque Deus! –



Hac in parte situm est Tugium et præclara Lucerna,

illic in gelida Suitia valle latet.

 

Hi sunt Snellesii colles, ubi candida villa

Eminet et late vinea culta viret.»

 

Postquam spectatum satis est, sua membra sodales

exercent variis lusibus atque iocis.

 

Quid memorem lusus, gaudet quibus ipsa iuventa,

dum nondum malas aspera barba tegit?

 

Tempus erat, cum Sol medium conscendit Olympum,

cum sibi frondator prandia grata parat.

 

Illo Fabricii coniunx quoque tempore nobis

arbore sub patula fercula grata parat.        

 

Est lapis Utliaci supremo in culmine montis

impositus, Musis mensa vel ara bonis.

Huc epulis positis fruimur potuque ciboque,

deliciis fruimur milibus atque iocis.

 

Postquam exempta fames sitis atque extincta bibendi

atque patri summo gratia dicta fuit,

ecce simul pueros invasit fervidus ardor

ludendi alternis rustica verba modis.

 

Decerpunt varios flores et fronde virenti

fagina quisque suo serta parat capiti.

 

Incedunt, veluti magno spectanda theatro

fabula sit medio seu peragenda foro.

 

Tityre, tu patulæ” primum puer incipit unus,

 

O Melibœe deus” tum puer alter ait.

 

Dic mihi Damœta” post hæc puer incipit unus,

 

Non verum Ægonis” tum puer alter ait.

 

Quo te Mœri pedes, quo te” puer incipit unus,

 

O Lycida vivi” tum puer alter ait, 

 

 

Et quos præterea docuit divina Maronis

versus ruricolas dicere Musa viros.

 

Mox ego progredior velatus tempora ramis,

ceu sacer ipse Maro talia deinde loquor:

 

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

carmina sunt Gallo pauca canenda meo.

Quæ nemora aut qui vos saltus habuere, puellæ,

cum miser indigno Gallus amore perit?»

 

Caetera subiungo, quæ subiungenda fuerunt.

Postremo nostros sic ego claudo iocos:

 

Hæc sat erit, socii, vestrum cecinisse sodalem,

ite domum, Vesper iam venit, ite domum!»

 

Applaudunt socii, processit Vesper Olympo,

protinus et nobis cena parata fuit.

 

Inde domum tecum petimus Tigurumque, Fabrici.

Optarem tales te duce sæpe vias!


Id autem Theodori Collini carmen etiam legere potes in Florilegio operis c.i. Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi. cfr. pp. 701-704.

No hay comentarios:

Publicar un comentario