miércoles, 25 de diciembre de 2024

Theodori Collini (1535-1604) adolescentis carmen de itinere ad montem Utliacum.

 

Mirari non desino quam emendata ac pura Latinitate, litteris renatis, scribere valuerint iuvenes adolescentes veluti Theodorus Collinus (1535-1604), qui, sedecim annos natus, carmen elegum pereleganter exaravit ut verbis depingeret iter montanum quod, duce Iohanne Fabricio Montano magistro, cum aliis condiscipulis fecit. Quo quidem carmine, ingeniose composito, veterum poetarum quorundam præclara verba hic illic apposite referuntur:


Nox erat, et curis animalia cuncta solutis

carpebant somni munera palliduli.

Solus ego longas vigilando demoror horas

mecum sollicita talia mente querens:

 

“Certum est Utliacos montes ascendere, certum est

Utliacas prima visere luce deas.

Ergo, Aurora, veni, pulcherrima sola dearum,

Tithoni croceum linque cubile, dea!

Tu nitidi genitrix es sola benigna diei

atque color nullis te sine rebus adest.

 

Te sine nullæ artes pulchræque bonæque coluntur,

unica Musarum es tu socia atque comes.

Ite, soporiferæ, procul hinc, procul ite, tenebræ;

Luciferum roseis tu, dea, profer equis!”

 

Dum queror hæc, invecta novis dea lutea bigis

purpuream nitido lumine spargit humum.

 

Corripio e stratis cito corpus et induo vestes

atque Deum precibus rite saluto piis.

 

Est domus illustris Tiguri tua, Limage, iuxta

litora; vestales incoluere prius.

 

Nunc sacris studiis usu meliore dicata

hospitio Musas Fabriciumque fovet.

 

Hanc peto; quo socii simulac convenimus omnes,

protinus Utliacas pergimus ire vias.

 


Pæne sed ut ventum est ad summa cacumina montis,

fons ubi perspicuis limpidus exit aquis,

constitimus; Nymphas illic veneramur agrestes,

agrestes Nymphas nam locus ille tenet.


Frigora dant rami, flores muscumque virentem

præbet humus, fons et dulcis abundat aqua.

 

Progredimur, vires herbarum et nomina monstrat

Fabricius (nostræ dux erat ille viæ).

 

Omnia miramur taciti, tum pectore ab imo

ex nobis aliquis talia voce refert:

 

“Sit tibi laus, æterne Deus, pulcherrima mundi

machina mirandum te arguit esse Deum!”

 

Venimus interea celsa ad fastigia montis,

cuncta ubi prospectu liberiore patent.

 

“En Tigurum iacet hic - patria o carissima, salve,

sospitet æternum teque tuosque Deus! –



Hac in parte situm est Tugium et præclara Lucerna,

illic in gelida Suitia valle latet.

 

Hi sunt Snellesii colles, ubi candida villa

Eminet et late vinea culta viret.»

 

Postquam spectatum satis est, sua membra sodales

exercent variis lusibus atque iocis.

 

Quid memorem lusus, gaudet quibus ipsa iuventa,

dum nondum malas aspera barba tegit?

 

Tempus erat, cum Sol medium conscendit Olympum,

cum sibi frondator prandia grata parat.

 

Illo Fabricii coniunx quoque tempore nobis

arbore sub patula fercula grata parat.        

 

Est lapis Utliaci supremo in culmine montis

impositus, Musis mensa vel ara bonis.

Huc epulis positis fruimur potuque ciboque,

deliciis fruimur milibus atque iocis.

 

Postquam exempta fames sitis atque extincta bibendi

atque patri summo gratia dicta fuit,

ecce simul pueros invasit fervidus ardor

ludendi alternis rustica verba modis.

 

Decerpunt varios flores et fronde virenti

fagina quisque suo serta parat capiti.

 

Incedunt, veluti magno spectanda theatro

fabula sit medio seu peragenda foro.

 

Tityre, tu patulæ” primum puer incipit unus,

 

O Melibœe deus” tum puer alter ait.

 

Dic mihi Damœta” post hæc puer incipit unus,

 

Non verum Ægonis” tum puer alter ait.

 

Quo te Mœri pedes, quo te” puer incipit unus,

 

O Lycida vivi” tum puer alter ait, 

 

 

Et quos præterea docuit divina Maronis

versus ruricolas dicere Musa viros.

 

Mox ego progredior velatus tempora ramis,

ceu sacer ipse Maro talia deinde loquor:

 

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

carmina sunt Gallo pauca canenda meo.

Quæ nemora aut qui vos saltus habuere, puellæ,

cum miser indigno Gallus amore perit?»

 

Caetera subiungo, quæ subiungenda fuerunt.

Postremo nostros sic ego claudo iocos:

 

Hæc sat erit, socii, vestrum cecinisse sodalem,

ite domum, Vesper iam venit, ite domum!»

 

Applaudunt socii, processit Vesper Olympo,

protinus et nobis cena parata fuit.

 

Inde domum tecum petimus Tigurumque, Fabrici.

Optarem tales te duce sæpe vias!


Id autem Theodori Collini carmen etiam legere potes in Florilegio operis c.i. Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi. cfr. pp. 701-704.

jueves, 19 de diciembre de 2024

Antonii Mancinelli carmen de vocalium quantitate observanda.

Hoc poematio, quod legi in commentarii c.i. Melissa, libello numero 18 (11/03/1987)Antonius Mancinelli (1452–1505), humanitatis præceptor, litterarum studiosos monet de vocalium quantitatibus diligenter observandis ad vocabulorum discrimina notanda:


Est acer in silvīs; equus ācer Olympia vincit.

 Dum sinit hōra, canās, effētō corpore, cānēs.

 Cēdo facit cessī; cecidī, cado; cædo, cecīdī.

 Fert ancilla colum; penetrat rēs hūmida cōlum.

 Sī vīs esse comes mihi, mōrēs indue cōmēs.

 Bellandī cupidō damnō est sua sæpe cupīdō.

 Oblītus decoris violat præcepta decōris.

 Vin’ tibi dīcāmus cui carmina nostra dicēmus?

 Educat hic catulōs, ut eōs ēdūcat in aprōs.

 Solvere diffīdit nōdum, quī diffidit ense.

 

Alexandrum secantem Gordianum nodum pinxit Fidelis Fischetti (1770)

 

 Conditor est factor; condītor fercula condit.

 Hausit sæpe fretum sūdō nimis āere frētum.

 Per quod quis peccat, per idem pūnītur et īdem.

 Difficilis labor est, cuius sub pondere lābor.

 In silvīs leporēs, in verbīs quære lepōrēs.

 Dēceptūra virōs, pingit mala fēmina mālās.

  Triste malum, frangit sī mālum in nāve procella.

 Mātrōna est mulier dīves, sed Matrona flūmen.

 Nōn āmittis opēs, miserīs sī mīseris aurum.

 Mōrio mōrātur, quocumque sub axe morātur.

 Nītere cum studiō, sī vīs aliquando nitēre.

 Nīl ego scrībo novī, quia nōvī nīl nisi nōta.

 Occīdit latrō, vērum sōl occidit almus,

 ōs ōris loquitur; sed os ossis rōditur ōre.

 Gaudet uterque parens, cum fīlius est bene pārēns.

 Pendere vult iustus, sed fūr pendēre recūsat.

 Lūdo pilā; pīlum contorqueo; pīla columna est.

 Prō retī et regiōne plaga est; prō verbere plāga.

 Sī vītāre potes, nē plūrima pōcula pōtēs.

 Plūribus ille refert quæ nōn cognoscere rēfert.

 Trībula grāna ferit; tribulī nascuntur in agrīs.

 Sī transīre velīs undās maris, ūtere vēlīs.

 Fīde, sed ante vidē; qui fīdit, nec bene vīdit,

 fallitur: ergo vidē nē capiāre fidē.

 Sī quā sēde sedēs, atque est tibi commoda sēdes,

 illā sēde sedē, nam nova tūta minus.

 Penna solet pīcæ nigrior esse picā.

 Hæc nota quam monstrās nōn mihi nōta fuit.

 Nīl prōsunt vīrēs, nī probitāte virēs.


Quo quidem ingeniose composito carmine usurus sum in schola ut, inter alia, discipulos meos doctrina paulo provectiores doceam de maximo momento quantitatis vocalium syllabarumque, non modo ad discrimen faciendum inter verba quædam iisdem litteris composita, verum etiam ad versus paulo rectius recitandos. 

Cum tamen eo Antonii Mancinelli haud illepido carmine perlecto, desideraverim discrimen inter verba quæ sunt esse et ēsse, distichon adumbravi hocce, quod amicus poeta Gerardus Vindobonensis, cui gratiam habeo, emendavit:

                                             Ēsse volēs sī tū potis esse velīsque cupisque.

                                            Quisquis enim sapida  ēst, is valet āc potis est!

 

Ipse poeta, Gerardum dico, Mancinelli carminis hexametro :                     

                                             Lūdo pilā, pīlum contorqueo, pīla columna est

hunc versum pentametrum addendum pereleganter proposuit

                                              Pīlus centurio est, in cutibusque pilus.

Ceterum, Antonii Mancinelli carmen etiam legere potes in Florilegio operis c.i. Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi. cfr. pp. 468-469.

martes, 1 de agosto de 2023

De Michaelis ab Albrecht fabula scenica c.i. “Cæsar in luco Massiliensi”.

    Quantopere sum, sodales optimi, delectatus perlegens Michaelis ab Albrecht venustam doctamque fabulam scenicam cuius inscriptio est “Cæsar in luco Massiliensi”!

       Michael ab Albrecht

Quam emendato ac puro sermone latino scripta est! Præstat enim elegantia, dispositione, inventione. Nec tamen, ut decet fabulam scenicam, nimis implicato contortove stilo, sed simplicioribus sententiis apposite adhibitis, exarata est. Quæ præterea fabula scite ac sollerter conscripta est versibus polymetris, eamque perlegens didici de carminibus seu canticis amœbæis, per dialogi formam, quo quidem, qui utuntur “quotiens qui canunt etæquali numero versuum utuntur et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius autcontrarium aliquid dicant”, ut legi apud Iosephi Morelli “Nomenclatorem metricum græcum et latinum”, vol. I, pag. 57.

Ceterum, Michaelis ab Albrecht amplissima quidem eruditio atque humanitas, ut in ceteris eius operibus, ea quoque in fabula patent manifeste. Etenim, egregia certe inventione, mirificum in modum, atque perbelle, commiscentur res desumptæ e fabulis mythicis atque e rebus gestis –agitur enim de nemore sacro seu luco Massiliensi quem C. Iulius Cæsar cæderein animo habuit ad tormenta, turres aliave bellica adminicula exstruenda, id quod Lucanus carmine suo epico narrat, libro III, versibus, c. 399-452); cum rebus ac doctrinis, nostra, qua vivimus, ætate, vigentibus, quas inter, rerum naturæ tutela postulanda ac vindicanda, quæ vulgo dicitur ‘œcologismus’. 


pinxit Petrus Puvis de Chavnnes

Quæ quidem omnia elementa tam venuste appositeque a Michaele von Albrecht commixta lectorum animos commovent eosque ad humanitatem sapienter informant. Quibus quidem de causis, legite, perlegite, recitate vel agite in ludo cum discipulis eam venustam, vere doctam humanitatisque plenam tragicomœdiam, quam hic invenire possumus. 

Valete pancratice!

miércoles, 9 de noviembre de 2022

Primi versus carminis didascalici quod pro hypothese Copernicana exaravit Camillus Garulli (1743-1816)

Salve! 

Cum recentioris ævi scriptores Latinos in Rete Universali quærerem, ut novis auctoribus conspectum litterarum latinarum omnium ætatum locupletarem -cfr. pag. 636 opusculi forma .pdf redacti-, casu quodam in carmen incidi generis didascalici cuius editionem anni 1777 hic tibi ostendo.

Auctoris nomen dare valeo, Camillum dico Garullum, vitam vero tibi, lector humanissime, fusius exponere nullo prorsus modo queo, cum nihil fere reppererim nisi hæc quæ in Bibliothecæ scriptorum Societatis Jesu repperi supplementis. Firmi enim natus est Camillus anno 1743º, denatus autem anno 1816º. Quem præterea Ordinis Ignatiani sodalem fuisse certior sum factus atque versibus hexametris carmen didascalicum haud ineleganter exarasse ad Copernici hipothesin heliocentricam vindicandam, laudandam, exponendam denique. 

Etsi integrum carmen nondum perlegi, primos tamen versus magna cum delectatione legi heroicos, pereleganter, ut mea fert opinio, exaratos necnon Lucretium aliqua ex parte redolentes. 

Quos quidem versus, gustum ut habeas, hic transcribendos deinceps curabo:


Ætherias juvat ire vias, juvat ardua Mundi

per loca subvectum stellantia regna tueri.

Ordine quo magni circum aurea lumina Solis

 perpetuos peragunt palantia sidera cursus

pandere fert animus, latiaque efferre Camena.

Sed quis me terræ procul a regione volantem

tranantemque auras cælestibus advehat oris?



Huc ades, Aonidum decus immortale sororum

 divina Uranie; tibi si cælestia curæ,

si dedit æterna Genitor disponere lege

quidquid in astrifero deprendimus orbe, canenti

læta præi dubiosque tuo da numine gressus

dirigere atque alti penetralia scandere olympi.

 

At prius astrorum quam carmine panditur ordo,

flammiferam vasti cingunt quo lampada Solis,

instructa sapiens edico mente repellas

quod vana quondam Veteres ratione fefellit.

Scilicet hi densæ caligine lumina noctis

obducti media mundi in statione putarunt

immotamque sua terram consistere sede.

Heu, vanas hominum mentes! quam sæpe latentis

abdita dum tendunt naturæ inquirere, curam

nequicquam impendunt ac spe luduntur inani!




miércoles, 14 de julio de 2021

De Arrii Nuri poematio c.i. "Navigatio" deque "nexu casuali"

 

Arrium Nurum iam senescentem iuvabat itinera maritima suscipere, sæpicule trans Atlantica litora. Ut otiosas itineris horas falleret versus, Camenæ Numine afflante, ludere solebat. Ut unum afferam exemplum, hi, qui sequuntur, mentis quietem beatitudinemque laudant eius qui mari tranquillo ac sereno placide navigat rerumque naturæ venustatem miratur. 

 

Nāvigātiō


Mīra quiēs pelagī. Nōn ullīs concita ventīs

æquora fulgescunt; nullīs agitāta procellīs

en, regerunt radiōs Phœbī dē sīdere missōs.

Fūmificam circumvolitat vaga gāvia puppim,

raucisonō poscens strepitū purgāmina nāvis,

circum et lascīvi lūdunt delphīnes in undā.

Quam suāve est, lābī per cærula sēmisopōrum,

lēniter in cūnīs mōtum ... Discēdite, cūræ,

alma quiēs, sēdā cōr atque oblīvia præbē!

 

Iosephus IJsewijn, litterarum latinarum omnis ævi peritissimus investigator, familiariter utebatur Arrio illo Nuro. Quum huius poematium supra exscriptum legit, animadvertit tria illa verba quibus carmen incipit, videlicet mira quies pelagi, iam pridem selecta esse a Publio Papinio Statio ut quendam versum carminis incoharent, in opere c.i. Silvarum libri. Qua re animadversa, Iosephus amicum suum rogavit an ex eo vetere poeta, nomine Statio, tres illas voces petivisset. Ad hæc autem Nurus humili sinceroque animo respondit Publium illum Papinium Statium a se nunquam in vita lectum. Tunc vero IJsewijnius animadvertit hac in re non de felici quadam imitatione agi sed potius de cæco eodemque lucido nexu, miro certe casu facto, inter poetas longissimo temporis intervallo inter sese disiunctos. [Cfr. hunc locum.] Ceterum, eiusmodi "coincidentiam  disiunctorum", ut, Nicolaum Cusanum adludentes, ita dicamus, alibi notavimus cum de quibusdam Arri Nuri et Henrici Meibomii versibus ageremus. 

 

 

martes, 13 de abril de 2021

De gynæcocratia quadam Holbergiana

Postquam docta illa iuvenis Latinitatis magistra, nomine Irene Regini, tam dilucide, ut mos est eius, ac iucunde explicavit Ludovici Holbergii mythistoriam cui index Nicolai Klimii Iter Subterraneum, in serie acroaseon quas Robertus Carfagni, egregius ille iuvenis Latinitatis præceptor, feliciter excogitavit instituitque, huius mirifici operis pagellas rursus evolvere statui et in hunc incidi locum. Est enim narratio vere lepida, quam Holbergius hac forsitan mente finxit, ut superbi viri docti europæi, fabula ea lecta, meditarentur ac secum volverent num opiniones moresque quos amplecterentur vere iusti essent: 

“Ingens eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat virgo. Male ob  istud facinus passim audivit puella, et audiebam inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatæ adhuc vitæ fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.

Tunc ego mecum tacitus: “O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres cæce adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinæ potius aut automata quam substantiæ libero arbitrio præditæ videantur.”

Non ausus sum, dum inter iuniperos hos versabar, perversam hanc consuetudinem palam damnare. At egressus urbe præcipua, nonnullis indicavi contra naturam hic agi, cum e iure universali et suffragiis omnium gentium constet ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istæ, quæ in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e rei publicæ huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanæ modestæ sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnæ; contra viri leves præcoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid præcipitanter aut præmature actum est, dicunt incolæ: dandam esse veniam impotentiæ virili. [...]
Inter splendidissima huius urbis ædificia erat gynæceum regium trecentis, qua viris qua adolescentibus speciosissimæ formæ instructum. Hi omnes alebantur sumptibus reginæ, cuius deliciis inserviebant. Cum audirem formam corporis mei a nonnullis extolli, veritus ne in gynæceum istud a venatoribus abriperer, iter maturavi, et... pedibus metus addidit alas.




sábado, 10 de abril de 2021

"Vae peditibus!" sive de haud illepido carmine Petri H. Damsté (1860-1943)

Hisce novissimis sæculis Latinitati plerumque infestis, nonnulli egregii poetæ elegantiorisque prosæ scriptores strenuam operam dederunt ad ingentissimum latinarum litterarum patrimonium excolendum ac pro viribus augendum, ditandum, locupletandum. Quibus præterea recentissimis auctoribus assiduam operam dare studeo, ut veterum auctorum aliorumque ævo antiquo posteriorum studia mea aliquo pacto amplificare queam simulque comperire quemadmodum pervenusta illa eademque pervetus lingua novissimis rerum inventis belle accommodari possit.

Ut horum igitur studiorum novum afferam testimonium, poetæ Nederlandici, itemque philologi classici, Petri H. Damsté (1860-1943) nomine, carmen quoddam a me recens lectum hic exscribam, cuius editiunculam ad usum discipulorum adumbratam hac altera in pagina feci. Cuius quidem carminis argumentum est de viis stratis ineuntis sæculi vicesimi, quæ peditibus periculosiores ac nonnumquam, proh dolor, infestissimæ evenerunt, cum currus, rædæ ceteraque id genus vehicula automata in dies magis magisque eas frequentarent.

Qua in editiuncula ad usum discipulorum adumbrata, carmen legitur in læva columna. In altera vero, legentibus dextra videlicet columna, exstat paraphrasis oratione numeris soluta ac planiore, ut equidem spero, sermone facta, quo discipuli aliis verbis freti facilius carmen intelligere valeant. Quibusdam porro imaginibus carmen illustrandum curavi si quem forte vel iuvare vel delectare queant.

Carmen præterea pro viribus recitandum curavi. Oro, ut in transitu dicam, mihi ignoscatis propter menda quæ in recitatione commiserim.

Petri H. Damsté carmen intellectu facile mihi videtur, emendato præterea integroque sermone latino exaratum, cuius in versibus quibusdam referuntur duo illi egregii  poetæ veteres, Vergilium dico Horatiumque. Initio vero, iuxta carminis inscriptionem Propertii versus excerptus exscriptusque a poeta selectus carminis argumentum prænuntiat.  Nihilominus vero, ut solent optimi recentioris Latinitatis auctores, valuit poeta noster, cum de curribus vel rædis automatis scriberet, novam quandam vitæ condicionem vetere certe simulque perenni sermone exprimere, illustrare ac poetice narrare.

Ceterum, eo de auctore, inter alia multa, hæc fere verba, quorum latinam interpretationem deinceps exscribam, leguntur in annuario Societatis Nederlandicarum litterarum :

 

Damsté, sicut nemo fere alius, latine sciebat eamque linguam tantopere amabat quam suam ipsius vernaculam. Latine elegantissime scribebat ac prompte expediteque loquebatur, quinimmo et latine cogitare valebat atque Camenæ litabat!  

 

Nunc denique, ne longus sim, huic præfationi finem facio aliquando.

 

En igitur tibi, iamiam lecturienti, Petri Damsté carmen, distichis constans, cuius videlicet inscriptio est:

 

VAE PEDITIBVS!

  

Ambulet: et subito mirantur funus amici.

(Propertius).

  

Vrbis per plateās quondam spatiābar amœnās,

dum comes ex sociīs ūnus et alter erat;

grātum erat intereā blandīs sermōnibus hōrās

fallere et umbrōsās īre subinde viās.

Nēmō nōn etiam mediō tūtissimus ībat:

omnibus innocuum quodque patēbat iter.


Sī quōs incautōs peditēs aurīga vidēbat,

sollicitā docilēs arte tenēbat equōs.

Pūblicus in quōvīs nōn stābat trāmite custos,

dextrā quī dominā datque negatque viam.


Iam vērō sonipēs ācer vix cernitur ullus

nec nisi rāra piger claustra caballus agit.

Automatī currūs intentant undique mortem,

vīsū terribilēs monstriferīque simul:

Cadillac, Rolls-Royce, Citroën, Buick, Hudson et Essex

et quæ prætereā barbara monstra furunt.

 

Impete pervolitant nunc oppida rūraque cæco,

nulla rotātōrī sēmita sancta ferō est.

Nullus iam peditī locus est per strāta viārum

impia turba dehinc occupat omne solum.

 

Horrendum faciunt strepitum spīrantque mephitin,

haud semel et miserōs dūriter interimunt.

Crēdibilī māiōra putās mē plangere, lector?

Quin age et expertō postmodo crēde virō!

Accidit ut cāsūs nūper spectātor adessem

(Horrescō referens!) tristis et insolitī.

 

Ībam forte Viā Lātā,sīcut meus est mōs,

cum crebrō titubans est mihi vīsus homo.

Ille merō gravis est (mēcum meditābar) amāro,

quod nātālis adest coniugiīve diēs.

Scīlicet indulsit geniō veterātor amīcō,

at, crēdō, fuerant pōcula mixta parum.

 


Prōtinus obstipuī: subitō nam passibus ægrīs

trāiectūrus erat compita trīta rotīs.

Multōrum ad monitum, “Cave Fīat!” mussitat ille

“Quid fīat caveam?” tum sine mōre ruit,

in sua fāta ruit, nam magnō turbine currus

exitiālis adest comminuitque virum!

 

Quī modo vīsus erat lætans Bacchōque beātus,

illius, infandum! membra minūta iacent.

Quid quod et illa superveniens cito corripuit Ford!

Ræda quidem vīlis spōlia digna tulit!

Undique iam, lector, fūnesta perīcula surgunt;

circumstant hominem fāta sinistra nimis.

Inde ego quæ moneō, memorī sīs mente repōnas:

Parce exīre forās! Ātria tūta tenē!

Ūna salūs peditī, patriōs servāre Penātēs:

Istīc Mnēmosynē gaudia larga feret.

Sī quis forte neget fīdō pārēre monentī,

ambulet et iam iam flēbile fūnus erit!