miércoles, 5 de junio de 2013

Pauca de Ludovico Vive, iuvene Ciceronis lectore, -aetate illa qua in philosophis omnibus Aristoteles regnabat-

Perlecto iam Ludovici Vivis opusculo De initiis, sectis et laudibus Philosophiae, variis ex indiciis facile adducor ut credam Johannem nostrum Ludovicum, tunc temporis et praestantis ingenii et ampliore in dies doctrina excultum iuvenem, nixum esse, inter alia, Ciceronis libris Tusculanarum Disputationum ad id opusculum concinnandum.
Etenim, quum aliis ex indiciis, tum hoc loco id quod coniectura sum assecutus confirmari posse credo, nam Tullius in quinto Tusculanarum, philosophiam veluti studium doctrinae sapientiaeque summopere laudat, atque, inter alia, haec scripsit:
"est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti immortalitati anteponendus". Iohannes vero noster Ludovicus Vives opusculo suo, quo divinis ornat laudibus talem Philosophiam, hisce verbis finem facit "quum sit unus dies, bene et ex praeceptis huius, actus, toti etiam immortalitati anteponendus". 


Talem enim scripsi philosophiam, quod uterque scriptor, amplissimo videlicet temporis intervallo inter sese disiunctus, similem, nisi toto caelo erro, de Philosophia tamquam studio et doctrinae et sapientiae notionem habebat.  Non enim agitur hic de Philosophia quam, strictiore sensu, hisce novissimis temporibus secernimus a scientiis empirico-mathematicis dictis, sed de quovis studio sapientiae ac doctrinae, deque veritatis indagatione ad humanitatem excolendam.




Alterum afferam exemplum, locum enim in quo iuvenis ille Vives rettulit de origine vocis Philosophiae a Pythagora Samio, modestiae causa, fictae.  Quae quidem omnia facile comparantur cum his quae Tullius olim scripserat in quinto Tusculanarum.

Quanti igitur momenti fuerint illi Tusculanarum libri quum aliunde fortasse, tum ex hac ipsius Erasmi Roterodami, -quem minime gentium inter Ciceronianos morosiores numerandum esse persuasum habemus- epistula ad Iohannem Ulattenum colligere possumus:



Quamquam, si Friderico Augusto Wolfio, viro eruditissimo fidem adhibemus, Tusculanae illae Disputationes rarius in scholis discipulorum manibus terebantur -illa saltem Wolfii aetate, ducentis videlicet vel etiam pluribus annis post Ludovicum illum Vivem- quam alia Ciceronis opera philosophica, ut puta, De Officiis, multo tamen, teste eodem Wolfio, accommodatiores atque digniores sunt, quibus aditus ad Philosophiam per linguam Latinam excolendam tironibus praebeatur expeditior ac tutior. Quam quidem magnam Tusculanarum utilitatem fortasse iuvenem illum Vivem vel eius praeceptores ineunte saeculo sexto decimo minime fugit.


Una tamen mihi haec consideranti exoritur dubitatio num Vives ille iuvenis ea omnia quae Tusculanarum libris contineantur tanquam exemplaria ac vera sibi proposuerit Philosophiam illustri laude celebranti elegantique sermone concinenti, nam ubi utriusque scriptoris ea confero quae ad Peripateticorum disciplinam spectant, Vivem aliam ingressum esse viam atque Ciceronem –quibus  tamen de causis dicere non certus queo– sat dilucide apparet.


Etenim Vives Aristotelem aliosque ab Stagiritae disciplina profectos tantis cumulat laudibus ut eos ad deorum naturam propius quam ad humanam accessisse credideris, unumque affert Ciceronis locum ubi Peripateticos aperte laudat. Qui quidem locus est in quinto De Finibus libro. Attamen, in Ciceronis opere superius laudato, Tusculanarum dico libros quinque, Tullius graviter atque acriter perstringit Peripateticos, quorum auream illam mediocritatem saepius ac ubique fere in moralibus decantatam carpit improbatque.
Adde quod eo in quinto De Finibus libro, Cicero Aristotelem philosophum infra Platonem habendum esse affirmat.  Quam, ut in praeteriens dicam, Ciceronis sententiam Vives Peripateticos supra modum fortasse laudans, omisit quum Tullii locum referret.


Quid igitur causae fuit –praeter ipsum scilicet criticum ac liberum animi iudicium– cur Vives, quum iuvenis esset, non ea in parte assensus sit illi Ciceroni, cuius tamen Tusculanarum libris –inter alia opera– nixus esse videatur ad opusculum De Philosophiae laudibus concinnandum, planius fortasse intellegam aliquando si altius ac penitius incubuero in historiam philosophicam, in historiam rerum gestarum cultusque civilis, etiam in litterarum Latinarum historiam, in ipsa denique tempora in quibus Ludovico nostro, tum iuveni doctissimo praeclarique ingenii, vivere contigit.  Illam certe aetatem dico qua Tullius Cicero tantis laudibus praedicabatur a plerisque, ni fallor, studiorum Humanitatis cultoribus, –quos tamen suspicor non tantopere polluisse quam illius Stagiritae cultores sectatoresve–.
Quid demum causae fuit cur adeo Vives Aristotelem Peripateticosque fere omnes laudaverit, paulo melius fortasse intellegere possim si in eadem certe studia Historica supra dicta diligentius incubuero. 








lunes, 27 de mayo de 2013

Singulae Tullii ac Vivis sententiae de veritate num cognosci possit

Quotiescumque cogito de quaestione philosophica num Veritas a nobis integre cognosci possit mihi statim in mentem venit praeclarae atque eximiae sententiae a Marco Tullio Cicerone olim in primo Tusculanarum prolatae.  Etenim, hoc loco, Tullius propius accedere videtur ad placita illorum Academicorum qui scepticismum, etsi moderatum, profitebantur.



Haec enim sunt Ciceronis verba: 


ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent ii, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientīs esse profitentur.





Hodie autem, quum legere coepissem Iohannis Ludovici Vivis opusculum philosophicum cui index De initiis, sectis, et laudibus Philosophiae, similem legi sententiam, etsi non eandem, quum, teste Ludovico, veritas cognosci forsan posset, nisi fucata, obscurata, immo sepulta esset a rerum scriptoribus.

"Veritas, inquit Vives, ut Democritus aiebat, altissimo in puteo demersa latet; quonam vero modo ad nos usque pervenerit, rerum Scriptores intricarunt, obscurumque reddiderunt ... Nobis vero probatiores sequi auctores et verisimiliora affirmare fuerit satis, quibus unusquisque contentus nimirum erit, qui tantam rerum usque adeo procul a nostra memoria positarum obscuritatem paulum considerarit."

Etiamsi Ludovicus Vives hoc loco de vero Philosophiae ortu agit, ea tamen verba fortasse ad ipsam rerum veritatem aliquo modo pertinere considerare possimus. 



Quum praeterea hic etiam de modestia sinceri philosophi agatur, facere non possum quin verba commemorem quae suo opusculo Ludovicus rettulit de origine vocis Philosophiae a Pythagora Samio, modestiae causa, fictae:



"Pythagoras ille Samius … rogatus qua ipse arte maxime valeret … se artem ille respondit habere nullam, verum esse philosophum …

Pythagoras vero nomen illud ipse sibi confinxerat … tantum nomen sapientis, velut invidiosum, non ausum se contingere dixit … idcirco sese φιλόσοφον nominasse, quasi amantissimum, vel quasi studiosissimum sapientiae, non socium eius, quod priores utpote sophi profiteri visi sunt, sed clientem atque sectatorem … secumque actum praeclare putet, si id assequatur; ita verecundiore posthac, maiorisque modestiae, minoris invidiae nomine appellatum est philosophiae studium…

Quae quidem verba, ut praeteriens dicam, ab ipso Tullio Vives petivisse videtur, quum enim Cicero, in quinto Tusculanarum haec de Pythagora illo Samio referat.



Ceterum, haec philosophorum modestia desiderari videtur nonnumquam, quum enim sapientiae studiosi pugnantes secum hac grassantur via:



sic eum –inquit Vives- discipuli nuncupabant sui, frequentissimo inter se ac firmissimo argumento αὐτὸς ἔφα, quod est, ipse dixit.

Et ipse Cicero in primo Tusculanarum religiosam quasi venerationem profitetur erga Platonem potius quam illam philosophi modestiam veri similia dumtaxat perquirentis, de qua supra egimus.



Simili quoque ratione Epicureus Lucretius magistrum suum Epicurum summis prosequitur laudibus eumque tollit in caelum tanquam ipsum deum.

miércoles, 15 de mayo de 2013

De humanitatis notione quadam



Hac velim commentatiuncula paucis verbis sententiam meam, etsi adumbratam, aperire de Humanitatis notione paedagogica quae mihi vere manca videtur, quoniam ea Humanitas non spectat, ut opinor, ad sola Studia Humaniora seu Liberaliora, a maioribus nostris appellata
Etenim Humaniora illa studia, mea quidem sententia, non modo ad artes pertinent illas quibus oratio exercetur, quae quidem artes sunt Grammatica, Rhetorica, Poesis -quae artem Musicam continet- litteraeve elegantiores pulchrioresque dictae atque ad artes figurativas, quae dicuntur, verum etiam ad disciplinas spectant scientificas, quas appellant, artesque manuarias, dummodo hae  quodam venustatis et humanitatis -velut benevolentiae erga omnes homines- sensu excolantur atque ab hominibus non invitis sed opera faciendi studiosis exerceantur.  
Ad quae omnia accedit, id quod iam maiores praecepisse videntur, Philosophia –praesertim moralis- sed etiam philosophia velut studium doctrinae, sapientiae, eorumque quae vera sunt, quae quidem philosophia complectitur scientias ut Mathematicam, Astronomiam aliasque scientias Naturales quaeque ad hominis naturam sociabilem pertinent.  
Quaestiones igitur Naturales scientiaeque illae, quas plurimi, ni fallor, homines qui nunc sunt, nihil ad Humanitatem sive ad studia Humaniora spectare effutiunt, pertinent quoque ad ea quae hominis propria singulariaque sunt, et studio veritatis, venustatis, humanitatisque perficiendae excoli debent una cum litteris aliisque artibus elegantioribus.  Quae quidem hic a me scripta veteres etiam animadverterunt, ut mihi quintum M. T. Ciceronis Tusculanarum librum legenti videtur:

Quid est enim dulcius otio litterato? is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus.


Nonne igitur hae litterae ad Mathesin, ad Astronomiam atque ad Naturales Quaestiones spectant?