miércoles, 15 de mayo de 2013

De humanitatis notione quadam



Hac velim commentatiuncula paucis verbis sententiam meam, etsi adumbratam, aperire de Humanitatis notione paedagogica quae mihi vere manca videtur, quoniam ea Humanitas non spectat, ut opinor, ad sola Studia Humaniora seu Liberaliora, a maioribus nostris appellata
Etenim Humaniora illa studia, mea quidem sententia, non modo ad artes pertinent illas quibus oratio exercetur, quae quidem artes sunt Grammatica, Rhetorica, Poesis -quae artem Musicam continet- litteraeve elegantiores pulchrioresque dictae atque ad artes figurativas, quae dicuntur, verum etiam ad disciplinas spectant scientificas, quas appellant, artesque manuarias, dummodo hae  quodam venustatis et humanitatis -velut benevolentiae erga omnes homines- sensu excolantur atque ab hominibus non invitis sed opera faciendi studiosis exerceantur.  
Ad quae omnia accedit, id quod iam maiores praecepisse videntur, Philosophia –praesertim moralis- sed etiam philosophia velut studium doctrinae, sapientiae, eorumque quae vera sunt, quae quidem philosophia complectitur scientias ut Mathematicam, Astronomiam aliasque scientias Naturales quaeque ad hominis naturam sociabilem pertinent.  
Quaestiones igitur Naturales scientiaeque illae, quas plurimi, ni fallor, homines qui nunc sunt, nihil ad Humanitatem sive ad studia Humaniora spectare effutiunt, pertinent quoque ad ea quae hominis propria singulariaque sunt, et studio veritatis, venustatis, humanitatisque perficiendae excoli debent una cum litteris aliisque artibus elegantioribus.  Quae quidem hic a me scripta veteres etiam animadverterunt, ut mihi quintum M. T. Ciceronis Tusculanarum librum legenti videtur:

Quid est enim dulcius otio litterato? is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus.


Nonne igitur hae litterae ad Mathesin, ad Astronomiam atque ad Naturales Quaestiones spectant?

No hay comentarios:

Publicar un comentario