miércoles, 22 de abril de 2020

Ad beatam Ørbergii memoriam



 

Nōn montēs aurī nōbīs Montaurius ille est
Pollicitus frustrā, sed, famulīsque suīs
Ac dominīs nōs Rōmānīs dūcentibus omnēs,
Perveteris monstrat iam Latiī agricolās 
Nec longam Rōmam esse viam neque difficile esse
Nōbīs, quī morimur, carpere rīte diēs.
Nam ære perennius  ēloquium Ausonium obtulit nōbīs
expositum per sē, Monticulum Aureolum!


Dura satis res est Latios conscribere versus! Id enim scripsit recentissimi ævi poeta, nomine Arrius Nurus, lepido disticho ad divum illum Ovidium dicato.
Quid ergo? Si poetæ vere ingenioso feliciorisque venæ, Arrio dico Nuro, dura videbatur ars pangendi versus metricos, quid mihi rudissimo atque imperitissimo huius rationis versificandi videatur?
At operæ pretium me facturum putavi si tandem aliquando versus ludere auderem, non ut aliis stultum in modum poeticam quandam ostentarem facultatem qua, ut patet, omnino careo, sed studiosos Latinitatis suadendi causā ut cotidie perlegant auctores, ut ab optimis eorum exempla felici certe imitationi sumant, ut, aliquid denique, suum ac proprium proferre haud vereantur.
Numquam vero antehac, fatendumst mihi, in vita distichon scripseram. Illud igitur supra exaratum nescio an rudissimo stilo adumbratum, tamquam si gallina, ut aiunt, scripsisset, -nam versus scripturienti vix subeunt ipsi verba Latina mihi, nisi ex illis auctoribus petita- primum est tentamen non ut poetam agam, sed ut pergam discere divinam hancce linguam. Quamobrem oro mihi ignoscant peritiores si quid peccaverim, si tanta audacia versus componere statuerim. Nil est igitur nisi merum exercitamentum, adumbratum enim poematium rudiore videlicet forma quasi ab agrestis procacisque Fauni œstro nescio quo percitus verius quam a Musarum numine afflatus scripserim, hac tamen mente, ut hunc sermonem per usum discere pergam ac per semet ipsum, viam ingressus illius optimi magistri Dani, Ørbergii sive Montauri dico, qui centum ante annos primam hausit lucem, qui, humanistarum, qui dicuntur, vestigia premens, docuit nos magistros linguam veluti sermonem docendam esse, non sicut aridam farraginem infinitorum præceptorum. Ad eius igitur beatam memoriam illud primum tentamen poeticum, merum certe tironis progymnasma, grato ex animo totoque e pectore feci. 



No hay comentarios:

Publicar un comentario