viernes, 6 de julio de 2018

Iterum de adumbrato conspectu litterarum latinarum


Salvete pariter omnes!

Adumbravi –nec tamen perfeci!- ad usum discipulorum aliorumve studiosorum brevem conspectum litterarum Latinarum per aetates hominum excultarum, scilicet, inde ab antiquis temporibus usque ad hodiernum diem.
Unamquamque praeterea aetatem paucis exponere sum conatus, allatis locis ac testimoniis peritissimorum quorundam litterarum pervestigatorum, quos inter, Theodericus Sacré, Terentius Tunberg, Valahfridus Stroh, Aloisius Miraglia ac Milena Minkova notissimi sunt eis dumtaxat quibus et curae et cordi sit litterarum studium cum linguae usu copulare.



Ceterum, eo in opusculo concinnando variis sum litterarum textusve coloribus usus ad uniuscuiusque aetatis auctores indicesque praecipuorum operum notandos.
Nec tamen fugit me haud paucos eosdemque praestantiores auctores in opusculi elenchis desiderari, quam quidem lacunam temporis decursu expletum iri spero.
De florilegio demum quid dicam? Multo enim pluribus locis complurium auctorum explendum esse patet.
Si quis igitur suo, ut aiunt, Marte, voluerit hunc adumbratum litterarum latinarum conspectum pluribus cuiusque aetatis commentationibus summatim expositis, novis vel arte vel ingenio praestantibus auctoribus, pluribus etiam operum indicibus, locisve librorum excerptis atque in florilegio exscriptis, ditare, locupletare eumque multo utiliorem reddere, ei facile licebit, adhibito textu electronico, vulgo .docx , qui quidem depromi potest hoc ipso Retis loco, cui index Academia.edu
            Valete!

No hay comentarios:

Publicar un comentario