Postquam docta illa iuvenis Latinitatis magistra, nomine Irene Regini, tam dilucide, ut mos est eius, ac iucunde explicavit Ludovici Holbergii mythistoriam cui index Nicolai Klimii Iter Subterraneum, in serie acroaseon quas Robertus Carfagni, egregius ille iuvenis Latinitatis præceptor, feliciter excogitavit instituitque, huius mirifici operis pagellas rursus evolvere statui et in hunc incidi locum. Est enim narratio vere lepida, quam Holbergius hac forsitan mente finxit, ut superbi viri docti europæi, fabula ea lecta, meditarentur ac secum volverent num opiniones moresque quos amplecterentur vere iusti essent:
“Ingens
eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat
virgo. Male ob istud facinus passim
audivit puella, et audiebam inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox
vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris
damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatæ
adhuc vitæ fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.
Tunc
ego mecum tacitus: “O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime
vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi
mulieres cæce adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinæ potius
aut automata quam substantiæ libero arbitrio præditæ videantur.”
No hay comentarios:
Publicar un comentario