Salve!
Cum recentioris ævi scriptores Latinos in Rete Universali quærerem, ut novis auctoribus conspectum litterarum latinarum omnium ætatum locupletarem -cfr. pag. 636 opusculi forma .pdf redacti-, casu quodam in carmen incidi generis didascalici cuius editionem anni 1777 hic tibi ostendo.
Auctoris nomen dare valeo, Camillum dico Garullum, vitam vero tibi, lector humanissime, fusius exponere nullo prorsus modo queo, cum nihil fere reppererim nisi hæc quæ in Bibliothecæ scriptorum Societatis Jesu repperi supplementis. Firmi enim natus est Camillus anno 1743º, denatus autem anno 1816º. Quem præterea Ordinis Ignatiani sodalem fuisse certior sum factus atque versibus hexametris carmen didascalicum haud ineleganter exarasse ad Copernici hipothesin heliocentricam vindicandam, laudandam, exponendam denique.
Etsi integrum carmen nondum perlegi, primos tamen versus magna cum delectatione legi heroicos, pereleganter, ut mea fert opinio, exaratos necnon Lucretium aliqua ex parte redolentes.
Quos quidem versus, gustum ut habeas, hic transcribendos deinceps curabo:
Ætherias juvat ire vias, juvat
ardua Mundi
per loca subvectum
stellantia regna tueri.
Ordine quo
magni circum aurea lumina Solis
perpetuos peragunt palantia sidera cursus
pandere
fert animus, latiaque efferre Camena.
Sed quis me
terræ procul a regione volantem
tranantemque
auras cælestibus advehat oris?
Huc ades,
Aonidum decus immortale sororum
divina Uranie; tibi si cælestia curæ,
si dedit æterna
Genitor disponere lege
quidquid in
astrifero deprendimus orbe, canenti
læta præi dubiosque
tuo da numine gressus
dirigere atque
alti penetralia scandere olympi.
At prius astrorum
quam carmine panditur ordo,
flammiferam vasti cingunt quo lampada Solis,
instructa sapiens
edico mente repellas
quod vana
quondam Veteres ratione fefellit.
Scilicet hi
densæ caligine lumina noctis
obducti
media mundi in statione putarunt
immotamque sua
terram consistere sede.
Heu, vanas hominum mentes! quam sæpe
latentis
abdita dum
tendunt naturæ inquirere, curam
nequicquam impendunt ac spe luduntur inani!