martes, 17 de junio de 2014

De priscis arcanisque sapientibus Hispanis, teste Ludovico Vive

Quum iampridem Ludovici Vivis opusculum philosophicum De initiis, sectis et laudibus Philosophiae inscriptum legerem, hoc offendi locum quo auctor paucis refert qui sapientissimi fuerint apud diversas gentes homines. 


Post hominum tamen memoriam etiam apud Hispanos, sapientissimos nescio quos fuisse eo loco autumat Vives, satis tamen obscure, quum testes vocet auctores nullos nominatim:

"Hispanos -inquit Vives-, tametsi de nomine parum liquet, antiquissimos tamen habuisse sapientes magni sunt auctores qui tradant, et sapientiae studio ante Graecos, ceterasque gentes, praeter Hebraeam, deditos fuisse."




Qui tamen fuerint illi auctores qui talia rettulerint, prorsus ignoro.   



Quum praeterea levi obtutu percurrerem commentationem, nisi fallor, a Iosepho IJsewijn atque a Josepho Ludovico Barona Vilar Anglice scriptam de Vive deque philologia humanistica, de illo supra laudato loco deque auctoribus omissis haec leguntur.

Quae quum ita sint, veritas illa in puteo demersa latet altissimis ac profundis quoque in fontibus eis ad quos magnos auctores, adiisse traditur Vives.



1 comentario:

  1. Satis constat inter eos, qui hodie Latine scribunt, multos ex doctissimis esse Hispanos (et Hispanas): quae veritas hodierna certe non latet demersa. Nec dubitandum est, quin non solum Turdetanos, sed etiam Senecas et Quintilianum et alios qui saepius hodie cum Romanis numerentur, antiqui doctissimos existimaverint Hispanos.

    ResponderEliminar