sábado, 2 de enero de 2021

“Vivere sine vita” vel de quadam felici versuum similitudine prolusio

 Cum Valahfridi Stroh commentationem de tribus ævi nostri poetis latinis scriptam, inscriptam vero Tricinium poeticum levi obtutu percurrerem, in Arrii Nuri (1907-1979) carmen incidi cuius versus aliquot mihi protinus rettulerunt venustissimos quosdam versus a poeta Henrico Meibomio (1555-1625) exaratos. Nescio vere utrum Nurus Meibomium illum legerit eiusque carmen quoddam libera eademque feraci imitatione expresserit, an potius forte utriusque poetæ versus consonent, an denique agatur de loco quodam communi apud omnis ævi vates.

 

Hisce præfatis, statim ad rem. Utriusque enim poetæ carmina deinceps exscribam, quo lectores facilius unum cum altero conferre queat, deque similitudine illa certius iudicare:

 

Primum carmen ab Arrio Nuro distichis eleganter exaratum animi ægritudinem propter infelices infestæque rerum familiarium inclinationes quibus tunc temporis opprimebatur, haud sine mæstitia demonstrat:

 

Non sum qualis eram: bis sena ego lustra peregi:

quid longa e vita nunc superesse rear?

Persequitur me uxor rixosa, ingrata, maligna,

immemores nati deseruere senem.

...

Iam satis est: non sum fruges consumere natus,

ut stercus reddam, cena quod ante, solo,

Mors, optata, veni: tætrum nam sic sine vita

vivere, turpiter et sic superesse sibi.

 

Alterum vero carmen deinceps exscribam, quattuor ante sæculis ab Meibomio divinitus, opinor, compositum, quo deus Somnus blandis verbis arcessitur ad quietem impetrandam.

 

Somne levis! quamquam certissima mortis imago;

Consortem cupio te tamen esse tori.

Alma quies, optata, veninam sic sine vita

Vivere, quam suave est, sic sine morte mori!

 



Etiamsi, ut patet, alterum carmen ab altero differat quod attinet ad argumentum, aliquo tamen communi vinculo sociari dixeris, nam numina illa invocantur quibus impetretur altissima quies vitæque curæ omnes intemperiæque, ut prisco utar verbo, dissolvantur, in altero carmine ipsa morte, in altero vero profundo sine somniis somno.

Ad formam quod attinet, utrumque carmen distichis est compositum et ultimi versus inter se tantam præ se ferunt similitudinem ut Meibomius ille ab Arrio Nuro imitatione expressus esse videatur.

Qua tamen in re, ingenue fateor, mihi aqua hæret, propterea quod hæc omnia non nisi crassa, ut aiunt Minerva, vel levissime modo tractavi, nullis fere factis indagationibus nullisve testimoniis allatis vel collatis.

Verisimile enim est et Mortem et Somnum, a quibusdam poetis numina esse invocata ad animi perturbationes depellendas, ad illam præoptatam quietem adipiscendam, ad beatitudinem denique nescio quam tandem aliquando impetrandam.

Igitur, huius materiæ testimonia in Rete quasi prælibanti mihi peremptorieque indaganti occurrerunt hi loci et præclari illius L.A. Senecæ et Maximiani, tardæ antiquitatis poetæ Elegiarum auctoris:

 

Seneca enim, in epistula ad Lucilium XCIX, cum de humana condicione agit, quantum mors, inquit, antequam veniat, optata, id quod etiam versu in tragœdia c.i. Hercules Œtæus expressit

Felices sequeris mors, miseros fugis

 

Ceterum, etiam Maximianus poeta de illa, quam scripsit Nurus, optata morte hoc egit pentametro:

Dulce mori miseris, sed mors optata recedit.

 

Qui præterea duo tantummodo loci sunt ex totidem auctoribus petiti quos, ut modo dixi, prospiciens repperi quasi a limine tantum salutans. 

Igitur, si non de imitatione, at certe de felici quadam similitudine casu nempe fortuito facta hic agendum est nobis.