martes, 28 de octubre de 2014

De colloquio cum Echo

Quis enim, benigne lector, non est unquam miratus vocem suam rupibus haud invenuste redditam aliisve locis concavis mirifice repercussam? Quam quidem vocis imaginem Echo appellari iam veteres docuerunt nos.
Minus certe mirabimur si, naturae specie considerata rationeque habita, Echo non nisi vocem repercussam esse compererimus de qua re periti rerum naturae pervestigatores iam pridem egerunt.


Facili tamen coniectura duci possit quispiam, accepta illa vocis suae imagine, ut initio credat alium nescioquem secum habere mirum quendam sermonem! Id quod iam veteres senserunt suisque fabulosis narrationibus pulchre quidem rettulerunt. 


Nec inter recentiores desiderantur scriptores qui facile indulserint tali lusui imaginis iocosae, ut Theodori Dousa verbis utar, qui quidem eruditus vir fuit vixitque saeculo XVII.  In cuius libri pagina septuagesima Erasmi illius Roterodami colloquium offendimus lepidum sane lectuque dignum quod quidem belle recitatum est quondam ab amicis eruditis atque strenuis linguae litterarumque Latinarum cultoribus, Milena Minkova et Villelmo Du Cassé.

Quum praeterea circuli Gaditani sodales recens constituerimus id Erasmi colloquium recitare, opportunum duxi eius editiunculam facere, interpretatione paraphrastica instructam atque Latinis notis imaginibusque nonnullis illustratam. 




jueves, 2 de octubre de 2014

Erasmi "de civilitate morum puerilium" opusculum recitatum

Quum hisce in pagellis quod in buccam, vel quicquid in solum, ut aiunt, venerit, scribere statuerim, opportunum duxi hodie scholae textum describere quam recitavi occasione cursus aestivi ad linguam Latinam per usum excolendam:

Salvete, una salute, omnes!

Hodie acturi sumus de Erasmi illius Roterodami libello quodam, anno 1530º edito, ad puerum nobili genere natum destinato, nomine Henricum a Burgundia, Adolphi principis Veriani filium.


“Quid? Ad puerumne tantum?” fortasse quaesiveritis.
Aio enimvero, ad puerum, nec ad puellam. Illis enim temporibus, ut neminem fugit, feminae virorum potestati erant subiectae, ut de puellis taceam.

            “Ad puerum insuper nobili genere natum?” Quaerat quispiam.

Quid mirum? Animadvertite enim quo anno editus sit libellus. Temporibus illis, ut rerum gestarum periti nos docent, in Europa primas tenebant pauci viri, nobiles appellati, hoc est, tum feliciore seu locupletiore tum illustri seu notiore genere nati. Vulgus enim iis nobilibus subiectus, nobiles minoris ordinis eis qui in superiore ordine erant, omnes denique homines regi atque praelatis Ecclesiae, qui plurimum pollebant.
            Quae quum ita sint, estne operae pretium, fortasse rogaveritis, tali opusculo operam dare hac novissima aetate, hoc recentissimo aevo, hisce denique temporibus quibus, iure dumtaxat, feminae non iam viris subiectae sunt, vulgus aristocratis illis, Europaei homines Ecclesiae praelatis?
            Est enim operae pretium, medius fidius! Nec solum quo certiores fiamus de condicionibus illius aevi quo Erasmus floruit deque praeceptis bonorum morum ad pueros locupletiore ac feliciore genere natos destinatis, sed praeprimis, cum simus Latinitatis per usum et perdiscendae et docendae admodum studiosi, quo certiores fiamus de vocibus verborumque iuncturis locutionibusve utilissimis ad sermocinandum de iis quae ad vitam spectant cottidianam.
            Quo quidem libello perlecto, iterum ac saepius usurpatis atque memoriae mandatis verbis locutionibusve illis, promptiores erimus ac paratiores ad ex tempore loquendum…
            Prius tamen quam de ipso opusculo paucis agam, conferamus eius titulum.
Quid enim sibi vult vocabulum illud quod est civilitas?
Quaeramus in lexico, puta, Forcelliniano, ubi haec, inter alia, referuntur de illa voce:

Civilitas, -atis, f., Ars seu prudentia tuendae ac conservandae civilis societatis. […] Dicitur etiam civilitas ea virtus, quae ad actus et vitam publicam pertinet, et in comitate quadam et modestia constituta est, superbiae et crudelitati contraria.”

De hoc Erasmi opusculo certior sum olim factus, cum manibus pervolverem codicem actorum decimi ALFae conventus. Inest enim commentarius in eo, oratio scripta atque habita a moderatoribus commentariorum periodicorum quibus index Melissa, Gaio Licoppe et Francisca Deraedt, inscripta vero De civilitate morum perilium. Quomodo Erasmus Latinitatem castiget simul cum moribus.
Qua praeterea in oratione, inter alia, haec referunt auctores:

Multae sunt translationes […] intra quattuor saecula factae: inde appāret infirmitas linguae vernaculae, quippe quae tam mutabilis sit, cum sermo Latinus immutatus manserit, non solum a tempore Erasmi, sed etiam ab antiquis temporibus.
            Erasmi libellus initio non est excogitatus ad usum scholarem; statim tamen multis in scholis est tanquam liber scholaris adhibitus. Etenim patebat opus non solum corrigere morum, sermonis, habitus rusticitatem, sed insuper esse perutile ad linguam Latinam exercendam. Sic factum est ut nonnnullis in scholis, semel in septimana, ex cathedra legeretur quoddam Civilitatis capitulum coram omnibus classibus congregatis.
            anno 1534º magister quidam Marburgensis, nomine Rainardus Hadamarius, Erasmi libello, quo aptior fiat discipulis, novam dat formam: alternat enim quaestiones et responsa atque addit capitulum de modo se gerendi in schola et inter praelectiones.
            De civilitate morum puerilium est ultimum ex operibus paedagogicis ab Erasmo conscriptis.
Res conscripta est tamquam epistula monitoria; auctor puerum directo alloquitur; est ergo paene dialogus, vel potius colloquium inter absentes […] Mos est, illo tempore, rem dedicare cuidam principi. […]
Usque ad finem Medii Aevi, filii procerum bonos mores discebant […]
Libellus Erasmi est primus, qui omnes condiciones vitae, etiam vitae privatae et intimae, complectatur.
            Sed alia novitas in eo est, quod educationis praecepta nunc spectant ad omnes pueros, non solum ad nobiliores. […] Nobilitatem non solum pendere ab excelso ortu, sed etiam acquiri cultu artium liberalium. […]
            Opus ipsum divisum est in septem inaequalia capitula.
[…] eadem occasione puer discit incredibilem serie Latinorum vocabulorum […] nec occasio praetermittitur inculcandi non pauca proverbia Latina, quae memoriae facile mandantur.
            Lecto libello, aliquid statim in mentem venit: […] puellae raris occasionibus commemorantur, semper ad malum exemplum notandum. […] Erasmus tamen, ut exempli gratia apparet in colloquio Abbatis et Eruditae, non recusat feminarum institutionem. […] Libri ad puellarum educationem idonei non editi sunt ante undevicesimum saeculum. […]
            Nuper in quadam historica emissione radiophonica audivi hoc: Erasmum suam aetatem non intellexisse, quod Latino sermone uti perrexisset, cum magis magisque florerent linguae, quae dicuntur nationales. Is, qui talia protulit, videtur Erasmi iudicium non perspectum habuisse. Sextum decimum saeculum insignitum est continuis terribilibusque bellis, quae principes Europaei inter se gesserunt. Erasmus multa scripsit contra haec Europaeorum bella civilia, quae gentibus tot tantaque mala inflixerunt. Linguae, quas principes volebant fieri nationales, ab Erasmo neglectae sunt, quod iam diu intellexerat eas esse nationalismorum instrumenta: linguae nationales separant et dividunt Europaeos. Lingua Latina contra est vinculum rei publicae litterarum, quae nationum limites ignorat. Quid refert, aiebat Erasmus, pertinere ad unam alteramve nationem, eos qui se litteris dedunt; omnis homo qui Musas colit est popularis meus.

Ceterum, Erasmi libellum de civilitate morum puerilium recitandum curavi restitutam, quam appellant, verba Latina enuntiandi rationem, pro viribus, adhibens.  ut in transitu dicam, oro mihi veniam detis siquid peccaverim in verbis ea ratione recte enuntiandis, in accentibus recte ponendis, in quantitatibus denique vocalium rite observandis

Valete!

13. De lusu.


martes, 16 de septiembre de 2014

Epistula salutigerula ad eos qui Latinitati per usum studere coeperunt.


 Epistula salutigerula ad omnes qui student Latinitati per usum excolendae:

(Hasce litteras superiore aestate scripsi discipulis destinatas qui scholas aestivas audituri essent ad linguam Latinam per usum excolendam ac percallendam).

Salvete pariter omnes!
Nisi toto, ut aiunt caelo, erro, hoc ipsum C.AE.L.V.M., cursum scilicet institutorium, emetiri vultis idque feriarum aestivarum tempore, exeunte videlicet mense augusto, quoniam hunc sermonem Latinum amatis sine dubio, eumque amatis ut linguam! itaque vultis fortasse, ut ipse volo, eum sermonem perdiscere ac percallere sicut veram linguam, hoc est, per usum – etsi cum doctrina opportune coniunctum–.


           
      Quamobrem, ni fallor, studiosi estis eius rationis eiusque viae et discendi et docendi linguam Latinam quam, Studiorum Humanitatis fautores, vindices, cultores ac praeceptores, vulgo humanistae appellati, olim straverunt, quam praeterea viam, recentiore aetate, exemplum nobis imitatione dignum exhibens, strenue ingressus est Iohannes ille Montaurius sive Ørberg. 





Quaedam tamen difficultas est in eo quod non sumus assuefacti usu eius linguae. Ceterum, iam pridem haec perennis Latinitas nullius gentis sermo patrius est, sed eruditorum tantum sermo quem, saeculorum decursu, ope librorum magistrorumque auxilio, discere debebant eumque ad exempla veterum auctorum conformatum, etsi artificio quodam, usurpare.

Iam equidem multos annos linguae Latinae operam dedimus et nobis comparavimus praecepta grammatica atque vocabulorum copiam aliquam. Attamen, si volumus Latine ex tempore, subito, imparati, fortuito loqui, tunc haeremus, offensamus, intersistimus…
Addite quod non solum emendato sed etiam, quantum possumus, puro sermone Latino uti debemus quo melius integram Latinitatem nobis comparemus, quo quidem modo facilius poterimus perlegere atque intellegere opera auctorum qui optimi traduntur, qui per saecula Latine scripserunt…
Quid igitur agendum est nobis?
            Ubi sunt linguae Latinae praeceptores qui nos docere possint?

Hoc ipsum hisce annis expertus sum. Quum iam pridem absint ac desiderentur homines quorum sermo patrius sit Latinus; quum admodum pauci homines puri atque emendati sermonis Latini praeceptores esse videantur quibus familiariter uti queamus; magistri tamen nobis sunt libri! Qui tamen qualesve libri?
            Ei scilicet libri quibus sermo cotidianus certe, tamen emendatus atque purus ac meracus, innotescit.  siquidem, eis in operibus, sermonis eius cotidiani ac familiaris elementa reperiuntur quibus aliquo modo sermocinari possumus cum auctoribus linguae, ut peritissimus ille artis Latine discendi et docendi pervestigator ac praeceptor, nomine Aloisius Miraglia, his verbis asseveravit in oratione de optima Latine docendi ratione inscripta:

loquendo enim, scribendo et cogitando Latine efficimus ut ea lingua quasi alter nobis patrius sermo evadat, adeo ut non iam maiorum nostrorum scripta, quasi aliena et extranea lingua exarata, nobis magna cum animi contentione interpretanda, perscrutanda, rimanda sint, ut vim verbis subiectam ex tam obscura, caliginosa, tenebricosa aurifodina multum diuque desudantes et elaborantes eruamus; sed fiat tandem sermo nobis et eis, qui ante nos has terras incoluere, communis, quo illi nobiscum sua sensa et cogitata communicent.

Etenim, si talium librorum ope, ea sermonis cotidiani elementa nobis comparaverimus, tum denique quoad eius facere potuerimus, per usum discemus linguam, -ut nos optimis argumentis atque perspicuis documentis docet Eduardus Engelsing in commentatione glottologica vere digna quae perlegatur-. Sic tandem eius linguae ope, recta quidem via, penetrare quibimus in mentem ipsorum auctorum qui quidem eodem sint usi sermone. 

            Non omnia opera enumerare possum, sed summatim exponere eorum genera praecipua:
I.        veterum auctorum opera quales sunt fabulae scaenicae1, dialogi2, cet.
II.     recentiorum auctorum, qui optimi traduntur, opera ad hanc metam attingendam conscripta:
-colloquia scholastica3;
-fabulae scaenicae4;
-corpora phraseologica5;
-lexica6 Latina –etiam Latine explicata-;
-de vita ac moribus veterum Romanorum7 libri Latine scripti…
-grammaticae8 Latine conscriptae…
Quae quidem opera si nobis tradita sunt in editionibus Latine explicatis, eo melius, quoniam hoc modo verba locutionesque Latinae aliis verbis Latinis exponuntur, explicantur ideoque non sumus coacti relinquere sermonem quem perdiscere volumus, sed semper eo sermone legere, recitare, loqui, cogitare…

1.      Quanti momenti sint veterum auctorum fabulae scaenicae ad sermonis cottidiani elementa nobis comparanda, hoc documento satis dilucide ostenditur: 
Plautus in Bacchidibus nobis verba praebet ad hominem significandum parum acutae mentis:
“Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.”
2.      Etiam veterum auctorum opera per dialogos conscripta –ut Ciceronis opera philosophica- magno usui esse possunt ad sermonis cotidiani elementa nobis comparanda. Conferamus, exempli gratia, hunc Tullii locum, ubi verbum dare speciali quodam sensu adhibetur ut significare possimus nos concedere vel comprobare aliquid:
-    Do vero.”
alio Tusculanarum loco haud illepidam invenimus locutionem qua puro sermone Latino eodemque cottidiano alteri collocutori dicere possumus eum sibi non satis constare sibique contradicere:
-    Pugnantia te loqui non vides?”

3.      Ut unum exeplum afferam, Erasmi colloquiorum familiarium excerpta quaedam paucissima exscribam, quibus auctor nos docet quibus verbis verborumque iuncturis gratiam habere eique gratias agenti respondere satis Latine possimus:

-    Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possim, referre nequaquam…”
Responsio:
-    Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere.”
Alibi vero, diversas invenire possumus formulas loquendi quibus sententia quaepiam significetur, ut, inter alia: ignosce mihi, sed non intellego. potesne mihi rursus omnia clare ac distincte explicare? :
-    Dic istud explanatius nam non satis assequor, quid velis.

4.      Et recentiore aetate fabulae scaenicae sunt et factae et actae vereque dignae quae legantur, immo ex quibus sermonis cotidiani elementa sumere possimus. Confer, exempli gratia, societatis Iesu theatrum Latinum, ex quo abundanti fonte sorbillemus hunc melle dulciorem haustum, locum nempe Plautini sermonis imitatione expressum, ex Martini Du Cygne comoedia cui index Dormientes petitum:

-    Quo ambulas, qui capillo et veste advena es?
-    Quid id exquiris?...
-    Ionius an Rhodius?
-    Utcumque animo collibitum.
-    Ain’ vero? [confer Plauti locum ex Amph. 284, ain vero, verbero?]
-    Aio enimvero.
-    At iam faciam ut patriam discas dicere.
-    Quid eo opus est?
-    Possumne scire, quo profectus, cuius sis, aut quid veneris?”

Nec tantum a societatis Iesu sodalibus est drama Latinum excultum, sed ab aliis quoque eruditis hominibus ex quibus permultis unum deligam auctorem, Georgium Ruggle, qui anno 1615º comoediam scripsit Latinam, verbis nonnumquam hic e Gallico, illic ex Anglico sermone petitis, cuius comoediae titulus est Ignoramus. En particulam eius prologi in quo personae sunt caballus ludicrus, quidam Equiso vocatus et Cursor:

-    Caballus: Sat habet fautorum semper caballus bonus.
-    Equiso: Se iam facetum putat…
Numquis iam emet ridiculum hunc caballum?
-    Cursor: Sine ut inspectem, phi, vetulus est; at caudam pulchellam habet, et perquam robustum orrhopygium.
-    Cab.: Cauda est pulchra satis, hac muscas a Musis abigo.
-    Eq.: Quin tu ipse iam musca es; quippe qui mensas alienas nec invocatus advolas.

5.      Quid praeterea de corporibus phraseologicis dicam? Ea nempe utilissima esse posse nobis ex tempore dicturientibus idque non solum emendate, sed et pure Latine, secundum veterum auctorum, qui optimi traduntur, consuetudinem loquendi, integri enim ac meraci sermonis propriis peculiaribusque verborum iuncturis…
Multa quidem sunt opera phraseologica, e quibus hoc vobis G. B. Bonini demonstro Italice inscriptum Dizionariometodico et phraseologia della lingua latina unde haec excerpsi vobis:
        Anno ineunte [hoc est, initio anni]
        Anno vertente [hoc est, anni mensibus intermediis]
        Anno exeunte [hoc est, ultimis seu postremis mensibus anni]
dies illucescit [hoc est, orto iam sole, diei initium fit]
dies praecipitat sive inclīnat [hoc est, occidente iam sole, dies abire incipit, iamque   advesperascit.]

6.      Linguam nobis discentibus Latinam, necesse esse videtur lexicis operam dare. Multa sunt eademque utilia. Heic tantum de lexicis uno sermone Latino concinnatis paucis vobis dicturus sum, nec meis tamen verbis, sed Antonii illius Bacci, scientia ac peritia linguae Latinae praestantissimi viri:

"…ac nōn mediōcrī etiam auxiliō fore experiēris optimum lexicon, Forcelliniānum praesertim, nocturnā versāre manū, versāre diurnā”.

Praeter illud autem Forcellinianum lexicon, alia sunt minora, quibus verba Latina aliis vocibus Latinis exponuntur, explicantur, illustrantur…etiam testimoniis auctorum locupletantur atque roborantur.
Unum exemplum afferam ex Comenii illius lexico atriali Latino-Latino:

             "Confundere: Mutum reddere.  Conturbare aliquem.  Deturbare aliquem de mente.  Dejicere de statu adversarium, Cic.  Differre aliquem oratione, dictis, Plaut.  Eripere mentem alicui, Virg.”.

      Ceterum, quid si de rebus condicionibusque agendum sit nobis, a veteribus Romanis prorsus ignotis?
Ad hanc lacunam explendam, praesto nobis sunt lexica recentiora quibus colliguntur verba post veterum Romanorum aetatem in thesaurum linguae Latinae inducta, quorum tria recentissima vobis exempli causa exhibeo: Davidis illius Morgan, beatae memoriae viri, adumbratum lexicon recentioris aetatis , lexicon Hispanice explicatum ab indefesso Latinitatis cultore, Iohanne Del Col, atque hoc optimum lexicon Galaico-Latinum ab alio strenuo Latinitatis cultore, nomine Iosepho López Díaz, ad usum linguae Latinae nostris novissimis temporibus.
Sunt praeterea, inter alia, haec duo maximi momenti lexica, Ducangii glossarium dico et litterarum recentiorum pervestigatoris, Iohannis Ramminger nomine, lexicon, quorum in priore colliguntur vocabula Medio, quod appellant, Aevo a variis scriptoribus proposita usurpataque, in altero vero, vocabula quae recentiores auctores in Latinitatem induxerunt inde a Petrarcae aetate usque ad annum 1700.

7.      vītā ac mōribus veterum Rōmānōrum etiam textūs Latīnōs legendo certiōrēs fierī possumus. Nōnnullī sunt librī Antiquitātēs inscrīpti. Decerptam vērō particulam vobis exemplī causā ostendō ex Christophorī Cellariī Compendiō Antiquītātum Rōmānārum, ed. 1817º:
"dii, qui magni vocantur, distinguebantur in consentes et selectos
Consentes quod ii fuerint, quos Iuppiter ad concilium adhibuerit, numeranturque duodecim.

8.      Nec denique artes grammaticae sunt prorsus negligendae nobis, quibus cordi sit linguam Latinam per usum imprimis perdiscere ac percallere, cui quidem usui certa doctrina accedat oportet. Cur vero? Quoniam praecepta grammatica nobis auxilio sunt ad verba componenda sententiasque verbis conficiendas apte, recte atque secundum normam Latinitatis aureae, quam appellant, litterarum aetatis. Confer, puta, gravissima Philipphi illius Melanchthon verba, quibus solum usum sermonis ad linguam discendam improbat ac vituperat:

 "…Nam illi, qui non norunt regulam, etiamsi legunt exempla in auctoribus linguae, tamen loqui non satis audent, quia non habent certam rationem, ad quam dirigant compositionem verborum.

Nec tamen est cur maximo labore memoriae mandare cogamur sexcentas illas atque subtilissimas praeceptiones grammaticas quibus spissi ingentisque magnitudinis referti sunt atque abundant –nisi exundant- codices aliquot. Sufficit ediscere praecipuas normas grammaticas quod tamen diligentissime faciamus oportet, ut Erasmus ille Roterodamus nos monet:

"praecepta volo esse pauca, sed optima: quod reliquum est arbitror petendum ex optimis quibusque scriptoribus aut ex eorum colloquio qui sic loquuntur ut illi scripserunt.

Etenim, ut Comenius ille scripsit, Omnis lingua usu potius discitur quam praeceptis, id est, audiendo, legendo, relegendo, imitationem manu et lingua temptando quam creberrume.
Profecto, usu potius, nec tamen solo usu…
               
                 Sescenti, id est, innumeri sunt libri atque enchiridia quibus perlectis grammatica praecepta ediscere possimus. Quum tamen iuvet nos, doctrina aliquantulum provectiores, Latinitatem per semet ipsam perdiscere, pauca tantum aliquot enchiridia grammatica Latine explicata vobis allaturus sum:
           
Praeter ipsa praecepta grammatica quae in postremo Familiae Romanae capitulo colliguntur ex Donati Arte grammatica minore, alia etiam sunt opera grammatica recentioribus saeculis Latine conscripta quae me saltem legere iuvat, alios etiam magistros fortasse: loquor de Emmanuelis Alvari tribus libris de institutione grammatica, de Thomae Ruddimanni Institutionibus grammaticae Latinae, de aliis minus vulgo notis ut Simonis Verepaei, Andreae van Iseghem,Thomae Ihre , cet…

Quali vero sermone Latino, qualive scribendi dicendive genere nos uti oporteat, ut optimorum, qui traduntur, auctorum vestigia securi prementes ad nostram tamen aetatem accommodemus nostram elocutionem, sat dilucide atque apposite explicat nobis egregius professor atque linguae litterarumque Latinarum optimus pervestigator Americanus, Terentius Tunberg nomine, hac in commentatione lectu dignissima. Necnon, ut finem epistulae faciam, lectu dignissima est haec Michaelis ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime meriti viri, oratio scripta, qua quidem oratione usum linguae Latinae in philologia Latina optimis allatis argumentis ac documentis commendat ac proponit. 

Hisce denique viis rationibusque atque assiduo linguae usu, sensim sine sensu, nisi fallor, sermonis Latini familiaritate magnos, immo maximos fructus capere valebimus.

Valete!