jueves, 26 de noviembre de 2015

Nugae nugatoris nugacissimi...

Quum heri sophophonum (1) tinniret, accepto statim nuntio per adminiculum illud quod vulgo whattsapp appellant, memor certe illius distichi Catonis, nec immemor sane Erasmi mei peropportune monentis laxamento opus esse vehementer laborantibus, negotia academica aliquantisper differre statui nuntium ut legerem illum.
Quo quidem lecto, animus sane recreatus exhilaratusque est meus. Agebatur enim de facete dicto aliquo, sermone Hispanico prolato. Quum tamen me non fugiat sermonem secum quemque cultūs civilis indolem proprietatesque singulares portare vel suggerere, ex me quaesivi an Latine eiusmodi dictum sat facete dicere liceret. 
Cuius rei periculum hocce feci:

Heri ipsum, quum laophoro veherer, vir nanus, quem vulgo vocant, postquam inscendit, apud me consedit. 

Paulo postea, vehiculum subito constitit, quo facto, nanus ille e subsellio extemplo est elapsus. Tunc igitur eius bracchium ilico tenui homuncionemque illum celerrime raptum super subsellium rursus posui. Brevi autem, sistente iterum, idque repente, vehiculo, pusillo ei viro statim auxilio denuo fui. Cui tamen postea tertium e subsellio labenti, valde stomachans eiusque bracchium retinens, "attat! -inquam- potin' ut contineas, te, malum, tandem aliquando! an toto, pol, itinere hocce iterum ac saepius laberis?  Tum vero pumilio ille iratus respondit: quin immo! abi tu iam -ait- maximam in malam crucem, perditor! tertium, mercle, hoc ex vehiculo escendere frustra ac nequicquam conor, te totiens impediente!

Haec omnia, precor quaesoque, animo accipiatis non repugnante. Per iocum enim sunt cumque grano salis dicta, pace illorum hominum humili statura praeditorum, qui quidem aeque ac ceteri homines prorsus respiciendi sunt omnique reverentia prosequendi.


1. Legas, si tibi, lector benevole, videtur, quae de hoc neologismo refert hoc in libello commentariorum periodicorum q.i. Epistula Leonina, Nicolaus Gross, qui sese ad calcem huius paginae, lectoribus commendat ipse.