miércoles, 9 de noviembre de 2022

Primi versus carminis didascalici quod pro hypothese Copernicana exaravit Camillus Garulli (1743-1816)

Salve! 

Cum recentioris ævi scriptores Latinos in Rete Universali quærerem, ut novis auctoribus conspectum litterarum latinarum omnium ætatum locupletarem -cfr. pag. 636 opusculi forma .pdf redacti-, casu quodam in carmen incidi generis didascalici cuius editionem anni 1777 hic tibi ostendo.

Auctoris nomen dare valeo, Camillum dico Garullum, vitam vero tibi, lector humanissime, fusius exponere nullo prorsus modo queo, cum nihil fere reppererim nisi hæc quæ in Bibliothecæ scriptorum Societatis Jesu repperi supplementis. Firmi enim natus est Camillus anno 1743º, denatus autem anno 1816º. Quem præterea Ordinis Ignatiani sodalem fuisse certior sum factus atque versibus hexametris carmen didascalicum haud ineleganter exarasse ad Copernici hipothesin heliocentricam vindicandam, laudandam, exponendam denique. 

Etsi integrum carmen nondum perlegi, primos tamen versus magna cum delectatione legi heroicos, pereleganter, ut mea fert opinio, exaratos necnon Lucretium aliqua ex parte redolentes. 

Quos quidem versus, gustum ut habeas, hic transcribendos deinceps curabo:


Ætherias juvat ire vias, juvat ardua Mundi

per loca subvectum stellantia regna tueri.

Ordine quo magni circum aurea lumina Solis

 perpetuos peragunt palantia sidera cursus

pandere fert animus, latiaque efferre Camena.

Sed quis me terræ procul a regione volantem

tranantemque auras cælestibus advehat oris?



Huc ades, Aonidum decus immortale sororum

 divina Uranie; tibi si cælestia curæ,

si dedit æterna Genitor disponere lege

quidquid in astrifero deprendimus orbe, canenti

læta præi dubiosque tuo da numine gressus

dirigere atque alti penetralia scandere olympi.

 

At prius astrorum quam carmine panditur ordo,

flammiferam vasti cingunt quo lampada Solis,

instructa sapiens edico mente repellas

quod vana quondam Veteres ratione fefellit.

Scilicet hi densæ caligine lumina noctis

obducti media mundi in statione putarunt

immotamque sua terram consistere sede.

Heu, vanas hominum mentes! quam sæpe latentis

abdita dum tendunt naturæ inquirere, curam

nequicquam impendunt ac spe luduntur inani!




No hay comentarios:

Publicar un comentario