miércoles, 25 de mayo de 2016

De epitome quadam antiquitatum Romanarum Graecarumque

Diu enim, lectores spectati, librum quaerebam institutorium Latine scriptum quo summatim exponerentur et veterum Romanorum Graecorumque res gestae et mores, instituta ceteraque ad cultum civilem spectantia.
Quorum librorum aliquot hoc in rete universali temporis decursu repperi, tironibus vero meis quos sermonis Latini elementa rudimentaque per usum cum doctrina opportune copulatum per ipsam praecipue linguam Latinam doceo, aut magna notitiarum copia refertos ideoque spissiores difficilioresque, vel sermonis genere scriptos sublimiore, mea quidem sententia, quam ut discipulis qui primoribus, quod aiunt, labris Latinitatem gustarunt, idonei existimari possint.
Quam ob rem, magnopere sum delectatus hoc brevi opusculo, utpote quod sermonis genere satis attenuato ac simplici scriptum sit, quo praeterea libello ea quae diu frustra in rete quaerebam, etiamsi crassa, ut  aiunt, Minerva, satis tamen dilucide ac disposite tironibus exponantur.
Cuius quidem libri auctor est H.C. Michaelis, qui epitomen conficiendam curavit operis a philologo Dano E.F.C. Bojesenio de antiquitatibus Romanis et Graecis elucubrati.
Duas praeterea editiones huius opusculi inveni:
- priorem anno 1848 factam, ac
- posteriorem anno  1858 prolatam.






No hay comentarios:

Publicar un comentario