martes, 1 de agosto de 2023

De Michaelis ab Albrecht fabula scenica c.i. “Cæsar in luco Massiliensi”.

    Quantopere sum, sodales optimi, delectatus perlegens Michaelis ab Albrecht venustam doctamque fabulam scenicam cuius inscriptio est “Cæsar in luco Massiliensi”!

       Michael ab Albrecht

Quam emendato ac puro sermone latino scripta est! Præstat enim elegantia, dispositione, inventione. Nec tamen, ut decet fabulam scenicam, nimis implicato contortove stilo, sed simplicioribus sententiis apposite adhibitis, exarata est. Quæ præterea fabula scite ac sollerter conscripta est versibus polymetris, eamque perlegens didici de carminibus seu canticis amœbæis, per dialogi formam, quo quidem, qui utuntur “quotiens qui canunt etæquali numero versuum utuntur et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius autcontrarium aliquid dicant”, ut legi apud Iosephi Morelli “Nomenclatorem metricum græcum et latinum”, vol. I, pag. 57.

Ceterum, Michaelis ab Albrecht amplissima quidem eruditio atque humanitas, ut in ceteris eius operibus, ea quoque in fabula patent manifeste. Etenim, egregia certe inventione, mirificum in modum, atque perbelle, commiscentur res desumptæ e fabulis mythicis atque e rebus gestis –agitur enim de nemore sacro seu luco Massiliensi quem C. Iulius Cæsar cæderein animo habuit ad tormenta, turres aliave bellica adminicula exstruenda, id quod Lucanus carmine suo epico narrat, libro III, versibus, c. 399-452); cum rebus ac doctrinis, nostra, qua vivimus, ætate, vigentibus, quas inter, rerum naturæ tutela postulanda ac vindicanda, quæ vulgo dicitur ‘œcologismus’. 


pinxit Petrus Puvis de Chavnnes

Quæ quidem omnia elementa tam venuste appositeque a Michaele von Albrecht commixta lectorum animos commovent eosque ad humanitatem sapienter informant. Quibus quidem de causis, legite, perlegite, recitate vel agite in ludo cum discipulis eam venustam, vere doctam humanitatisque plenam tragicomœdiam, quam hic invenire possumus. 

Valete pancratice!

miércoles, 9 de noviembre de 2022

Primi versus carminis didascalici quod pro hypothese Copernicana exaravit Camillus Garulli (1743-1816)

Salve! 

Cum recentioris ævi scriptores Latinos in Rete Universali quærerem, ut novis auctoribus conspectum litterarum latinarum omnium ætatum locupletarem -cfr. pag. 636 opusculi forma .pdf redacti-, casu quodam in carmen incidi generis didascalici cuius editionem anni 1777 hic tibi ostendo.

Auctoris nomen dare valeo, Camillum dico Garullum, vitam vero tibi, lector humanissime, fusius exponere nullo prorsus modo queo, cum nihil fere reppererim nisi hæc quæ in Bibliothecæ scriptorum Societatis Jesu repperi supplementis. Firmi enim natus est Camillus anno 1743º, denatus autem anno 1816º. Quem præterea Ordinis Ignatiani sodalem fuisse certior sum factus atque versibus hexametris carmen didascalicum haud ineleganter exarasse ad Copernici hipothesin heliocentricam vindicandam, laudandam, exponendam denique. 

Etsi integrum carmen nondum perlegi, primos tamen versus magna cum delectatione legi heroicos, pereleganter, ut mea fert opinio, exaratos necnon Lucretium aliqua ex parte redolentes. 

Quos quidem versus, gustum ut habeas, hic transcribendos deinceps curabo:


Ætherias juvat ire vias, juvat ardua Mundi

per loca subvectum stellantia regna tueri.

Ordine quo magni circum aurea lumina Solis

 perpetuos peragunt palantia sidera cursus

pandere fert animus, latiaque efferre Camena.

Sed quis me terræ procul a regione volantem

tranantemque auras cælestibus advehat oris?



Huc ades, Aonidum decus immortale sororum

 divina Uranie; tibi si cælestia curæ,

si dedit æterna Genitor disponere lege

quidquid in astrifero deprendimus orbe, canenti

læta præi dubiosque tuo da numine gressus

dirigere atque alti penetralia scandere olympi.

 

At prius astrorum quam carmine panditur ordo,

flammiferam vasti cingunt quo lampada Solis,

instructa sapiens edico mente repellas

quod vana quondam Veteres ratione fefellit.

Scilicet hi densæ caligine lumina noctis

obducti media mundi in statione putarunt

immotamque sua terram consistere sede.

Heu, vanas hominum mentes! quam sæpe latentis

abdita dum tendunt naturæ inquirere, curam

nequicquam impendunt ac spe luduntur inani!




miércoles, 14 de julio de 2021

De Arrii Nuri poematio c.i. "Navigatio" deque "nexu casuali"

 

Arrium Nurum iam senescentem iuvabat itinera maritima suscipere, sæpicule trans Atlantica litora. Ut otiosas itineris horas falleret versus, Camenæ Numine afflante, ludere solebat. Ut unum afferam exemplum, hi, qui sequuntur, mentis quietem beatitudinemque laudant eius qui mari tranquillo ac sereno placide navigat rerumque naturæ venustatem miratur. 

 

Nāvigātiō


Mīra quiēs pelagī. Nōn ullīs concita ventīs

æquora fulgescunt; nullīs agitāta procellīs

en, regerunt radiōs Phœbī dē sīdere missōs.

Fūmificam circumvolitat vaga gāvia puppim,

raucisonō poscens strepitū purgāmina nāvis,

circum et lascīvi lūdunt delphīnes in undā.

Quam suāve est, lābī per cærula sēmisopōrum,

lēniter in cūnīs mōtum ... Discēdite, cūræ,

alma quiēs, sēdā cōr atque oblīvia præbē!

 

Iosephus IJsewijn, litterarum latinarum omnis ævi peritissimus investigator, familiariter utebatur Arrio illo Nuro. Quum huius poematium supra exscriptum legit, animadvertit tria illa verba quibus carmen incipit, videlicet mira quies pelagi, iam pridem selecta esse a Publio Papinio Statio ut quendam versum carminis incoharent, in opere c.i. Silvarum libri. Qua re animadversa, Iosephus amicum suum rogavit an ex eo vetere poeta, nomine Statio, tres illas voces petivisset. Ad hæc autem Nurus humili sinceroque animo respondit Publium illum Papinium Statium a se nunquam in vita lectum. Tunc vero IJsewijnius animadvertit hac in re non de felici quadam imitatione agi sed potius de cæco eodemque lucido nexu, miro certe casu facto, inter poetas longissimo temporis intervallo inter sese disiunctos. [Cfr. hunc locum.] Ceterum, eiusmodi "coincidentiam  disiunctorum", ut, Nicolaum Cusanum adludentes, ita dicamus, alibi notavimus cum de quibusdam Arri Nuri et Henrici Meibomii versibus ageremus. 

 

 

martes, 13 de abril de 2021

De gynæcocratia quadam Holbergiana

Postquam docta illa iuvenis Latinitatis magistra, nomine Irene Regini, tam dilucide, ut mos est eius, ac iucunde explicavit Ludovici Holbergii mythistoriam cui index Nicolai Klimii Iter Subterraneum, in serie acroaseon quas Robertus Carfagni, egregius ille iuvenis Latinitatis præceptor, feliciter excogitavit instituitque, huius mirifici operis pagellas rursus evolvere statui et in hunc incidi locum. Est enim narratio vere lepida, quam Holbergius hac forsitan mente finxit, ut superbi viri docti europæi, fabula ea lecta, meditarentur ac secum volverent num opiniones moresque quos amplecterentur vere iusti essent: 

“Ingens eodem tempore erat motus ob filium senatoris, cuius pudicitiam violaverat virgo. Male ob  istud facinus passim audivit puella, et audiebam inter se mussitare amicos iuvenis, in ius mox vocandam virginem, et a proximo Consistorio ad nuptias ac reparationem honoris damnandam esse, in primis cum legitimis testimoniis evinci posset, inculpatæ adhuc vitæ fuisse iuvenem, quem ad amores illicitos pellexerat virgo.

Tunc ego mecum tacitus: “O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres cæce adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinæ potius aut automata quam substantiæ libero arbitrio præditæ videantur.”

Non ausus sum, dum inter iuniperos hos versabar, perversam hanc consuetudinem palam damnare. At egressus urbe præcipua, nonnullis indicavi contra naturam hic agi, cum e iure universali et suffragiis omnium gentium constet ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istæ, quæ in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e rei publicæ huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanæ modestæ sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnæ; contra viri leves præcoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid præcipitanter aut præmature actum est, dicunt incolæ: dandam esse veniam impotentiæ virili. [...]
Inter splendidissima huius urbis ædificia erat gynæceum regium trecentis, qua viris qua adolescentibus speciosissimæ formæ instructum. Hi omnes alebantur sumptibus reginæ, cuius deliciis inserviebant. Cum audirem formam corporis mei a nonnullis extolli, veritus ne in gynæceum istud a venatoribus abriperer, iter maturavi, et... pedibus metus addidit alas.




sábado, 10 de abril de 2021

"Vae peditibus!" sive de haud illepido carmine Petri H. Damsté (1860-1943)

Hisce novissimis sæculis Latinitati plerumque infestis, nonnulli egregii poetæ elegantiorisque prosæ scriptores strenuam operam dederunt ad ingentissimum latinarum litterarum patrimonium excolendum ac pro viribus augendum, ditandum, locupletandum. Quibus præterea recentissimis auctoribus assiduam operam dare studeo, ut veterum auctorum aliorumque ævo antiquo posteriorum studia mea aliquo pacto amplificare queam simulque comperire quemadmodum pervenusta illa eademque pervetus lingua novissimis rerum inventis belle accommodari possit.

Ut horum igitur studiorum novum afferam testimonium, poetæ Nederlandici, itemque philologi classici, Petri H. Damsté (1860-1943) nomine, carmen quoddam a me recens lectum hic exscribam, cuius editiunculam ad usum discipulorum adumbratam hac altera in pagina feci. Cuius quidem carminis argumentum est de viis stratis ineuntis sæculi vicesimi, quæ peditibus periculosiores ac nonnumquam, proh dolor, infestissimæ evenerunt, cum currus, rædæ ceteraque id genus vehicula automata in dies magis magisque eas frequentarent.

Qua in editiuncula ad usum discipulorum adumbrata, carmen legitur in læva columna. In altera vero, legentibus dextra videlicet columna, exstat paraphrasis oratione numeris soluta ac planiore, ut equidem spero, sermone facta, quo discipuli aliis verbis freti facilius carmen intelligere valeant. Quibusdam porro imaginibus carmen illustrandum curavi si quem forte vel iuvare vel delectare queant.

Carmen præterea pro viribus recitandum curavi. Oro, ut in transitu dicam, mihi ignoscatis propter menda quæ in recitatione commiserim.

Petri H. Damsté carmen intellectu facile mihi videtur, emendato præterea integroque sermone latino exaratum, cuius in versibus quibusdam referuntur duo illi egregii  poetæ veteres, Vergilium dico Horatiumque. Initio vero, iuxta carminis inscriptionem Propertii versus excerptus exscriptusque a poeta selectus carminis argumentum prænuntiat.  Nihilominus vero, ut solent optimi recentioris Latinitatis auctores, valuit poeta noster, cum de curribus vel rædis automatis scriberet, novam quandam vitæ condicionem vetere certe simulque perenni sermone exprimere, illustrare ac poetice narrare.

Ceterum, eo de auctore, inter alia multa, hæc fere verba, quorum latinam interpretationem deinceps exscribam, leguntur in annuario Societatis Nederlandicarum litterarum :

 

Damsté, sicut nemo fere alius, latine sciebat eamque linguam tantopere amabat quam suam ipsius vernaculam. Latine elegantissime scribebat ac prompte expediteque loquebatur, quinimmo et latine cogitare valebat atque Camenæ litabat!  

 

Nunc denique, ne longus sim, huic præfationi finem facio aliquando.

 

En igitur tibi, iamiam lecturienti, Petri Damsté carmen, distichis constans, cuius videlicet inscriptio est:

 

VAE PEDITIBVS!

  

Ambulet: et subito mirantur funus amici.

(Propertius).

  

Vrbis per plateās quondam spatiābar amœnās,

dum comes ex sociīs ūnus et alter erat;

grātum erat intereā blandīs sermōnibus hōrās

fallere et umbrōsās īre subinde viās.

Nēmō nōn etiam mediō tūtissimus ībat:

omnibus innocuum quodque patēbat iter.


Sī quōs incautōs peditēs aurīga vidēbat,

sollicitā docilēs arte tenēbat equōs.

Pūblicus in quōvīs nōn stābat trāmite custos,

dextrā quī dominā datque negatque viam.


Iam vērō sonipēs ācer vix cernitur ullus

nec nisi rāra piger claustra caballus agit.

Automatī currūs intentant undique mortem,

vīsū terribilēs monstriferīque simul:

Cadillac, Rolls-Royce, Citroën, Buick, Hudson et Essex

et quæ prætereā barbara monstra furunt.

 

Impete pervolitant nunc oppida rūraque cæco,

nulla rotātōrī sēmita sancta ferō est.

Nullus iam peditī locus est per strāta viārum

impia turba dehinc occupat omne solum.

 

Horrendum faciunt strepitum spīrantque mephitin,

haud semel et miserōs dūriter interimunt.

Crēdibilī māiōra putās mē plangere, lector?

Quin age et expertō postmodo crēde virō!

Accidit ut cāsūs nūper spectātor adessem

(Horrescō referens!) tristis et insolitī.

 

Ībam forte Viā Lātā,sīcut meus est mōs,

cum crebrō titubans est mihi vīsus homo.

Ille merō gravis est (mēcum meditābar) amāro,

quod nātālis adest coniugiīve diēs.

Scīlicet indulsit geniō veterātor amīcō,

at, crēdō, fuerant pōcula mixta parum.

 


Prōtinus obstipuī: subitō nam passibus ægrīs

trāiectūrus erat compita trīta rotīs.

Multōrum ad monitum, “Cave Fīat!” mussitat ille

“Quid fīat caveam?” tum sine mōre ruit,

in sua fāta ruit, nam magnō turbine currus

exitiālis adest comminuitque virum!

 

Quī modo vīsus erat lætans Bacchōque beātus,

illius, infandum! membra minūta iacent.

Quid quod et illa superveniens cito corripuit Ford!

Ræda quidem vīlis spōlia digna tulit!

Undique iam, lector, fūnesta perīcula surgunt;

circumstant hominem fāta sinistra nimis.

Inde ego quæ moneō, memorī sīs mente repōnas:

Parce exīre forās! Ātria tūta tenē!

Ūna salūs peditī, patriōs servāre Penātēs:

Istīc Mnēmosynē gaudia larga feret.

Sī quis forte neget fīdō pārēre monentī,

ambulet et iam iam flēbile fūnus erit!


sábado, 13 de marzo de 2021

Didaci Vitrioli carmen de æviterno Pompeianorum amantium amplexu

 

Semper miratus sum linguæ litterarumque latinarum perennitatem, quæ mihi speciem præbet chrononavis nescio cuius, qua vecti, diversarum nationum regionumque confinia atque temporum repagula eodem sermone usi facile superare queamus.

Adde quod etiam maiorem admirationem movet mihi indicia, testimonia, documenta denique invenire, reperire et colligere superstitis, quam appellito, Latinitatis, eius dico linguæ quæ a nonnullis hominibus excoli perrexit inde ab ætate qua regnare, ut ita dicamus, desiit in re publica litterarum, usque ad nostra novissima tempora. Qua quidem in re vestigia premere conor optimorum recentissimæ ætatis litterarum pervestigatorum, quorum principes, ni fallor, sunt duo egregii Belgæ, Iosephum dico IJsewijn Theodericumque Sacré, ex IJsewijnii disciplina profectum.

Hisce autem novissimis temporibus Latinitati plerumque infestis, nonnulli egregii poetæ elegantiorisque prosæ scriptores strenuam operam dederunt ad ingentissimum latinarum litterarum patrimonium observandum, excolendum ac pro viribus augendum, ditandum, locupletandum.

Etenim, in commentariolo de litteris latinis recentioribus, Iosephus ille IJsewijn hæc protulit verba de pondere ac momento poetarum huius novissimæ, qua vivimus, ætatis:

 Nam et litteras Latinas post tot sæcula usque adhuc florere quingenti illi poetæ ostendunt, qui post annum MCM carmina ediderunt, iique quam vero quamque intimo æstu poetico ad carmina Latine pangenda cogantur... clare percepimus.

Eiusmodi igitur monitis ductus, temporis mei subsicivi aliquot horulas negotiis academicis subreptas dicare soleo scriptoribus huius recentissimi ævi indagandis. 

Ceterum, paucis abhinc diebus, in libello 24 commentarii c.i. Vox Urbis, Romæ editi anno 1901, commoventissima quædam disticha ab Didaco Vitrioli pereleganter pacta repperi (pp.186-187). Cui præterea elegiæ de poetæ vita operibusque hæc, inter alia, opportune præfantur:

Didacus enim per omnem vitæ suæ cursum, qui fuit ab anno 1820 ad annum 1898 latinam linguam ita excoluit, ita familiariter cum illa versatus est, ut non alienam, sed propriam colere et uti videretur. […]

Hinc in carminibus eius Vergiliana simul maiestas et concinnitas, una cum illa Vergiliana consonantia, cui subest aliquid non triste, sed mæstum, quo cordis intima delectantur mirifice et rapiuntur.

Nec alieno utebatur stilo sed suo, quem ipse sibi creaverat, plasmaveratque veterum conuetudine poetarum, ita ut eodem tempore nullum ex illis agnosceres, omnesque tamen sentires. Hoc Xiphias, egregium opus, redolet, hoc elegiæ singulæ, quas inter flexanima pariter ac sublimis habetur illa Cretensis militis, qui, Pompeiis cum esset conflagrante Vesuvio, quoniam inde militari ex munere abire non posset, uxorique dulcissimæ fugam frustra persuadere conaretur, supremo in amplexu, æstu, cinere, lapillis obrutus, una cum ipsa perire voluit, ne mors divideret quos amor sociarat; quorum corpora mille et octingentos post annos reperta sunt, cum Pompeianæ altius effoderentur ruinæ.


Carminis index, prolixior certe atque eloquens, hic est:

 

De corporibus duobus nudis ossibus cohærentibus

Pompeiis ad publicas thermas inter sese amplexantibus repertis

elegia 


Cur simul ossa cubent, ac post tot sæcla, viator,

in molli amplexu nos ita iungat amor,

accipe: nec tristes pigeat cognoscere casus:

elicient lacrumas fors mea verba tuas.

Saxa etenim flerent, gemitus si fundere possent:

deflerent nostras aspera saxa vices...

 

Sol medium cæli vix iam traiecerat orbem,

Pompeiosque tenet mollis et alta quies.

                                      

  [pinxit Eduardo Ioanne Poynter]

 

Rusticus in villa, mediis stat miles in armis;

subdola piscator per mare lina iacit.

Curia habet patres; it magna ad templa sacerdos;

femina devolvit lanea pensa colo.

 

Cum subito extinctos, infandum!, suscitat ignes

Vesvius, et rauco murmure saxa vomit;

culmine et in celso montis stat fumea pinus,

atraque nimbosum contegit umbra polum.


Ocius aeriæ volucres trepidantibus alis

frondiferas nemorum deseruere domos.

Manarunt nullo arentes humore lacunæ;

sulphureis Sarnus lentior ibat aquis.

 

Amnigenæ nymphæ glauco de gurgite surgunt,

mox celeri iactu gurgitis ima petunt…

Huic ego tum dixi: crudelia litora linquas,

lux mea; sit vitæ, sit tibi cura tuæ!

 

Dum voluere dei, felices egimus annos:

nunc procul a patriis pellimur ambo focis!

Interea ingenti squalebant mœnia luctu;

urget Pompeios ultima namque dies.

Turba ruit portis: secum fert quisque penates

exuviasque suæ, pignore cara, domus.

Quid non audet amor? Gestat non nemo parentem

atque ignis sanctum non violavit onus!

                                      

    [exitium Pompeorum, pictore Carolo Briullov]

 

Vidi ego pallentes vesana mente puellas

virgineas manibus dilaniare genas.

Hæc stupet, hæc vanis incusat fata querelis:

altera in alterius concidit ægra sinum.

Sollicitæ matres gnatis cum dulcibus errant.

Invocat illa homines, invocat illa deos.

 

O ubi vitiferi clivi et amœna fluenta,

atque coloratis florida prata rosis !

O gelidi fontes, o templa augusta deorum,

centum aris quondam fumida thuricremis !

 

En iacet ambustum templum Iunonis, et ara

Isidis, ac templum, pulchra Erycina, tuum:

semper ubi Idaliæ solitæ volitare columbæ;

sacra ubi cum viridi cæspite myrtus erat.

 

Hic olim blandi cantus, hic mille choreæ:

hic quoque mille dabant læta theatra iocos.

Nunc urbe in vasta gradiens bacchatur Erinnys;

per fora perque vias ventilat illa faces...

             

pinxit Turner

 

Nec fuga per pontum facilis: tumet undique pontus,

et fremit hinc boreas, et fremit inde notus.

                                                                          

Ingemino voces: “Fugias teque eripe flammis:

eripe te flammis, lux mea, tolle moras !”

Ast illa expandens morientia lumina fatur:

“te sine, me patrios linquere posse lares ?

 

Si celerare fugam prohibet te martia virtus,

obruar in mediis ignibus ipsa simul.

Ossa simul iaceant!   ut, nostri conscia amoris,

ista domus nostræ conscia mortis erit...”

 

Ter sonuit cæcis tum mons Vesuvius antris,

nosque ambo oppressit magna ruina domus !

 

 

sábado, 2 de enero de 2021

“Vivere sine vita” vel de quadam felici versuum similitudine prolusio

 Cum Valahfridi Stroh commentationem de tribus ævi nostri poetis latinis scriptam, inscriptam vero Tricinium poeticum levi obtutu percurrerem, in Arrii Nuri (1907-1979) carmen incidi cuius versus aliquot mihi protinus rettulerunt venustissimos quosdam versus a poeta Henrico Meibomio (1555-1625) exaratos. Nescio vere utrum Nurus Meibomium illum legerit eiusque carmen quoddam libera eademque feraci imitatione expresserit, an potius forte utriusque poetæ versus consonent, an denique agatur de loco quodam communi apud omnis ævi vates.

 

Hisce præfatis, statim ad rem. Utriusque enim poetæ carmina deinceps exscribam, quo lectores facilius unum cum altero conferre queat, deque similitudine illa certius iudicare:

 

Primum carmen ab Arrio Nuro distichis eleganter exaratum animi ægritudinem propter infelices infestæque rerum familiarium inclinationes quibus tunc temporis opprimebatur, haud sine mæstitia demonstrat:

 

Non sum qualis eram: bis sena ego lustra peregi:

quid longa e vita nunc superesse rear?

Persequitur me uxor rixosa, ingrata, maligna,

immemores nati deseruere senem.

...

Iam satis est: non sum fruges consumere natus,

ut stercus reddam, cena quod ante, solo,

Mors, optata, veni: tætrum nam sic sine vita

vivere, turpiter et sic superesse sibi.

 

Alterum vero carmen deinceps exscribam, quattuor ante sæculis ab Meibomio divinitus, opinor, compositum, quo deus Somnus blandis verbis arcessitur ad quietem impetrandam.

 

Somne levis! quamquam certissima mortis imago;

Consortem cupio te tamen esse tori.

Alma quies, optata, veninam sic sine vita

Vivere, quam suave est, sic sine morte mori!

 



Etiamsi, ut patet, alterum carmen ab altero differat quod attinet ad argumentum, aliquo tamen communi vinculo sociari dixeris, nam numina illa invocantur quibus impetretur altissima quies vitæque curæ omnes intemperiæque, ut prisco utar verbo, dissolvantur, in altero carmine ipsa morte, in altero vero profundo sine somniis somno.

Ad formam quod attinet, utrumque carmen distichis est compositum et ultimi versus inter se tantam præ se ferunt similitudinem ut Meibomius ille ab Arrio Nuro imitatione expressus esse videatur.

Qua tamen in re, ingenue fateor, mihi aqua hæret, propterea quod hæc omnia non nisi crassa, ut aiunt Minerva, vel levissime modo tractavi, nullis fere factis indagationibus nullisve testimoniis allatis vel collatis.

Verisimile enim est et Mortem et Somnum, a quibusdam poetis numina esse invocata ad animi perturbationes depellendas, ad illam præoptatam quietem adipiscendam, ad beatitudinem denique nescio quam tandem aliquando impetrandam.

Igitur, huius materiæ testimonia in Rete quasi prælibanti mihi peremptorieque indaganti occurrerunt hi loci et præclari illius L.A. Senecæ et Maximiani, tardæ antiquitatis poetæ Elegiarum auctoris:

 

Seneca enim, in epistula ad Lucilium XCIX, cum de humana condicione agit, quantum mors, inquit, antequam veniat, optata, id quod etiam versu in tragœdia c.i. Hercules Œtæus expressit

Felices sequeris mors, miseros fugis

 

Ceterum, etiam Maximianus poeta de illa, quam scripsit Nurus, optata morte hoc egit pentametro:

Dulce mori miseris, sed mors optata recedit.

 

Qui præterea duo tantummodo loci sunt ex totidem auctoribus petiti quos, ut modo dixi, prospiciens repperi quasi a limine tantum salutans. 

Igitur, si non de imitatione, at certe de felici quadam similitudine casu nempe fortuito facta hic agendum est nobis.