martes, 28 de abril de 2015

De libro "Viva Camena" inscripto

       Alia certe opera hoc in Rete quaerenti mihi, amici spectati, necopinanti obstupefactoque mirificus recentioris Camenae liber, utpote qui anno 1961º editus sit, nescio, mercle, quo Numine afflante, obtulit sese! Quod praeterea florilegium recentioris poeseos Latinae optimo ac perutili velut corollario egregium in modum vel magis coronatur atque insignitur, commentario nempe Iosephi et Linae Ijsewijn-Jacobs de litteris Latinis recentioribus
Facere denique non possum quin huic nuntiolo finem faciam primo eius libri venusto Victori Genovesi poetae carmine hic exscripto, perennis Latinitatis veluti vindice, quo editoris Iosephi Eberle praefatio adornatur lectorumque animi perducantur forsan in usum linguae Latinae suscipiendum, excitandum ac fovendum, utpote  quae sit vinculum amicitiae supra gentium confinia temporumque repagula.


                        AD LIBRVM


I, Liber, exornas qui prisco nupera cantu,
sermonis Latii pande perenne decus,
tramite quo nobis veterum sapientia manat,
et superi Veri lumen in orbe micat;
qui socio oppositas devinxit foedere stirpes,
ius docuit, mores excoluitque feros;
temporis et perstat Lethaea e nocte superstes,
voce sua historiae saecula culta sonans.
I, Liber, et vivam linguam testare Latinam,
quae docilis quaevis promere sensa valet;
quaeque novas etiam quas aetas extudit artes,
protulit aut saeclum mira reperta recens,
eloquio haud refugit concinno exponere Tulli,
reddere vel Flacci Vergiliique modis.
Mentibus haec doctis suade, Liber, ore modesto,
nobili ut hoc vinclo consocientur adhuc,
utque per eiusdem pariter commercia linguae
quaesiti veri crescat ubique iubar,
pacis et auspicium, tenuetur noxius error,
quem male progenuit prisca superba Babel.


VICTORIVS  GENOVESI
 

No hay comentarios:

Publicar un comentario