lunes, 5 de agosto de 2019

Francisci Xaverii Reuss versus aliquot ad pacem implorandam

Dum novissimi ævi litteris incumbo Latinis, mira quædam opuscula velut sidera mihi, antea prorsus ignota, quæ vesperascente cælo subito apparent, hac in perobscura oblivionis nocte qua recentissimæ litteræ Latinæ opprimuntur, et obvia fiunt et singularem venustatem, qua sunt prædita, cælitus ostendunt.  Ut unum afferam exemplum, hodie Francisci Xaverii Reuss versus quosdam ad pacem, Marte furente, implorandam, casu repperi, e carmine excerptos cui est index Pacis in bello ministriEo enim carmine summis cumulantur laudibus medici, lecticarii atque virgines sacræ, qui quidem omnes, Pacis ministri,  strenuissimi Amoris propugnatores, miseris militibus gregariis in prœlio vulneratis sauciisve, in ipsa acie auxilium ferre haud dubitabant, sævas Mavortis fauces fortiter contemnentes.
En carminis versus aliquot:

Horridus hic sileat crepitus, quo bellica canna,
nitro farta, serit plumbi cum glandine mortem;
nec reboent bombi, quos aenea bucca tonantes
vasta fauce parit, dum mœnia sternit et arces.
Este procul, nebulæ, quas evomit hostis in hostem
antris eruptas Erebi fetasque venenis;
este procul, naves, volitare per aera visæ,
ferreus unde fuit, satur atris ignibus, imber;
vosque latere, rates, et nare sub æquore doctæ
fulmineoque ictu chalybeas frangere puppes.




Qui quidem hexametri me valde moverunt, præsertim, qua in re Amleto Tondini astipulor, quod bellica quædam instrumenta ac tormenta, recentissimis temporibus excogitata, Latine, mira quadam sonoritate, pereleganter depinguntur.
Quodsi carmen, benigne lector, studium excitavit tuum, de eo ipso deque operibus,  in univerum, Francisci Xaverii Reuss certior fieri poteris, hanc perlegens Amleti Tondini commentationem Italice scriptam, inscriptam vero La poesia latina di Francesco Saverio Reuss CSSR.
 Ut finem huic scriptiunculæ faciam aliquando, scias velim, lector amice, me non de auctore modo, verum etiam de supra laudato carmine deque operibus illius certiorem esse factum, perlecto Theoderici Sacré opusculo, cui index De litteris Latinis quæ ad prius bellum gentium referuntur prolusio

Vale

No hay comentarios:

Publicar un comentario