Lepidum
sane atque iocosum carmen, canum cum catis certamen inscriptum,
quorum vocabula omnia eadem littera, c videlicet, incohantur, a
poeta quodam Dano, nomine Henrico Hardero, vertente saeculo septimo et decimo
argute ac salse compositum est.
Mihi
igitur in animo est discipulos meos qui litteras Latinas primis, ut aiunt,
labiis gustant, certiores facere quum de eo supra laudato carmine, tum de aliis
eiusdem generis, superioribus saeculis compositis, velut De pugna porcorum,
saeculo XVI in lucem edito.
Vale pancratice!
Hoc est operae praetium; plus minus etiam facilis lectu, omnia continuo legi (est quoque exercitium optimum ad recitandum!). Gratias tibi, Iosephus. Legendum est hoc spatium hoc 'blog' quo latine scribis, videtur esse plenum rerum latinarum quae animum alliciunt. Valeas, partiri omnia hujus generis quae invenies!
ResponderEliminarGratias, amice! Libenter quidem omnes harum litterarum studiosos certiores facere de iis quae lego, fata dum siverint, pergam. Mihi quoque maxime cordi est eorum scripta legere! :)
ResponderEliminar