Quis enim, benigne lector, non est unquam miratus vocem suam rupibus haud invenuste redditam aliisve locis concavis mirifice repercussam? Quam quidem vocis imaginem Echo appellari iam veteres docuerunt nos.
Minus certe mirabimur si, naturae specie considerata rationeque habita, Echo non nisi vocem repercussam esse compererimus de qua re periti rerum naturae pervestigatores iam pridem egerunt.
Facili tamen coniectura duci possit quispiam, accepta illa vocis suae imagine, ut initio credat alium nescioquem secum habere mirum quendam sermonem! Id quod iam veteres senserunt suisque fabulosis narrationibus pulchre quidem rettulerunt.
Nec inter recentiores desiderantur scriptores qui facile indulserint tali lusui imaginis iocosae, ut Theodori Dousa verbis utar, qui quidem eruditus vir fuit vixitque saeculo XVII. In cuius libri pagina septuagesima Erasmi illius Roterodami colloquium offendimus lepidum sane lectuque dignum quod quidem belle recitatum est quondam ab amicis eruditis atque strenuis linguae litterarumque Latinarum cultoribus, Milena Minkova et Villelmo Du Cassé.
Quum praeterea circuli Gaditani sodales recens constituerimus id Erasmi colloquium recitare, opportunum duxi eius editiunculam facere, interpretatione paraphrastica instructam atque Latinis notis imaginibusque nonnullis illustratam.
No hay comentarios:
Publicar un comentario