Cum Valahfridi Stroh commentationem de tribus ævi nostri poetis latinis scriptam, inscriptam vero Tricinium poeticum levi obtutu percurrerem, in Arrii Nuri (1907-1979) carmen incidi cuius versus aliquot mihi protinus rettulerunt venustissimos quosdam versus a poeta Henrico Meibomio (1555-1625) exaratos. Nescio vere utrum Nurus Meibomium illum legerit eiusque carmen quoddam libera eademque feraci imitatione expresserit, an potius forte utriusque poetæ versus consonent, an denique agatur de loco quodam communi apud omnis ævi vates.
Hisce præfatis, statim ad rem.
Utriusque enim poetæ carmina deinceps exscribam, quo lectores facilius unum cum
altero conferre queat, deque similitudine illa certius iudicare:
Primum carmen ab Arrio Nuro
distichis eleganter exaratum animi ægritudinem propter infelices infestæque
rerum familiarium inclinationes quibus tunc temporis opprimebatur, haud sine
mæstitia demonstrat:
Non
sum qualis eram: bis sena ego lustra peregi:
quid
longa e vita nunc superesse rear?
Persequitur
me uxor rixosa, ingrata, maligna,
immemores
nati deseruere senem.
...
Iam
satis est: non sum fruges consumere natus,
ut
stercus reddam, cena quod ante, solo,
Mors, optata,
veni: tætrum nam sic sine vita
vivere, turpiter et sic superesse sibi.
Alterum vero carmen deinceps
exscribam, quattuor ante sæculis ab Meibomio divinitus, opinor, compositum, quo
deus Somnus blandis verbis arcessitur ad quietem impetrandam.
Somne
levis! quamquam certissima mortis imago;
Consortem
cupio te tamen esse tori.
Alma
quies, optata,
veni! nam sic sine vita
Vivere,
quam suave est, sic sine morte mori!
Etiamsi, ut patet, alterum carmen
ab altero differat quod attinet ad argumentum, aliquo tamen communi vinculo
sociari dixeris, nam numina illa invocantur quibus impetretur altissima quies
vitæque curæ omnes intemperiæque, ut prisco utar verbo, dissolvantur, in altero
carmine ipsa morte, in altero vero profundo sine somniis somno.
Ad formam quod attinet, utrumque
carmen distichis est compositum et ultimi versus inter se tantam præ se ferunt
similitudinem ut Meibomius ille ab Arrio Nuro imitatione expressus esse
videatur.
Qua tamen in re, ingenue fateor,
mihi aqua hæret, propterea quod hæc omnia non nisi crassa, ut aiunt Minerva,
vel levissime modo tractavi, nullis fere factis indagationibus nullisve
testimoniis allatis vel collatis.
Verisimile enim est et Mortem et
Somnum, a quibusdam poetis numina esse invocata ad animi perturbationes
depellendas, ad illam præoptatam quietem adipiscendam, ad beatitudinem denique
nescio quam tandem aliquando impetrandam.
Igitur, huius materiæ testimonia in Rete quasi prælibanti
mihi peremptorieque indaganti occurrerunt hi loci et præclari illius L.A. Senecæ
et Maximiani,
tardæ antiquitatis poetæ Elegiarum
auctoris:
Seneca enim, in epistula ad
Lucilium XCIX, cum de humana condicione agit, quantum
mors, inquit, antequam
veniat, optata, id quod etiam versu in tragœdia c.i. Hercules
Œtæus expressit
Felices
sequeris mors, miseros fugis.
Ceterum, etiam Maximianus poeta de
illa, quam scripsit Nurus, optata morte hoc egit pentametro:
Dulce
mori miseris, sed mors optata recedit.
Qui præterea duo
tantummodo loci sunt ex totidem auctoribus petiti quos, ut modo dixi,
prospiciens repperi quasi a limine tantum salutans.
Igitur, si non de imitatione, at
certe de felici quadam similitudine casu nempe fortuito facta hic agendum est
nobis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario