Haec enim sunt Ciceronis verba:
ultra
enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent ii,
qui et percipi ea posse dicunt et se sapientīs esse profitentur.
Hodie autem, quum legere coepissem Iohannis Ludovici Vivis opusculum philosophicum cui index De initiis, sectis, et laudibus Philosophiae, similem legi sententiam, etsi non eandem, quum, teste Ludovico, veritas cognosci forsan posset, nisi fucata, obscurata, immo sepulta esset a rerum scriptoribus.
"Veritas, inquit Vives, ut Democritus aiebat, altissimo in puteo demersa latet; quonam vero modo ad nos usque pervenerit, rerum Scriptores intricarunt, obscurumque reddiderunt ... Nobis vero probatiores sequi auctores et verisimiliora affirmare fuerit satis, quibus unusquisque contentus nimirum erit, qui tantam rerum usque adeo procul a nostra memoria positarum obscuritatem paulum considerarit."
Etiamsi Ludovicus Vives hoc loco de vero Philosophiae ortu agit, ea tamen verba fortasse ad ipsam rerum veritatem aliquo modo pertinere considerare possimus.
Quum praeterea hic etiam de modestia sinceri philosophi agatur, facere non possum quin verba commemorem quae suo opusculo Ludovicus rettulit de origine vocis Philosophiae a Pythagora Samio, modestiae causa, fictae:
"Pythagoras ille Samius … rogatus qua ipse
arte maxime valeret … se artem ille respondit habere nullam, verum esse
philosophum …
Pythagoras vero nomen illud ipse sibi
confinxerat … tantum nomen sapientis, velut invidiosum, non ausum se contingere
dixit … idcirco sese φιλόσοφον nominasse, quasi amantissimum, vel quasi studiosissimum sapientiae,
non socium eius, quod priores utpote sophi profiteri visi sunt, sed clientem
atque sectatorem … secumque actum praeclare putet, si id assequatur; ita
verecundiore posthac, maiorisque modestiae, minoris invidiae nomine appellatum
est philosophiae studium…"
Quae quidem verba, ut praeteriens dicam, ab ipso Tullio Vives petivisse videtur, quum enim Cicero, in quinto Tusculanarum haec de Pythagora illo Samio referat.
Quae quidem verba, ut praeteriens dicam, ab ipso Tullio Vives petivisse videtur, quum enim Cicero, in quinto Tusculanarum haec de Pythagora illo Samio referat.
Ceterum, haec philosophorum modestia desiderari videtur nonnumquam, quum enim sapientiae studiosi pugnantes secum hac grassantur via:
“sic eum –inquit Vives- discipuli nuncupabant sui, frequentissimo inter se ac firmissimo argumento αὐτὸς ἔφα, quod est, ipse dixit.”
Et ipse Cicero in primo Tusculanarum religiosam quasi venerationem profitetur erga Platonem potius quam illam philosophi modestiam veri similia dumtaxat perquirentis, de qua supra egimus.
Simili quoque ratione Epicureus Lucretius
magistrum suum Epicurum summis prosequitur laudibus eumque tollit in caelum tanquam ipsum deum.