martes, 1 de agosto de 2023

De Michaelis ab Albrecht fabula scenica c.i. “Cæsar in luco Massiliensi”.

    Quantopere sum, sodales optimi, delectatus perlegens Michaelis ab Albrecht venustam doctamque fabulam scenicam cuius inscriptio est “Cæsar in luco Massiliensi”!

       Michael ab Albrecht

Quam emendato ac puro sermone latino scripta est! Præstat enim elegantia, dispositione, inventione. Nec tamen, ut decet fabulam scenicam, nimis implicato contortove stilo, sed simplicioribus sententiis apposite adhibitis, exarata est. Quæ præterea fabula scite ac sollerter conscripta est versibus polymetris, eamque perlegens didici de carminibus seu canticis amœbæis, per dialogi formam, quo quidem, qui utuntur “quotiens qui canunt etæquali numero versuum utuntur et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius autcontrarium aliquid dicant”, ut legi apud Iosephi Morelli “Nomenclatorem metricum græcum et latinum”, vol. I, pag. 57.

Ceterum, Michaelis ab Albrecht amplissima quidem eruditio atque humanitas, ut in ceteris eius operibus, ea quoque in fabula patent manifeste. Etenim, egregia certe inventione, mirificum in modum, atque perbelle, commiscentur res desumptæ e fabulis mythicis atque e rebus gestis –agitur enim de nemore sacro seu luco Massiliensi quem C. Iulius Cæsar cæderein animo habuit ad tormenta, turres aliave bellica adminicula exstruenda, id quod Lucanus carmine suo epico narrat, libro III, versibus, c. 399-452); cum rebus ac doctrinis, nostra, qua vivimus, ætate, vigentibus, quas inter, rerum naturæ tutela postulanda ac vindicanda, quæ vulgo dicitur ‘œcologismus’. 


pinxit Petrus Puvis de Chavnnes

Quæ quidem omnia elementa tam venuste appositeque a Michaele von Albrecht commixta lectorum animos commovent eosque ad humanitatem sapienter informant. Quibus quidem de causis, legite, perlegite, recitate vel agite in ludo cum discipulis eam venustam, vere doctam humanitatisque plenam tragicomœdiam, quam hic invenire possumus. 

Valete pancratice!

No hay comentarios:

Publicar un comentario