miércoles, 21 de diciembre de 2016

De quodam Welleriani carminis Y inscripti loco -num aliter ac primo videtur obtutu, eum interpretari possimus-.




Hisce tribus novissimis saeculis, nisi doctorum hominum, qui in historiam recentiorum litterarum Latinarum incumbunt, scripta perperam interpretatus sum, eorum numerus qui, emendato ac puro sermone Latino, politiores excoluerint vel adhuc excolant litteras vere exiguus, proh dolor, est, eos certe si cum vernaculis conferas scriptoribus.  Quae ut ita sint, constat tamen nonnullos fuisse vel etiam hisce temporibus esse, qui scripta Latina non solum lectu sed etiam, quae imitatione exprimantur, vere digna protulerint atque nunc temporis edant. Ne defuerunt quidem ii qui non servili quadam sed feraci auctorum imitatione nescio quid novi atque insoliti litteris mandare valuerint, idque venuste ac perbelle. De hisce paucis sed optimis auctoribus Latinis qui, hac recentiore aetate, non puerili, ut aiunt, sed felici imitatione scripserint, quum alii, tum egregius ille Theodoricus Sacré, e disciplina optimi Iosephi Ijsewijn profectus, harum recentiorum litterarum indefessus atque strenuus pervestigator, commentationibus suis nos non solum docet, verum etiam, qua est sermonis Latini peritia atque elegantia, suaviter delectat ac locis nonnullis vehementer commovet. Certior enim sum de iis recentiorum litterarum Latinarum auctoribus factus, perlectis Theodorici Sacré commentationibus hisce:

In illa de litteris saeculi XVIII Latinis prolusione, Theodoricus, inter alia, haec de recentissimarum litterarum pretio ac pondere:
 
[...] sic -inquit- praeiudicata quadam opinione solet existimare virorum doctorum natio minimi esse momenti atque ob id ipsum facile praetermittenda, quaecumque post saeculum septimum decimum vel medians vel exiens Latinis sunt litteris mandata. Qua in re graviter errant. Erroris autem causa in eo mihi videtur esse sita, quod multi credunt illis temporibus factum esse ut Latinae litterae, litteris vernaculis victae et deturbatae, atque e doctorum atque litteratorum re publica eiectae, omnino languescerent ac prope intermorerentur. [...]
nec defuerunt ea tempestate scriptores qui contenderent Latinitatis auctores tritum circa orbem semper versari, imitatione contentos esse sterili.
ubi de saeculis octavo decimo et undevicesimo agitur, eiusmodi dictis praesumptisque suspicionibus innixi viri neotericorum scriptorum studiosi litteras has Latinas recentiores dicam an recentissimas plerumque repudiare solent quippe quas affirment, si cum vernaculis scriptis comparentur, nauci non esse habendas. Errant illi mea quidem sententia, a vero longe deerrant. Etenim fuit saeculum illud duodevicesimum, haud secus ac duo quae antecesserant, litterarum elegantiorum ac Latinarum feracissimum...
Hac enim postrema commentatione Theodoricus quum alia tum haec: 
...minusque fit saepe ut illo bello saeviente apud Latinos scriptores reperias, quod cum vernaculis possis comparare: namque hi iam iis ipsis annis, de quibus loquor, carmina sermonibus patriis perpoliebant Furenti illi Tympanotribae non absimilia, poematio dico a Iano Novák (1921-1984) edito, quod novo quasi quodam insignitur dicendi genere atque inaudito, imaginibus abundat satis audacibus; [...]
Haec cum generatim pronuntiare non verear, tamen fit in vatem ut hic illic incidam, novas qui vias sit inire conatus atque ante id tempus ignotas; ... alii iuxta exempla Pascoliana animos hominum paulo audacius explorare sunt aggressi eosque, tritis relictis orbitis, modo novo atque suo depingere sunt conati. Fuerunt igitur qui effingerent quae apud veteres aut raro offenderentur aut numquam.

Edoctus quoque sum de iis rebus perlecto Iosephi et Linae Ijsewijn-Jacobs opusculo cui index "Commentariolus de litteris latinis recentioribus ad Iosephum Eberle doctorem honoris causa et poetam elegantissimum":

Nam -aiunt- et litteras Latinas post tot saecula usque adhuc florere quingenti illi poetae ostendunt, qui post annum MCM carmina ediderunt, iique quam vero quamque intimo aestu poetico ad carmina Latine pangenda cogantur saepius e familiaritate, qua cum nonnullis eorum coniuncti sumus, clare percepimus. Isti tantum viri, qui linguam Latinam corpus quoddam putant medicatum et dissecandum, quo ex corpore scientiarum ossa eruant, sentire non possunt profundum illud et quasi divinum gaudium, quo etiamnunc Latini scriptores, ubi ad Musas Latinas accesserint, suavissime perfunduntur.

Itaque, sit parvus licet recentissimorum auctorum Latinorum numerus prae vernaculis scriptoribus. Qui tamen numerus, ut initio innui et significavi, minime infimus est. Quinimmo digitis non hominis cuiuspiam sed Briarei illius hecatonchiri sive centimanūs vix annumerari possunt tot vere tanti talesque recentissimi aevi scriptores Latini! Adde quod, etiam si hac iniqua linguae Latinae, iniquissima vero linguae Graecae aetate, pauciores in annos sint horae publicae harum linguarum institutioni dicatae, rationibus tamen atque viis Latine docendi quae doctrinam cum usu opportune copulant innixi praeceptores alumnorum animos ad hosce perennes sermones eorumque immortales litteras alliciunt, unde novae propagines nascuntur novique flores radices agunt suas, qui hortum Latinitatis novissime excultum feliciorem in dies reddant.
His vero praefatis, paucis narrare velim de venusto vereque singulari flosculo Latino quem casu quodam repperi in exiguo recentissimae Latinitatis horto tam a multis huius aetatis eruditis hominibus qui tantummodo modernis linguis studeant, superbe, eheu, neglecto ac turpiter derelicto.  
Agitur enim de praeclari Hermanni Weller bene noto carmine, distichis pereleganter exarato, Y perbreviter inscripto.




Paucissima prius de auctoris vita narrabo, quem quidem auctorem haud ignotum esse ab hominibus recentissimarum litterarum peritis non sum nescius, quam summatim exponam illius miri carminis argumentum, quo salutaris humanitas rebus in adversis fortiter vindicatur, eiusque carminis veneres cupidinesque pereleganti sermone versibus sparsas, quibus praeterea facetiis res illa tam acerba et spinosa, stirpis enim diversique animi cultus causa segregationem dico, salibus nescio quibus condiatur, illecebris etiam leporibusque suavissima venustatis veste obtegatur, quo denique verborum lusu quasi abrupte rotundetur opus tremebundoque fabulae fine attonitus lectoris animus permoveatur. Ac praeteriens ut dicam, ex me quaero utrum eum, ad carminis calcem, finem lectorum animos sine dubio percellentem aliter ac prima videtur specie interpretari possimus propter cuiusdam verborum iuncturae sensum apud Iuvenalem saltem usurpatae an ea tantum locutione usus sit ingeniosus auctor ad id quod ei erat firmiter declarandum suaviter  tamen ac fere dissimulanter proferendum.
Ceterum, oro mihi ignoscant omnes litterarum Latinarum, recentissimarum praesertim, periti homines quod, quum philologus non sim, quum praeterea linguae litterarumque Latinarum scientia ac peritia haud vere praestantem me habeam, quum denique obtusiore, proh dolor, ingenii acumine praeditus mihi esse videar ad politiores litteras pervestigandas atque rimandas, non nisi pingui, ut aiunt, Minerva de illo praeclari auctoris miro sane ac venusto carmine elegiaco agere possum, idque, pace omnium doctorum, prospicere tantum, et a limine, ut aiunt, salutare.

Quis igitur illius carminis auctor fuerit paucis deinceps exponam:

Anno 1878
Gamundiae in urbe Germaniae, quae vulgo audit Schwäbisch Gmünd lucem hausit primam Hermannus Weller.





Haud scio an alicubi legerim de eius parentibus aequo maturius de vita, pro dolor, decessis, de fortissima nutrice quae Hermannum puerulum una cum germanis eius haud quidem paucis alendum educandumque strenue humaneque susceperit.
Virilem postea ingressurus aetatem, postquam Tubingae in studiorum Universitate palaeophilologiae licenciatus est renuntiatus, in oppido quod vulgo Ellwangen nuncupatur  linguas classicas, quas appellitant, Graecam scilicet, Latinam, Hebraeam ac modernum sermonem Gallicum discipulis in Gymnasio tradebat, donec Tubingam reversus multos ibi annos Indologiam profiteretur.
Quum autem otio litterato ei liceret frui, subsecivis enim horis ab institutione scholastica subreptis, Camenae numine feliciter afflatus versus fundere praeamabat Latinos carminaque ludere quae iterum ac saepius in praeclaro illo Amstelodamensi Certamine Hoefftiano magni aestimabantur, quin immo, permagni saepius, cum magna ibi laude sit undecies honestatus, aureo praeterea numismate duodecies decoratus.

Igitur, inter alia multa, quae panxit Hermannus ille, carmina, id unum, de quo supra mentionem feci, quod praeterea concordiae mutuae inter diversas gentes dulcisonum canticum leviter tangit commentariolus meus, de cuius denique calce, horrisono quodam ictu lectorum pectora percutienti, crassa, quod aiunt, Minerva sum acturus, exiguo illo titulo, Y videlicet, insignitum, magnam libertatis humanitatisque laudem pereleganter profert.

Est praeterea mihi in animo eius carminis editionem concinnare aliquando, imaginibus illustratam, notis Latinis instructam, Latina denique paraphrasi numeris soluta oratione, eademque planiore, simpliciore, inornato enim sermone munitam ad usum videlicet discipulorum meorum, qui Montauri illius methodo linguae Latinae dant operam. Nec tamen fugit me ab aliis iam pridem magistris eos Vellerianos elegos intra parietes scholasticos coram alumnis vel potius una cum iis tractatos esse. Una saltem optima magistra natione Itala, Lucia Mattera nomine, id carmen curavit illustrandum ac patrio sermone utilissimis notis explicandum discipulis suis destinatum, idque felici successu. Operae igitur pretium est eius criticum commentarium perlegere, quod quidem de bello alphabetico inscribitur. Alteram praeterea eius commentarii editionem hic, lector benigne, invenies. 
Quamvis nondum editiunculam incohavi meam Latinis certe notis ac paraphrasi instructam, curavi tamen pro viribus recitandum id carmen, quod ut recte fecerim, fatendumst mihi, tremens vereor, siquidem tantae venustatis veraeque vitae plenos versus tam languide, heu, recitavi. Si igitur in eo carmine recitando peccaverim, iterum, lector humanissime, oro veniam, ac gratiam praeterea sum habiturus eis omnibus qui emendandam recitationem notis commentariisve ad me missis, pro viribus curent.

De argumento illius Welleriani elegi Y inscripti multa scripserunt litterarum peritiores homines. Confer, lector benevole, ut unum afferam exemplum,
hanc Germanice scriptam commentationem.  

Quamobrem, ac ne multus sim, nolim equidem, cramben repetitam, ut aiunt, apponere. Carminis igitur argumentum non nisi summatim, ut supra dixeram, exponam dum ad mirum eum locum me conferam qui est ad carminis calcem.

Etenim, elego illo carmine, velut poetica fabella, narratur quemadmodum poeta quidam, post vendimiam, autumno videlicet tempore, animo morigerans suo iucunde conversans atque vino praeter modum forsitan indulgens, compotans enim, cum amicis, sole cadente, domum solus redire statuit. Cum ebriolus ambularet per viam, recordatus est amicae suae, quam efflictim amaret, Lydiae nomine. Domum ille redux, aegre valuit oppessulatum ostium aperire ac deinde cubiculum intrare suum. Animadvertit praeterea omnes fere supellectiles discerni posse, adeo enim splendebat speciosa Luna plena.  Tunc demum, lecto accumbens, librum quem apertum esse viderat, lectitare coepit, etsi aegre magnaque animi contentione, pugnans enim cum Bacchi ac Morphei viribus. Inter legendum autem, obstupefactus sibi visus est videre litteras ad unam omnes de ipsa pagina labantes invadentesque lectum cubiculumque. Attonitus quoque audivit easdem discurrentes litteras stridentes sonos edentes strepitumque formidulosum facientes eundemque qui inter proeliandum fieri solet. Pugnabant enim litterae inter sese! Nec pugnandi finem fecissent, nisi praepotens littera A graviter exclamasset finemque pugnandi iussisset. Quae quidem littera extemporalem habuit orationem, eandemque ardentissimam, utpote irae ac furoris plenam. Exhortans enim ceteras litteras, omnino persuasit eis malorum omnium atque infortunii causam non esse aliam nisi quod Y, alienigena littera, ceteris litteris, purioris idiomatis ingenuaeque stirpis, turpiter commixta esset. Nondum finierat orationem suam dux ille saevus, quum furentes ceterae omnes violentissimas inicerent manus miserae litterae alienigenae, eamque vinctam, ad iniquum iudicium perducerent ream. Quae tamen littera sese a ligamine expedire ac liberare valuit, dictoque citius, per fenestram cubiculi salutem fuga petere, poeta interea omnia obstupefacto immobilique contemplante. Paenituit eum praeterea se inertem tantam iniquitatem spectasse, nullumque miserae litterae Y auxilium ferentem. Consilio tandem capto, statuit ipse per fenestram exire peregrinamque illam Pythagorae litteram, tam indigne atque iniuste a ceteris tractatam, quaeritare. Cui quidem in arboris ramo repertae poeta persuadere conatus est ut secum domum rediret, quod ipse alias litteras, larvarum fere plenas, iusta habita oratione, ex insania ad humanitatem reducturus esset. Tunc vero, sinceram commoventissimamque veterum Graecorum cultus laudem protulit poeta. Cui tamen subridens Y, non amplius quae in terris acciderent, sed potius quae semper in caelo perennant, curare videbatur. Interea vero, velut it nigrum campis formicarum agmen, per aedium murum labebantur atrae litterae iam, mercle, Furiis actae, vesano, implacabili inexorabilique in alienigenas odio amentes in poetam inque peregrinam litteram, bivium vitae ostendentem, foedissimum impetum facturae. Desperans vero ac metu tremens poeta ab ipso Iove auxilium suppliciter petit, cui quidem subridens hominum sator atque deorum, ut par erat, tulit opem tonans, adeo maximum in caelo fragorem gravissimumque strepitum edens, ut perculso animo e somno tandem expergefactus sit poeta noster.
His autem in adiunctis, elegans versificator, Wellerus enim noster, poeticae fabulae finem imponit, initium vero exponit miri cuiusdam loci de quo hanc auspicans commentatiunculam me verba facturum dixi. Etenim, persona illa primas in fabula partes, ipsam Y litteram si exceperis, agens, poeta videlicet seu grammaticus, cultus Graeci eiusque litterae Y amantissimus, iratum Iovem precatus audivit denique deum totis viribus tonantem maximosque strepitus in caelo facientem (vv. 226-229):
                                              
Et deus, invictō quī temperat omnia nūtū
Quīque tenet dextrā fulmina saeva manū,
Intonuit, sonuitque fragor simul undique tantus,
Ut tremerent tellūs longaque regna polī. 


Quum tamen grammaticus ille perculso animo tantos in caelo strepitus ipsaque in terra tremores maximo timore, immo, terrore permotus audiret, hos fudit versus (230-235):  


Mē quoque terribilis subitō concusserat horror

Torpēbantque novō pectora victa metū.
Ut tamen horrendō tanquam pulsantis ab ictū
Sensimus immeritās condoluisse natēs,
Cum sensū rediit mihi mens: simul omnia vīdī,
Quaelibet ex animō fūgerat umbra meō.


Omnia igitur non nisi somnia fuere quae viderat poeta! Omniane? utinam vero, nam luce clarius patet ea fabula querimoniam lugubremque lamentationem propter insanum Hitleriani regiminis odium erga homines aliter sentientes, erga quoslibet peregrinos, erga alienigenas denique omnes qui non pura atque ingenua progenie existimarentur orti, sub venusto Latinae Camenae obtegi velo.
Ceterum, attonitus, mercle, obstupui, fatendumst mihi, quum primum legerem grammaticum illum timore correptum animoque perculsum esse haud secus ac permoveri solent horrore metuve quicumque condolere sentiunt nates suas horrendo ictu pulsas... 
Quid vero sibi velit istud nates horrendo ictu pulsare, suppudet me, lector observande, ab acia, quod aiunt, et acu exponere... neque quemquam vestrum stomachari velim veri similem solitamve, ni toto caelo erro, eius loci interpretationem iterum audientem, idque ad nauseam fere, sicut interpretis cuiusdam eandem incudem diem noctemque tundentis, vel potius eius qui, ut est in vetere proverbio, eandem cantilenam canat, neque tandem, ut in transitu dicam, de solo homine carminum interprete iam loquor, sed potius de ea corporis parte quae carmen horridulum edere vel occinere soleat, ut hoc in lepido sane ac faceto carmine aevi Carolingici legere possumus. Quod quidem carmen1 ab ipso Wellero forsitan ignotum non fuisse facili assequor coniectura, pinguique denuo, pace lectoris, Minerva ago, hunc eiusdem carminis Carolingici locum conferens cum eis Welleriani elegi locis quibus grammaticus exhibetur Bacchi atque soporis viribus gravatus, etsi eiusmodi locus de homine Bacchi Morpheique viribus oppresso facile communis esse in carminibus id genus haud sane mirer.
Utut est, ad rem ut redeam, tali pacto eum locum interpretanti mihi confestim subit cogitatio qua de causa poeta noster humanissimus idemque elegantissimus iura hominum oppressorum venusto illo elego vindicans, quae quidem res procul dubio gravissima est, finem tamen carmini tam facetum atque iocosum, ne dicam subridiculum, imposuerit. Aequam forsitan rebus in arduis servare mentem ab Horatio illo Flacco, quem in oculis gerebat, probe edoctus Wellerus, acerbissimum illud tertium imperium nescio an festive ac iocose irridere maluerit. Nihilominus, quum ex me quaererem num alio pacto interpretari possem illam miram verborum iuncturam quae est "pulsare nates", quae legitur in supra laudatis versibus 232º et 233º,

Ut tamen horrendō tanquam pulsantis ab ictū
Sensimus immeritās condoluisse natēs,

hunc subito Juvenalis locum necopinatus offendi: “et solea pulsare nates”, quo, ni fallor, iunctura ei, quae in Welleri carmine apparet, nisi eadem sit, at certe simillima continetur. Quam praeterea iuncturam verborum hoc pacto interpretantur homines docti qui edenda curaverunt illius satirici poetae opera: indigne enim atque ad libitum tractare, maritum, videlicet, eo ipso Iuvenalis loco, at etiam, nescio an recte ipse addiderim: quempiam.  

Fierine igitur potest ut eum locum hoc pacto interpretari possimus tamquam si auctor significare vel exprimere voluerit grammaticum, illam enim fabulae poeticae personam, horrore perculsum, valde metuere admodumque timere ne tam indigne atque immerito tractaretur ut in posterum irrideatur ac pili non aestimetur, velut omnes enim timemus ne tam parvi iniquum in modum aestimemur neve ad insaniam fere redigamur ab aliis perpetuo vexati atque despecti?

Nescio vere num ista rectior sit eius loci interpretatio. Certe citra pudicitiam vel citra ruborem sit fortasse, haud vero scio an veri similior esse possit.

Ceterum, tertia demum illius loci interpretatio posterioribus illis versibus, a 236º ad 239um, legenti mihi obtulit sese:


Quid potius facerem? Rīsī, tremuitque cubīle
Laetificō rīsū tōta domusque meō:
Excideram lectō: vigil attonitusque premēbam
Quernea cum Flaccī cōdice strāta solī.

Etenim praeteritum illud tempus plus quam perfectum excideram consideranti mihi haec postremum subiit cogitatio:
quid si, inquam, perterritus ille grammaticus e somno subito experrectus eque formidulosis istis somniis tandem liberatus est, postquam e lecto decidit in solum, horrendo scilicet ictu natibus eius pulsatis pavimentum offendentibus, id quod omnibus nobis alte dormientibus, etsi raro, accidere tamen potest?

Haec demum hactenus, lector benevole, quae dicerem habui de Hermanni Weller carminis cui index Y miro illo loco, quem tamen locum rectius fortasse, quam supra dixi, et intellegi et explicari posse haud dubitaverim.

Vale




1.       ut praeteriens dicam, ab Humberto illo Eco aliquo pacto lectum, vel ab alio nescio quo scriptore quem Humbertus legerit eiusque versum notaverit in praeclara eius narratione commentitia Nomen Rosae inscriptae, quis dubitet.

No hay comentarios:

Publicar un comentario