domingo, 10 de septiembre de 2017

Conspectus adumbratus ac perficiendus litterarum Latinarum omnis aevi

Mos est mihi, benigne lector, ineunte anno scholastico linguae Latinae tirones meos certiores facere de Latinitate perenni atque universali. Id quod tamen verbis tantum facere solebam, admodum paucis testimoniis atque locis allatis. Quocirca, quum eam vere singularem, opinor, ac miram linguae litterarumque Latinarum condicionem ab acia et acu, ut est in vetere proverbio, discipulis meis exponere, opportunum ducerem, inter ferias aestivas conspectum litterarum Latinarum omni aevo excultarum adumbrare studui, quo quidem, ut supra significaveram, discipulos meos certiores facere possem litteras Latinas non solum ad veterum romanorum aevum sed ad posteriora etiam tempora pertinere. Praecipuas igitur litterarum aetates summatim exponendas curavi, additis insuper hic illic peritissimorum litterarum pervestigatorum -inter alios, Iosephi IJsewijn, Terentii Tunberg, Theoderici Sacré, Valahdridi Stroh, Iurgeni Leonhardt-  locis ac testimoniis.



Quem tamen adumbratum, imperfectum, crassaque, ut aiunt, Minerva, concinnatum conspectum, hac pagina edendum statui, si cui forte litterarum studioso usui esse possit, qui praeterea litterarum peritus pergratum mihi faciet utilia si mihi dare dignatus erit consilia ut ea quae scripsi emendare queam vel novis ditare nominibus, locis, testimoniis...
Sin vero ipse litterarum studiosus, Marte suo, quae eo in opusculo scripseram -nec tamen quae ex aliorum peritiorum locis descripseram-, emendare additisque vel forsan sublatis auctorum nominibus locupletare maluerit, eum conspectum litterarum a me adumbratum depromere sibique comparare poterit quo facilius eo uti valeat.

Vale pancratice!

1 comentario: