miércoles, 14 de julio de 2021

De Arrii Nuri poematio c.i. "Navigatio" deque "nexu casuali"

 

Arrium Nurum iam senescentem iuvabat itinera maritima suscipere, sæpicule trans Atlantica litora. Ut otiosas itineris horas falleret versus, Camenæ Numine afflante, ludere solebat. Ut unum afferam exemplum, hi, qui sequuntur, mentis quietem beatitudinemque laudant eius qui mari tranquillo ac sereno placide navigat rerumque naturæ venustatem miratur. 

 

Nāvigātiō


Mīra quiēs pelagī. Nōn ullīs concita ventīs

æquora fulgescunt; nullīs agitāta procellīs

en, regerunt radiōs Phœbī dē sīdere missōs.

Fūmificam circumvolitat vaga gāvia puppim,

raucisonō poscens strepitū purgāmina nāvis,

circum et lascīvi lūdunt delphīnes in undā.

Quam suāve est, lābī per cærula sēmisopōrum,

lēniter in cūnīs mōtum ... Discēdite, cūræ,

alma quiēs, sēdā cōr atque oblīvia præbē!

 

Iosephus IJsewijn, litterarum latinarum omnis ævi peritissimus investigator, familiariter utebatur Arrio illo Nuro. Quum huius poematium supra exscriptum legit, animadvertit tria illa verba quibus carmen incipit, videlicet mira quies pelagi, iam pridem selecta esse a Publio Papinio Statio ut quendam versum carminis incoharent, in opere c.i. Silvarum libri. Qua re animadversa, Iosephus amicum suum rogavit an ex eo vetere poeta, nomine Statio, tres illas voces petivisset. Ad hæc autem Nurus humili sinceroque animo respondit Publium illum Papinium Statium a se nunquam in vita lectum. Tunc vero IJsewijnius animadvertit hac in re non de felici quadam imitatione agi sed potius de cæco eodemque lucido nexu, miro certe casu facto, inter poetas longissimo temporis intervallo inter sese disiunctos. [Cfr. hunc locum.] Ceterum, eiusmodi "coincidentiam  disiunctorum", ut, Nicolaum Cusanum adludentes, ita dicamus, alibi notavimus cum de quibusdam Arri Nuri et Henrici Meibomii versibus ageremus. 

 

 

No hay comentarios:

Publicar un comentario