Quantopere sum, sodales optimi, delectatus perlegens Michaelis ab Albrecht venustam doctamque fabulam scenicam cuius inscriptio est “Cæsar in luco Massiliensi”!
Michael ab AlbrechtQuam emendato ac puro sermone latino scripta est! Præstat
enim elegantia, dispositione, inventione. Nec tamen, ut decet fabulam scenicam,
nimis implicato contortove stilo, sed simplicioribus sententiis apposite
adhibitis, exarata est. Quæ præterea fabula scite ac sollerter conscripta est
versibus polymetris, eamque perlegens didici de carminibus seu canticis
amœbæis, per dialogi formam, quo quidem, qui utuntur “quotiens qui canunt etæquali numero versuum utuntur et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius autcontrarium aliquid dicant”, ut legi apud Iosephi Morelli “Nomenclatorem
metricum græcum et latinum”, vol. I, pag. 57.
Ceterum, Michaelis ab Albrecht amplissima quidem eruditio atque humanitas, ut in ceteris eius operibus, ea quoque in fabula patent manifeste. Etenim, egregia certe inventione, mirificum in modum, atque perbelle, commiscentur res desumptæ e fabulis mythicis atque e rebus gestis –agitur enim de nemore sacro seu luco Massiliensi quem C. Iulius Cæsar cæderein animo habuit ad tormenta, turres aliave bellica adminicula exstruenda, id quod Lucanus carmine suo epico narrat, libro III, versibus, c. 399-452)–; cum rebus ac doctrinis, nostra, qua vivimus, ætate, vigentibus, quas inter, rerum naturæ tutela postulanda ac vindicanda, quæ vulgo dicitur ‘œcologismus’.
Quæ quidem
omnia elementa tam venuste appositeque a Michaele von Albrecht commixta
lectorum animos commovent eosque ad humanitatem sapienter informant. Quibus
quidem de causis, legite, perlegite, recitate vel agite in ludo cum discipulis
eam venustam, vere doctam humanitatisque plenam tragicomœdiam, quam hic
invenire possumus.
Valete pancratice!